REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem primam distinctionis 27. ait requiri expressa verba ad hoc sacramenutm, ut sacramentum est, ut vero contractus, sufficere quaecumque aequivalentia. Ita multi citati a Sanch. lib. 2. de matrimonio disp. 24. 30. et 31. Large et docte de his hic disputat Dootor, deinde solvit argumenta in contrarium.
Ad secundam quaestionem, cum quaeritur, utrum praecisa causa matrimonii sit consensus mutuus expressus per verba? apparet solutio ex praedictis in septima conclusione, et ultimo corollario praecedente, quod sic. Addo tamen quod loquendo de matrimonio, ut est contractus quidam, sicut potest fieri cum consensu mutuo, expresso per quaecumque signa certa, et non solum signa audibilia, ut certis verbis, quia aliter muti, vel quicumque alii ignorantes certam formam verborum, non possent vere contrahere, quod est falsum. Loquendo de matrimonio sacramento, sic est consensus mutuus conjugum expressus per signum sensibile determinatum, ut certa verba, vel alia signa certa, et quod illa signa sive certa verba sint de praesenti, scilicet, accipio te in meam, et ego te in meum, tunc consensus per illa verba vere dicitur matrimonii sacramentum. Si vero sint alia signa, quam verba, ut fuit in Abraham, et antiquis patribusveteris Testamenti, tunc in illis fit contractus vere ad matrimonium, sed non matrimonii sacramentum, quia id tantum exprimitur per verba de praesenti.
Ad primum, dico quod in actibus humanis non requiritur certitudo omnimoda, vel determinata, sed tantum apparens foris per signa evidentia, qualis potest esse in actibus humanis, per quae ita verissime credatur esse in corde, sicut extra exprimitur in sermone. Aliam enim certitudinem non potest aliquis habere citra Deum de aliquo, cum ignoret interiora hominis; et ita si nullus posset esse certus per verba foris expressa, quae sunt sensibilia disciplinabilia, sequeretur quod nulla esset certitudo, vel veritas in quacumque emptione vel venditione, vel universaliter in aliqua actione humana ad alterum, quod est falsum, quia non est verisimile aliquem exterius mentiri, nisi aliquo modo invite.
Ad aliud de glossa illa, quae dicit quod pueri per tacitum consensum sunt conjuges, dico quod ad hoc quod pueri sint vere conjuges, ad contractum eorum sufficiunt signa expressa a parentibus, quaecumque sint illa, sive verba, sive alia signa certa, quia ex contractu illo expresso per talia signa potest postea oriri quaedam obligatio perpetua inter eos, ad mutuum jus habendum in suis propriis corporibus; et tunc contractus est verus, ex solo consensu, et vera obligatio ex aliis certis signis: non tamen est matrimonii sacramentum firmatum et ratum inter eos, nisi ipsimet conjuges mutuo consentiant, 27. q. 2. Sufficiat: Si solus consensus defuerit, caetera vel etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur, Extra de sponsal. in public. cap. 5. dicitur ibidem: Si consentiant, et sibi invicem proferant verba. Si enim verba a parentibus prolata satis fuissent ad matrimonium sacramentum, tunc parentes sine eis possent in hoc sacramento dispensare, quod est falsum. Si vero verba vaga et indeterminata sufficiant ad sacramentum matrimonii, ut dicunt Juristae allegantes Augustinum in epistola 16. ad Deogratias, tunc quaecumque illa essent, sufficerent ad sacramentum.