REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad secundam quaestionem distinctionis 27. respondetur definitionem Magistri esse bonam, quam etiam Doctor explicat. Et ad primum argumentum diffuse tractat an illud vinculum matrimonii sit relatio intrinsecus adveniens realis; an vero rationis, vel potius ordinatio extrinseca legislatoris.
Ad tertiam quaestionem: Utrum definitio matrimonii posita a Magistro in littera sit sufficiens? apparet ex supradictis quod sic, paucis suppletis, et adhibitis aliquibus conditionibus, quae deficiunt per quaestiones sequentes de matrimonio. Potest enim matrimonium secundo modo dictum, de quo est quaestio, dici obligatio indissolubilis et perpetua maris et foeminae, quantum ad potestatem corporum, ordinata ad procreationem prolis religiose educandae, et ad cultum Dei ampliandum, etc.
Ad primum argumentum in oppositum, cum dicit quod conjunctio illa foeminae et maris, aut est passio vel relatio? dico quod non est passio, quae est in fieri, quia illa transit; matrimonium vero semper manet, dum manent conjuges; est igitur relatio nata ex tali passione. Et cum arguis quod non, quia relatio non est terminus motus, dico quod si quis diceret, quod talis conjunctio esset relatio realis duarum voluntatum mutuo se obligantium, haberet dicere quod esset resp?ctus realis extrinsecus, et contingenter adveniens voluntati contrahentis et obligantis se, et non oriens ex natura extremorum, sive voluntatum se obligantium, quia tunc esset semper talis conjunctio inter eos. Sicut professio Religionis, vel regulae Beati Francisei, quam profiteor, non est respectus intrinsecus adveniens voluntati meae, oriens ex ea naturaliter, posita regula ut termino, sed tantum respectus extrinsecus et contingenter ei adveniens. Et ad talem respectum extrinsecus advenientem non negat Philosophus universaliter esse motum vel mutationem, 5. Physic. quia ipsemet ibidem concedit et ponit motum essead ubi, ut ad tertium praedicatum, et tamen non est nisi quidam respectus extrinsecus adveniens. Similiter non oportet semper motum et mutationem esse ad ubi, ad hoc quod sit actio vel passio, quia facta summa approximatione passi ad agens sequuntur isti respectus, actio et passio extrinsecus advenientes, nulla praecedente mutatione vel motu ad illos respectus. Philosophus ergo tantum negat motum vel mutationem in relatione, qui est respectus extrinsecus adveniens.
Si vero dicatur quod conjunctio est relatio rationis, sicut et aliae obligationes ad transferenda dominia, licet ipsa dominia sint bona aliqua realia, vel aliqui gradus eminentes, per respectum ad aliquem finem talem, quia tantum hujusmodi dominia, vel jurisdictiones propter id diligimus ad quod sunt, ut propter divitias, vel honores, vel bonum prolis, etc. dico tamen quod non est nisi quaedam ordinatio divina secundum justitiam, quae ordinatio est in eo, qui habet omnes leges et ordinationes in corde suo, qui sic ordinavit illum contractum, vel obligationem debere fieri, et tunc non est aliqua mutatio in conjugibus, quando de non talibus fiunt tales, nisi tantum secundum rationem, et nulla praecedens istam, ut via ad illam, nisi mutuus actus voluntatum conjugum, qui non sunt relationes, sed qualitates absolutae in voluntatibus eorum, etc.
Ad aliud, dico quod sunt duae obligationes et conjunctiones partiales, quibus conjunguntur conjuges ad invicem, et ita sunt duae relationes partiales, quia aliud et aliud fundamentum, et alius et alius terminus. Et quando dicis, si sint duae conjunctiones, erunt duo matrimonia, dico quod non sequitur, quia non quaelibet partialis conjunctio est matrimonium, sed tantum conjunctio mutua quae ponitur in definitione matrimonii, tanquam una totalis conjunctio, a qua dicitur matrimonium sacramentum. Et ideo licet sit duplex conjunctio et relatio partialis, neutra tamen est sacramentum, sed utraque; licet alia sit relatio et habitudo professi ad Religionem, et alia Patris Monasterii ad profitentem, una tamen est professio vel religio; et per consequens cum in proposito sit tantum una conjunctio mutua, erit matrimonium sacramentum unum.