REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Probat ex parte causae efficientis, formalis et finalis consensum ad matrimonium debere esse liberum. Unde non jure Ecclesiastico, sed divino requiritur illa libertas, ut probat ex Scriptura, et exemplis legis veteris. Et tenet D. Thom. hic q. un. art. 3. et alii citat. in Oxon. hic in Schol. n. 8. Videtur tamen ad Ecclesiam spectare declarationem, quanta libertas hic requiritur, et juxta hoc oppositae sententiae de hac difficultate conciliari possent. Vide dictum Scholium, de quo Sanch. late objicit, et solvit tres objectiones.
Quantum ad secundum principale, dico quod consensus sic coactus, vel haec persuasio consensus per poenas efficaciter inducens ad contrahendum cum aliqua muliere impediat matrimonium, et quantum ad judicium Dei, et quantum ad judicium Ecclesiae, nec aliquis sic coactus postea obligatur ad id vinculum matrimonii observandum. Et quod ita sit, habeo per auctoritatem Ecclesiae, Extr. de sponsat. Cum locum, ubi dicit Canon quod locum non habet consensus, ubi aliquo modo est metus. Similiter ibidem, cap. Veniens, et c. 3. Consultati onem de puella, etc. Sed prima auctoritas est magis plana contra auctoritates Magistri in littera; ergo habemus ex auctoritate Ecclesiae quod ita est.
Sed quare et qualiter ita est? dico quod triplex ratio, vel causa hujus potest congrue reddi, quarum una potest accipi ex parte causae formalis matrimonii. Alia ex parte causae efficientis ejus. Tertia ex parte causae finalis ejus. Ex parte causae formalis matrimonii potest hoc ostendi sic: De ratione formali matrimonialis est, sicut prius patuit, donatio libera, et mutua potestas corporum. Et licet non sit donatio liberalis simpliciter, inquantum liberalis datio rei alicujus etiam non expectat aliquam retributionem, sicut accipit Avicenna 6. Metaph. quia haec datio est, ut dicetur, expectans et exigens redditionem, vel redationem, est tamen maxime liberalis et liberalissima, inquantum consensus mutui, et duarum voluntatum voluntarie se obligantum; ergo, etc. Forma autem non potest probari de re demonstrative, quia nihil est in re prius ipsa forma, ex quo posset accipi praemissa, vel medium concludendi ipsam de re. Unde igitur habet contractus matrimonialis istam liberalitatem, quod videlicet sit formaliter talis donatio mutua ? Dico quod a legislatore universali, ut a causa efficiente, qui cuilibet contractui indidit justitiam suam et permutationem debitam, et isti contractui contulit quod ex natura contractus fieret liberalis, quia ex libero consensu contrahentium voluntarie et mutuo se obligantium.
Sed quis est iste legislator? Dicunt quidam quod Ecclesia, quod non intelligo, quia tunc non fuisset contractus matrimonialis inter Adam et Evam, et antiquos patres tempore Abraham et Moysi et aliorum, quod videtur inconveniens. Similiter matrimonium coactum per metum non fuit tempore legis naturae matrimonium, quia semper erat contractus liber, et consensus mutui contrahentium. Patet, quia hoc tunc in antiquis Patribus observabatur, sicut patet de Abraham, et de Rebecca uxore Isaac, pro qua misit Abraham servum, ut quaereret eam ad contrahendum cum filio suo dicens: Si noluerit, inquit, puella venire tecum, non eris reus juramenti; et paulo post, dixerunt parentes ejus ad illam, quaeramus ejus voluntatem, si velit ire cum homine isto, quae respondit, volo, et facta est uxor filii Abraham ex consensu mutuo utriusque, ut patet; igitur talis consensus requirebatur. Tunc temporis autem non erat aliqua lex scripta, nec Mosaica, nec Evangelica: ergo non est praecise iste contractus mutui consensus ex Ecclesia.
Item, si esset institutum ab Ecclesia, posset licite id destruere, quod est impossibile, quia dixit Christus Matth. 19. Quos Deus con junxit, homo non separet.
