REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictam hujus litterae: Institutum est sacramentum Matrimonii, Matth. 19. Quod Deus conjunxit, etc. ita communis. Quod sit sacramentum habet Flor. in Decret. Eugen. Trident. sessione 24. cap. 1. et communis Patrum, quos videre licet in Oxonieris. distinct 28. scholium num. 16. Vide Sanchez lib. 1. de matrim. distinct. 18. et Bellarm. lib. 13. de matrim cap. 2. et 3. Secundum, valde congruam fuit sacramentum institui quo daretur gratia ad obligationes matrimoniales debite servandas, quae saepe difficiliores sunt oneribus Religionis. Tertium, tria sunt in matrimonio: Primum, vinculum, quod est ipsum matrimonium. Secundum, contractus, id est, actus translativi corporum. Tertium, sacramentum quod est iidem actus expressi signo sensibili et instituto ad causandam gratiam matrimonialem, sacramentum est tantum hi actus; res tantum, gratia; res et sacramentum, vinculum. Vide in Oxoniens. scholium dist. 26. num. 16. Quartum, Minister est contrahentes, quia sine ullo alio tenet, ubi Trident. non est receptum. Vide soholium num. 1. Quintam, non habet aliam materiam quam contrahentes, neque formam ita determinatam, sicut alia sacramenta, quia sufficit quodcumque signum translativam dominii corporum. Per haec patet ad quaestionem distinct. 26. Vide plura in Oxoniensi hic apud Doctorem.
Nona conclusio, quod matrimonium de facto immediate institutum est a Deo, nam ex quo est contractus non possibilis ab aliquo auctore particulari institui, conveniens legi naturae, ut dictum est, et congruum ut ab ea ordinetur, vel saltem approbetur, factum est ita, quod immediate ab auctore universali naturae immediate statuitur. Hoc patet esse verum ex auctoritate Christi, Matth. cap. 9. ubi ait: Quos Deus conjunxit, homo non separet. Non dixit, quos Adam conjunxit, sed quos Deus conjunxit, id est, immediate conjungi instituit. Ex his ultra sequitur:
Decima conclusio, quod congruum est ut contrahentes hoc contractu secundum praeceptum divinum, teneantur ad conservandum istum contractum, ex quo contractus ille est ex se difficilis ad conservandum fideliter, tum propter multas miserias contrahentium, et infirmitates tam morales quam corporales eorumdem, in quibus sibi invicem tenentur usque ad mortem mutuo subvenire, quod est difficilius, quam in Religione vivere, ubi centum serviunt uni, et ejus infirmitates supportant. Propter etiam contractum in se ad actum difficillimum, quia est obligatio mutua ad transferendum se in potestatem alterius vinculo indissolubili. Propter etiam delectationem, quae consequitur illum actum, quae in tantum absorbet hominem, quod distrahit mentem ejus a Deo vehementer. Considerato itaque matrimonio cum omnibus hisce difficultatibus, et quod imponitur ex praecepto divino tanquam indissolubile, sequitur quod necessaria est gratia adjuvans suscipientes illum, ad firmiter et congrue vivendum, et tanto major gratia requiritur, quantae majores occurrunt difficultates spirituales. Ulterius:
Undecima conclusio est, quod quia necessaria est gratia ad bene et recte conservandum hunc contractum matrimonialem, sequitur quod congruum est illam gratiam conjugibus sub aliquo signo conferri, et ad illam designandam aliquod hujusmodi signum sensibile institui. Et ratio est, quia avidius a nobis quaeritur et appetitur, quod manifestius cognoscitur. Omnis autem nostra cognitio pro statu isto ortum habet a sensu; ergo ad hoc quod gratia a nobis vehementius appetatur, et vehementius quaeratur, oportet ut sub aliquo signo sensibili cognoscatur. Ex his sequitur:
Conclusio duodecima, quod si est rationabile, id est, congruum, signum sensibile ad significandum gratiam collatam conjugibus institui, sequitur quod tale institutum est, et dicitur sacramentum matrimonii. Ex omnibus his concludo, quod matrimonium est contractus rectus et honestus mutui consensus conjugum, mutuo se donantium, et vinculo perpetuo se obligantium ad mutuum jus et potestatem habendum in suis corporibus, quoad procreationem prolis religiose educandae, expressus per aliquod signum sensibile extra, institutus immediate a Deo, sub aliquo signo sensibili significante efficaciter gratiam conferri contrahentibus.
Notandum tamen est, quod per hoc vocabulum Matrimonium potest aequivocari, quia quandoque sumitur pro ipso contractu, quandoque pro obligatione, quae innascitur ex contractu; tertio modo praecise pro signo sensibili significante gratiam contrahentibus conferri; et secundum haec tria aequivoca, si quis vellet ea recte definire, assignaretur ei triplex definitio. Primo modo esset mutua datio potestatis corporum maris et foeminae in specie humana, ad procreandum prolem religiose educandam, et ad cultum Dei augmentandum, etc.
