REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia tenens matrimonium metu contractum, si interius consentiatur, valere, non aliter, refutatur juribus et rationibus. Ita Canonistae cap. 2. de his quae vi. D. Thom. D. Bonavent. et alii citati in Oxoniens. schol. num. 3. Explicat optime quomodo voluntas non potest violentari, quia violentum est ab extrinseco, et quomodo cogitur ad aliquid volendum simpliciter libere, sed metu impellente. Et quod tunc licite vult, intus et extra, id ad quod cogitur, quodque peccaret si interius discordaret a verbis vel signis.
Hic dicitur, quod coactio non potest fieri simpliciter ipsi voluntati ad consentiendum, quia ipsa ex quo est simpliciter libera, simpliciter non potest cogi, sed tantum secundum quid, ut respectu poenarum vel minarum exteriorum fugiendarum, quae intentantur sibi, nisi velit consentire. Istae autem poenae non cogunt, ad consensum interiorem, quia ille non potest alicui patere, nisi Deo, nisi per signa exteriora, et non nisi tantum ad aliquem actum exteriorem, puta prolationem verborum, quia non cogunt nisi ad illa, per quae potest homo fugere illas poenas sibi intentatas; talia sunt verba exterius prolata, quia illa sunt illarum poenarum sufficientia evasiva sine consensu interiori. Si
igitur ille praeter consensum exteriorem, qui apparet in prolatione verborum exterius, consentiat interius, vel in proferendo verba, vel in fine prolationis, cum ille consensus sit amodo liber, et non coactus, quia non potest quantum ad illum actum aliquem cogere, ratum est matrimonium in foro conscientiae, et verum, non tamen est matrimonium verum et ratum in foro Ecclesiae, quia Ecclesia non praesumit aliquem coactum per poenas et minas ad exteriorem consensum et prolationem verborum interius consensisse, nisi ad periculum poenarum evadendum. Primo modotantum, scilicet consentiendo in exteriorem prolationem verborum, non contrahit matrimonium, nec in judicio Ecclesiae, nec conscientiae, quia ibi non est liber consensus, sed coactus.
Contra, haec opinio videtur omnino irrationabilis quoad utrumque membrum, primo quoad id quod dicit quod homo potest cogi quantum ad consensum exteriorem, ut poenas fugiat, quae cogunt quantum ad consensum exteriorem, et non interiorem, quod est falsum, quia secundum omnes, coactio simpliciter non potest esse respectu solius exterioris actus; nam exterius proferens verba, voluntarie loquitur, et movet linguam; quantumcumque enim violenter cum digitis aperiretur os ejus, et moveretur lingua, non posset verba exprimere, nisi voluntarie ex imperio voluntatis a se moveretur. Dato etiam quod sic, sequeretur quod homo posset cogi ad peccandum mortaliter, quod est etiam falsum. Probo consequentiam: Coactio non est nisi inductio ad aliquid faciendum propter evasionem majoris mali; sed nulla poena est formaliter tantum malum, quantum est consensus exterior sine interiori, quia est mendacium perniciosum; ergo nulla erit talis coactio.
Praeterea arguo sic: Metus iste poenarum, propter quem aliquis cogitur, et efficaciter inducitur ad contrahendum matrimonium, non debet esse metus levis vel trufaticus, sed metus ille, qui potest cadere in constantem et virtuosum virum; sed nullus vir constans et virtuosus, debet propter metum consentire in peccatum mortale, ne in aliquod, ad quod inseparabiliter consequitur peccatum mortale: sed proferendo verba exteriora, et exterius assentiens illis, quae sibi imponuntur, si interius dissentiat illis, quae exterius pronuntiat, peccat mortaliter mendacio pernicioso; ergo non cogitur metu poenarum ad consensum tantum exteriorem sine interiori. Nec magis potest cogi ad actum exteriorem quam interiorem, quia nunquam est consensus in actum exteriorem, nisi prius fuerit aliquis consensus interior imperans actum exteriorem, et ad hoc potest sic argui:
Quicumque metus inducens aliquem ad consentiendum in aliquem actum, inducit etiam ad consentiendum illi actui, sine quo iste actus omnino esse non potest absque peccato mortali. Haec est manifesta. Sed consensus exterior per prolationem verborum, sine consensu interiori est peccatum mortale; ergo metus poenae inducens aliquem ad consensum exteriorem per prolationem verborum, nisi adsit etiam consensus interior, inducit ad peccatum mortale. Nullus est talis metus respectus viri constantis et virtuosi: ergo metus, qui inducit aliquem ad prolationem verborum, et consensum exteriorem, inducit et ad consensum interiorem.