Praeterea, omnia sacramenta fuerunt immediate instituta a Christo, ut supra * ostensum est in generali, licet Ecclesia de materia sacramentorum posset varie ordinare, declarando istam capacem et legitimam, et aliam non: ergo et matrimonium, ut est sacramentum, est immediate a Deo: sed contractus matrimonialis est prior matrimonio sacramento, quod fit tantum cum certis verbis. Contractus autem matrimonialis exprimitur ita per alia signa, sicut per illa: ergo Ecclesia, quae praesupponit matrimonium sacramentum ab alio institutum, multo magis praesupponit contractum matrimonialem.
Dico igitur quod Ecclesia non instituit primo aliquod sacramentum, potest tamen sacramenta prius instituta a Deo auctore, promulgare, ut praecepta auctoris principalis, et circa materias illorum, quae non sunt determinatae a Deo, vari e disponere et ordinare. Patet de contrahentibus, quorum aliquos illegitimat, et aliquos non, secundum diversos gradus; et confessis, quorum unum subdit isti Sacerdoti, et illum illi. Ubi autem hoc sacramentum fuerit primo institutum a Deo, dictum est alias *, et a quo primo promulgatum, quia ab Adam, hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, propter hoc, inquit, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suoe, etc. Relinquere patrem, aut matrem debet, non despicere, vel projicere patrem, aut matrem, ne? e converso debet despici et projici ab eis, sed magis uxori quam eis firmiter amore adhaerere per mutuum consensum, et actus utriusque voluntatis.
Tertio dico quod istam conditionem liberae donationis tribuit contractui isti legislator propter hunc finem, qui est procreatio prolis religiose educandae, et ad cultum Dei applicandae. Ad hoc enim quod ad istum finem attingant, necesse est ut liberaliter invicem conjungantur per tale vinculum indissolubile, quod est amor mutuus; talis amor multum facit, ut tale vinculum perpetuo conservetur, quia conjugium, quod non amore mutuo connectitur, patitur pessimos exitus, sicut habetur distinctione 20. quaest. 3. cap. Proesens, ubi dicitur, quod quis non diligit, facile id contemnit. Vult ergo matrimonium debitum semper esse ex libera electione, et non ex gravi coactione, ut sortiatur debitum finem, propter quem instituit illud legislator.
Sed hic sunt tria dubia: Primum, quia dixi prius quod ille coutractus est mutua datio corporum, si tunc aliquis ex metu posset in animoc onsentire in aliquam, sequeretur quod haberet actum voluntatis ad voluntarie transferendum jus corporis sui in ipsam, sicut alius tranfert jus corporis sui in aliam, quam ducit sine quacumque coactione. Sed translata potestate corporis sui in dominium alicujus, non potest ipsa invita transferre illam in dominium alterius, contrahendo cum ea, quia non habet potestatem corporis sui amodo, ex quo semel jam transtulit in dominium alterius, sed semper remanet corpus suum exemptum a dominio et jure proprio, altera prima non sibi concedente libertatem pristinam, et per consequens contrahens et consentiens in aliquam ex metu vere contrahit matrimonium.
Secundum, quod si omnis consensus ex metu mali, et coactione tali facit matrimonium nullum, ergo major metus majoris mali magis impediet matrimonium. Sed contrahens ex metu peccati mortalis contrahit ex metu majoris mali, quam contrahens ex metu cujuscumque mali, vel poenae corporalis, sive mortis, vel mutilationis enormis, etc. Ergo contrahens ex metu peccati mortalis, coactus per obedientiam, non contrahit, quod falsum est, quia quilibet tenetur obedire illi cui subest; igitur consentiendo matrimonio ex obedientia sibi imposito, vel contrahit; vel si non contrahit, peccaret mortaliter, quia non obediret illi cui obedire tenetur.
Item, si quis diceret ex amore et passione alicui dilectae, ego inter ficiam me nisi contrahas mecum, hic esset maximus metus ne accideret malum personae dilectae, amicus enim est alter ipse; ergo talis contrahens cum aliqua, quam sic amaret, non faceret contractum matrimonialem, quod est falsum.