Secundo modo matrimonium esset quaedam obligatio conjugum innascens ex contractu mutuae donationis potestatis corporum, ex mutuo consensu perseverans ad habendum jus mutuum in suis corporibus ad procreandum prolem. Tertio modo est, aliquod signum sensibile talis obligationis proprioe inter conjuges ad procreandum prolem religiose educandam, etc. ex institutione divina significans, efficaciter gratiam conferri contrahentibus ad conjunctionem eorum in contractu perpetuo observandam.
Sed ego dico quod matrimonium, proprie loquendo, non est aequivocum, quia primum non debet vocari matrimonium, nec contractus matrimonii, ita quod sit constructio intransitiva, sicut haec, creatura salis, id est, creatura, quae est sal, quia contractus ille consensus mutui cum aliquibus signis exterioribus consistit in fieri, etnon est permanens, neque perpetuus, quia desinentibus verbis, et mutua volitione tradendi se invicem quantum ad corpora, desinit et contractus. Matrimonium autem de se est vinculum permanens inter conjuges indissolubiliter, et ideo non est contractus matrimonii intransitive, ita quod sit matrimonium, sed tantum est contractus ad matrimonium, et obligationem perpetuam inter conjuges quantum ad potestatem corporum, quae essentialiter est matrimonium. Quo modo dicimus quod professio alicujus Religionis non est intransitive ipsa Religio, sed quaedam promissio, et sponsio ad ipsam Religionem.
Tertio modo etiam non est proprie matrimonium istud signum audibile prolatum sub certis verbis ad significandum conjunctionem animorum, vel gratiam roborantem; sed est sacramentum matrimonii, id est, signum sensibile significans gratiam conferri illis, qui contrahunt, et est constructio transitiva, et non intransitiva, quia id signum statim labitur, quia est in fieri, et non perpetuum, nec permanens, sicut sacramentum Poenitentiae non est poenitentia, sed poenitentiae transitive, et non intransitive. Ergo relinquitur quod matrimonium tertio modo dictum, vere et proprie est sacramentum, ut dictum est, et cui competit definitio supradicta.
Ex quibus sequitur quoddam corollarium, quod multos decipit, quia non est necessarium simpliciter ad contractum matrimonialem, matrimonium sacramentum. Excluso enim quod matrimonium non esset inductum ex lege naturae, vel quacumque alia lege, et quod non daretur gratia matrimonialiter conjunctis, quae tanguntur in decima et undecima conclusionibus, adhuc posset esse contractus matrimonialis inter aliquos conjuges, et mutua obligatio ad potestatem corporum ad hunc finem, scilicet prolem procreandam, et religiose educandam ad cultum Dei. Potest enim quicumque dare alteri potestatem corporis, ut detur sibi potestas in corpus ejus, vel ut detur potestas talis, nisi Deus hoc prohibuisset per praeceptum in aliqua lege, quod non reperitur in Scriptura. De natura autem contractus talis est quod requirat aliqua signa sensibilia exteriora mutuum consensum voluntatum conjugum exprimentia, non quod necessario fiat cum certis verbis, quia aliqui muti et ignorantes illa verba, possunt vere contrahere, Extra de spon salibus, Tuoe fraternitatis, et absentes, qui nunquam se viderunt, possunt contrahere per Procuratores et litteras, dummodo fama et auditu se noverint, 30. q. 5. nec id. in gloss. et 32. quoest. 12. non omnes. Patet in Saracenis, qui contrahunt per litteras sigillatas, vel per aliqua signa sensibilia.
Ad sacramentum autem matrimonii requiritur signum sensibile determinatum, ut audibile, et certa verba, quia sine certis verbis non est sacramentum matrimonii, licet possit esse contractus ad matrimonium sine certis verbis. Patet in mutis, qui vere contrahunt, et vere sunt conjuges sine certis verbis, per aliqua signa exprimentia consensum mutuum voluntatum eorum. Unde licet eis detur gratia ad conservandum illum contractum difficilem ex multis, ut supra dictum est, non tamen confertur eis ex vi sacramenti, sed per modum meriti, et contritionis praecedentis. Istud autem signum audibile, quod est necessarium ad matrimonium sacramentum, vel ipsa certa verba, sunt forma ipsius sacramenti, et non habet materiam, quia personae suscipientes hoc sacramentum, de quibus maxime videtur, non sunt materia hujus, nisi indistincte accipiatur materia, pro ministro et suscipiente; sed ministri sunt dispensantes sibi hoc sacramentum. Nisi enim hoc sacramentum haberet pro forma totali signum sensibile determinatum, ut certa verba, non esset unum sacramentum forte, et proinde si non habet verba certa, et sensibile signum determinatum, ut audibile, muti et non potentes loqui, vere possent contrahere et recipere sacramentum matrimonii, et tunc forma ipsius sacramenti esset latissima,. quia quaecumque signa sensibilia essent forma, quod non tenet Ecclesia Catholica, sed quod tantum fiat determinate per verba de praesenti.