Assumptum probo multipliciter, scilicet quod nullus vir constans vel virtuosus deberet consentire in peccatum mortale propter quemcumque metum; nam nullus metus debet inducere aliquem secundum rectam rationem ad faciendum majus malum, ut fugiat minus malum: sede converso inducit ad minus malum tolerandum magis, quam ad magis malum faciendum: ergo. Sed exterius consentire per verba cum dissensu interiori, est formaliter majus malum quam poena, quae vitatur, quia est peccatum mortale, et mendacium perniciosum: peccatum autem est formaliter malum, quia nullo modo bonum: poena autem non sic, quia est reformativum culpae et materiae justitiae exercendae, et inducit bonum, licet non huic; igitur secundum rectam rationem libentius debet tolerari quam mendacium perniciosum committi.
Item, cui per se est illicitum consentire, non debet aliquis quocumque metu induci ad id faciendum. Patet manifeste in omnibus prohibitis secundum rectam rationem, et in his ad quae inducit recta ratio; sed aliquis profitens aliquam Religionem per verba exteriora et consensum exteriorem sine consensu interiori, peccat mortaliter mendacio pernicioso; ergo similiter in proposito.
Item, exemplum ad hoc est tale: Si aliquis timore poenae juret super sacra Dei Evangelia accipere istam in uxorem, et non consentiat illi, quod exterius pronuntiat per juramentum, peccat mortaliter, quod nullo modo facere deberet; ergo non debet propter quemcumque metum consentire illi, ad quod inseparabiliter consequitur peccatum mortale. Si enim metus induceret eum ad actum exteriorem tantum sine consensu interiori, ut tu dicis, induceret eum ad peccatum mortale, quod est inconveniens, quia impossibile est consensum exteriorem esse cum dissensu interiori sine peccato mortali. Istud apparet per Philosophum 3. Ethicorum, de projiciente merces suas in mare propter tempestatem et periculum vitae suae, ubi metus non tantum inducit ad actum exteriorem projectionis mercium in mari, sed etiam ad actum interiorem, scilicet ad velle projicere. Nisi enim actus interior esset voluntarius, sicut et exterior, non moveret organa exteriora, ut manum ad projiciendum, et per consequens uterque actus tam exterior quam interior, pro quanto ad illos inducitur metu poenae, est simpliciter involuntarius secundum quid, tamen voluntarius, pro quanto ad fugiendum majus malum, ut submersionem, eligit minus malum, id est, projectionem mercium in mare. Ergo ita sequitur quod est coactio respectu actus interioris sicut exterioris, et ita est in omnibus mixtis ex voluntario et involuntario.
Contra id quod secundo dicit, quod Ecclesia non praesumit talem consensisse in matrimonium, facit quod Ecclesia non debet praesumere aliquem peccasse mortaliter in aliquo facto, nisi hoc sibi constiterit per probationes legitimas, et per praesumptiones manifestas, quia Ecclesia universaliter praesumit et interpretatur in partem meliorem; ergo cum consentire exterius in matrimonium, nisi adsit consensus interior, sit peccatum mortale mendacii perniciosi, Ecclesia non debet praesumere illum, qui exterius consentit, non consentire interius, quia tunc praesumeret illum peccare mortaliter, quod facere non debet, nisi constaret sibi per aliquam protestationem, quam coactus faceret in praesentia testium favorabilium dicendo: protestor coram vobis per verba, quae modo dicam, quod ea tantum dicam ad evadendum periculum mortis, nullo modo interius consentiendo.
Confirmatur per simile, quia si aliquis contraxerit cum aliqua per verba de futuro, et postea cognoscat eam carnaliter, Ecclesia semper praesumit quod tractaverit eam affectu maritali, quia non praesumit quod voluerit eam aliter cognoscere, ut adulteram, vel meretricem, quia non praesumit quod peccaverit mortaliter, nisi hoc manifeste sciat, quia semper interpretatur in dubiis in meliorem partem. Sic habetur extra de regulis Juris.