Ad primum, dico quod iste verbo consentiens in aliquam, de necessitate salutis, tenetur pro tunc habere interius ad consentiendum animo, sicut consentit ore proferendo verba, quia quilibet de necessitate salutis tenetur vitare peccatum, et mendacium perniciosum. Iste ergo ex aliquo metu, verbo et animo consentiens in aliquam, habet velle dandi corpus suum alteri, et quantum est ex se transfert corpus suum in dominium, et contrahit cum ea matrimonialiter, quantum ex parte sui, sed non contrahit simpliciter. Et cum probas, quia nullo modo coactus non assentit aliter in aliquam, quam per talem donationem, et velle donationis corporis sui, dico hic, sicut prius in materia de restitutionibus, quod quantumcumque inferior, et subditus liberaliter donat alteri potestatem corporis sui, vel aliquid aliud quantum ex parte sui, nunquam tamen est donatio simpliciter, nisi fiat de voluntate domini superioris, vel saltem oportet quod non sit contra voluntatem Superioris. Exemplum de filio, servo et Religioso, quorum nullus, ex quo non est juris sui, potest dare aliquid simpliciter coactus, vel non coactus, non consentiente domino Superiore in talem donationem. Et ideo omnis talis donatio est conditionalis, et secundum quid donatio, scilicet si non sit contra voluntatem domini Superioris, nec tamen oportet illam conditionem exprimere, di cendo Dono hoc quantum est in me, si Deo placeat, vel alteri superiori, quia haec conditio subintelligitur in omni donatione inferioris, quantumcumque libera; sed translatio vel donatio potestatis corporis alicui alteri ex coactione, vel metu inducente ad talem donationem, est contra voluntatem Superioris, qui ordinavit istum contractum esse liberrimum ex natura contractus absolute et simpliciter, sicut patet extra de spons. c. 1. Romana, et cap. 10. exigit, et est hodie in 6. libro, quod contractus aliquo modo coactus, est nullus; ergo talis contractus non est simpliciter contractus.
Ad secundum, dicunt quidam quod quilibet tenetur simpliciter obedire contractui spirituali, et respectu illius potest cogi, quia Episcopus coactus per obedientiam accipere aliquam ulteriorem dignitatem in Eclesia, vel Clericus Episcopatum, tenetur absolute consentire in sponsam spiritualem. Sed utrum posset cogi ad contractum carnalem, nec nego, nec assero, licet deberet dici consequenter secundum istam responsionem quod sic. Dico tamen aliter ad argumentum, quod si aliquis tantum ex obedientia illius, cui tenetur obedire, consentiat in aliquam ad contrahendum cum ea, non hoc facit principaliter ad evitandum injustitiam et inobedientiam, sed ad complendam justitiam et obedientiam observandam. Sed qui propter justitiam obedit suo Superiori, ut eam servet, non obedit ex coactione et metu, sed ex mera electione et affectione et amore justitiae, ad quam secundum electionem, inclinatur; ergo sic obediens suo Superiori ex electione et amore justitiae ad contrahendum cum aliqua, vere contrahit cum ea, et non timore poenae, vel coactione.
Ad tertium, dico quod si aliquis contraheret cum aliqua ad evitandum in ea malum culpae naturae, scilicet quia ipsa aliter interficeret se, vere contrahit, et ratus esset talis contractus indissolubilis, et multum meritorius, quia opus supererogationis, donando se alteri, ut in eo caveret malum culpae et ita non esset contractus ex metu et coactione, sed ex electione et fraterna dilectione. Sed si aliquis contraheret cum aliqua tantum metu poenae corporalis, in quam timeret illam incidere, nisi contrahat cum ea, et non ex electione et fraterna dilectione, tunc dico quod non esset contractus matrimonialis simpliciter, quia non esset donatio libera mutui consensus quantum ad potestatem corporum, sicut nec in seipso esset talis contractus liber simpliciter, ut dictum est supra.