Ex his patet, quae est forma hujus sacramenti, quia determinata verba maris ad foeminam, ut, Ego accipio te in meam, et ego te in meum.
Ministri autem hujus sacramenti sunt ipsimet conjuges contrahentes, quia ipsi sibimet ministrant hic per verba illa mutuo sibi dicta, quae sunt una forma integra, et totalis hujus sacramenti, licet sit duplex partialis, sicut in aliis sacramentis. Unde et ab eisdem suscipitur et ministratur, licet quantum ad solemnitatem hujus sacramenti coram Ecclesia congruat Sacerdotem ipsum ministrare; hoc tamen non est ex necessitate sacramenti, quia illi iidem qui faciunt actus sacramentales, ministrant sacramentum; conjuges matrimonialiter conjuncti hoc faciunt; ergo.
Effectus vero, et res hujus Sacramenti est duplex, scilicet gratiosa conjunctio contrahentium, et bonum prolis; una tamen est totalis res hujus sacramenti, scilicet unio conjugum inter se, et in prole quam procreant, quia erunt, inquit Deus, duo in carne una.
Ex his patet solutio ad quaestionem, ad quam dico, quod matrimonium, ut est in officium procreandae prolis, fuit immediate institutum a Deo; patet in nona conclusione. De matrimonio ut est in remedium incontinentiae nihil adhuc locutus sum; patet etiam conclusio ex Scriptura Gen. 2. cum dixit, non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi, ubi hoc primo Deus instituit.
Deinde huic sacramento benedixit, cum mulierem, quam fecerat de costa Adam, duxit ad eum, ut videret quid vocaret eam, dicens, crescite et multiplicamini, et replete terram; unde Augustinus 14. de
Civitate Dei cap. 24. Nos nullo modo dubitamus benedictionem Ulam Dei, crescite et multiplicamini et replete terram, donum esse nuptiarum, quas Deus ab initio hominis ante peccatum constituit, creando masculum et foeminam. Adam vero Deo auctore et inspirante institutionem matrimonii, specificavit et explicavit, cum dixit, hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Genes. 2. parum post: Quamobrem relinquet homo patrem et matrem suam, et adhoerebit uxori suoe, et erunt duo in carne una. Ubi exprimuntur tria bona matrimonii. Primum bonum inseparabilitatis, propter hanc, inquit, relinquet homo patrem et matrem, id est, cohabitationem patris et matris. Secundum, bonum fidei, et adhaerebit uxori suoe. Tertium, bonum prolis, et erunt duo in carne una, scilicet, pueri ab eis procreandi.
Per hoc ad argumentum primum dico, quod hoc sacramentum fuit immediate a Deo institutum, et non ab Adam, quia Adam tantum fuit praeco et minister Dei, matrimonium jam institutum explicans et denuntians: non enim habuit auctoritatem condendi illam legem et istud praeceptum, quia tunc potuisset alias idem removere, quod est contra id Matth. 19. Deus dixit, quos Deus conjunxit homo non separet, nisi ubi Deus statuit eos separare.
Ad secundum, dico quod nullus inferior Deo, qui instituit hoc sacramentum matrimonii, potest aliquid immutare circa id, postquam est factum et contractum, quia tunc est firmum et ratum indissolubiliter; quae firmitas vocatur bonum matrimonii, quod est triplex, ut dictum est. Et cum probas quod Ecclesia potest aliquas personas illegitimare, et facere ineptas ad contrahendum, dico quod Ecclesia nunquam facit, nec potest juste facere, postquam contractum est, et matrimonium est firmum et ratum inter conjuges, quia nunquam potest aliquis facere contra formam sacramenti hujus, nec alicujus alterius in se immutando et destruendo aliquid essentiale, quia tunc posset illa revocare, sed non potest, licet aliquid possit immutare ex parte materiae, vel suscipientium hoc sacramentum, sicut in sacramento Poenitentiae. Potest enim ordinare quae personae sunt aptae ad contrahendum, et quae non, et illos ineptos illegitimare, et alios sicut aptos legitimare. Sicut ex parte materiae, vel suscipientis sacramentum Poenitentiae, potest ordinare ut iste sit subditus illius Sacerdotis, vel ille illius, vel uterque unius, licet Ecclesia circa sacramentum poenitentiae in se nihil innovare possit.