Respondeo ergo ad quaestionem, circa quam duo sunt declaranda: Primo, si aliquis consensus sit coactus, et quo modo potest voluntas cogi. Secundo, si consensus coactus sufficiat ad matrimonium contrahendum, et impediat contractum? Quantum ad primum, dico quod proprie loquendo, coactio vel violentia, vel metus non potest cadere in hominem quantum ad aliquem actum humanum, cujus probatio potest desumi ex ipsa definitione coactionis vel violentiae, nam 3. Ethicorum: Violentum est, cujus principium totaliter est extra, non conferente vim passo, ac passo non inclinato ad formam illam, quae ab agente extrinseco inducitur, sed magis quantum est ex se resistit illi, quia est contra inclinationem ejus, et ita passum est non conferens vim violentiae, non tantum negative, sed etiam contrarie, quia inclinatur naturaliter ad formam contrariam illi quam recipit violenter. Sed homo non potest cogi quantum ad aliquem actum humanum, quia omnis actus humanus sive sit imperatus, sive elicitus, est liber et electivus, vel voluntarius; coactio autem est respectu simpliciter noliti, quantum est ex se. Sed quod aliquis homo simul velit actu elicito nolens, contradictio est, sicut quod idem album sit nigrum, quia velle aliquid nolens, sunt actus contrarii formaliter repugnantes in anima, ut albedo et nigredo in colore.
Quod autem in nullo actu possit cogi, patet in proposito, nam quantumcumque per coactionem aliquis moveat cum digitis linguam alterius, nunquam tamen faciet eum loqui, nisi velit. Relinquitur ergo quod coactio tantum potest cadere in homine respectu pati, si aliquo modo cadit in eo, ut puta quod violenter ligetur, vel detineatur, vel si aliquo modo sit actio instrumentaliter, puta si aliquis me nolente occidat, vel percutiat alium manu mea, sicut instrumento non animato, non tamen est actio humana, quia non voluntaria; sed tunc membris hominis utitur aliquis in talibus actionibus, ac si essent organa inanimata, et non hominis. Non tamen dicitur coactio in homine per metum poenae fugiendae, quamvis non ex levi suspicione, sed ex certa aestimatione praevidet aliquid simpliciter magis fugiendum sibi imminere, et sibi infligendum et inferendum, si non consentiat in illud, ut periculum mortis, enormem laesionem corporis, servitutem, vel stuprum, et periculum aliorum graduum malorum expressorum in Jure, quam sit id fugiendum, cui cogitur consentire; et tunc secundum rationem rectam minus malum est a quolibet sapiente eligendum; nulla poena intentata sibi est formaliter majus malum peccato mortali mendacii perniciosi, quod committitur in prolatione verborum exteriorum cum dissensu interiori; igitur stante illo dissensu; interiori, non debet metu alicujus poenae exterius tantum consentire; sed est possibile, quod majus malum, et major poena inferatur alicui, si non consentiat ducere istam in uxorem, quam sit sibi malum vel poena consentire in eam interiori consensu, quia sic consentire in eam, non est peccatum mortale, sed licitum, nec tanta poena sicut mori simpliciter, vel mutilari, vel in perpetuam redigi servitutem; ergo secundum rectam rationem posset quilibet libentius velle istam ducere in uxorem, quam majora mala pati, et iste metus, qui est respectu majoris mali fugiendi potest cadere in constantem virum et virtuosum, quia sapiens et virtuosus semper eligit minus malum, et isto modo de omnibus mixtis ex involuntario et voluntario.
Ex hoc facile dignoscitur quis est metus, qui potest cadere in constantem virum et virtuosum, quia non metus de malo culpae, sed de malo poenae infligendae, et ratio est, quia semper vir constans et virtuosus, timore poenae debet fugere majus malum, quam sit id malum quod eligit, quia recta ratio dictat semper minus malum esse eligendum; quodcumque peccatum est formaliter majus malum quam sit quaecumque poena; ergo propter quamcumque poenam fugiendam non debet vir constans et virtuosus facere peccatum mortale, quia sic statim fleret vitiosus. De peccato autem veniali similiter, an magis debet commiti secundum rectam rationem a quolibet, quam admitti quaecumque poena, dubium est; de hoc forte dicetur in secundo libro.