Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut supra, dist. 6, quaest. 1, art. 1, dictum est, individuum invenitur in substantiis et accidentibus. Secundum autem quod in substantiis est, habet de ratione sui quod sit subsistens: non autem secundum quod in accidentibus invenitur: et utroque modo invenitur in christo; tamen altero tantum modo praedicatur. Humana enim natura in christo est quoddam individuum; sed christus non est illud individuum, sed est individuum subsistens: et hoc modo accipiendo individuum, secundum quod de christo praedicatur, est in christo unum tantum individuum sicut et una persona. Unde sicut christus non est persona secundum quod homo, ita nec individuum.
Ad primum ergo dicendum, quod christus, secundum quod homo, est aliquid; non tamen sequitur: ergo secundum quod homo, est aliquid universale vel particulare: quia homini accidit esse universale vel particulare: unde haec est per accidens: homo est aliquid particulare; haec autem per se: iste homo est aliquid particulare. Unde christus non est aliquid particulare secundum quod homo, sed secundum quod iste homo.
Ad secundum dicendum, quod de ratione individui, secundum quod de christo praedicatur, est quod sit per se subsistens; et hoc non convenit christo secundum quod homo, sed secundum quod hic homo: unde non oportet quod sit individuum secundum quod homo.
Ad tertium dicendum, quod ea quae conveniunt humanae naturae, non oportet quod eodem modo quo de natura praedicantur, de christo praedicentur: quia ipsa natura de eo non praedicatur in recto et in abstracto; sed oblique vel concretive; unde non sequitur, si humana natura est individuum, quod christus, secundum quod homo, sit individuum; sed quod habeat individuam naturam.