Ad primum argumentum principale de baptizato per coactionem, dico quod non est simile de violenter baptizato, et per coactionem, et de violenter sic contrahente matrimonium cum aliqua, quia intentio vel consensus suscipientis Baptismum, non est causa efficiens Sacramenti Baptismi, sicut consensus liber conjugum est causa efficiens matrimonii, quia ipsi per solum consensum mutuum dant, et accipiunt hoc Sacramentum, quia simul sunt suscipientes et ministri. Similiter non est simile propter aliud, quia propter susceptionem Baptismi fit conditio suscipientis melior ex vi Sacramenti, si non reclamet, vel ponat obicem actualem, et nullo modo pejor. Conditio autem contrahentis matrimonialiter cum aliqua fit pejor quantum ad omnia, quia efficaciter magis onerosa propter difficultates varias, quae occurrunt in illa obligatione, et quae nunquam possent tolerari, nisi amore libero copularentur conjuges, quae non tollit coactio et violentia, et ideo coactus ad illum contractum patitur injustitiam sibi indebitam pro tunc. Unde excommunicati sunt qui faciunt violentiam contrahentibus isto contractu, quia violentia repugnat naturae istius contractus in se, quia est libera donatio corporum contrahentium sibi invicem in perpetuum.
Aliter posset dici secundum praedicta. Dixi enim prius quod ratio libertatis hujus contractus non accipitur ex ratione Sacramenti matrimonii, sed ex ratione contractus talis praecedentis Samentum, et ideo posset esse coactio, quoad susceptionem Sacramenti, ut Sacramentum in se, non tamen ut est contractus matrimonialis, et illius conditio est ex institutione legislatoris libertas. Et ideo si Sacerdos cogeretur dare Sacramentum matrimonii, si ipsum posset dare, quod vere non potest, (quia conjuges sibi ipsi dant Sacramentum istud, sicut et ipsum recipiunt), illud tunc non daret, non propter hoc quod est Sacramentum, quia tunc nullum Sacramentum daret; sed propter hoc, quod est contractus liberalis, ut dictum est; et esset idem de Baptismo, si ibi requireretur consensus liber, quod non oportet, ut dictum est, quia per coactionem et inductionem alicujus efficacem, non fit conditio ejus pejor, sed melior.
Ad aliud, cum dicis quod nullus potest cogi per metum, nego; duplex enim est metus: unus, qui cadit in constantem virum, ut timor mortis, et caetera superius dicta, et hic universaliter impedit matrimonium contractum, et contrahendum, patet supra; alius est metus de aliquo levi et truffatico, et iste non impedit nec contractum, nec contrahendum. Patet extra de sponsalib. veniens, cap. 2. Quando igitur dicis quod nullus potest cogi per metum, verum est de metu non cadente in constantem virum. Et cum probat quod nullus est talis metus, quia fortis est impavidus, 3. Ethicorum, dico quod verum est, ubi non est pavendum secundum rationem rectam, nec metuendum, non tamen est pertinax, vel audax in nullo timens. Propter quod subdit ibidem Philosophus, pavet autem fortis ubi est pavendum secundum rectam rationem, ubi scilicet videt imminere majus periculum, quam illud quod contemnit, et iste est metus et pavor cadens in constantem virum.
Ad aliud, cum dicitur quod per nullam delectationem potest voluntas cogi, vel vehementer induci ad illam; ergo nec per minas, vel metus poenales. Dico quod non est simile de inductione consensus per blanditias et inductionem consensus per metum fortem vel miserias. Nam inductio per miserias et metus pcenales multum habet de involuntario, et parum de voluntario; parum enim intense volumus quod ex timore volumus, et ita parum habet de voluntario factum timore poenae, quia nisi timor esset, omnino non fieret. Sed in inductione per blanditias multum est de voluntario, et parum de involuntario; cum enim appetitus sensitivus multum inclinetur ad hujusmodi blanditias secundum sensum, etiamsi per se esset, et nullo modo alliceretur ex alio inductus per blanditias, vehementer eis allicitur, ut convenientibus, et per consequens voluntas tanquam prosperis voluntarie inclinatur, quia voluntas naturaliter ad illa magis inclinatur. quae magis sunt convenientia appetitui sensitivo, licet non necessario, quia potest resistere, facilius tamen inclinatur. Unde dicit Philosophus 3. Ethicorum, cap. 2. quod operationes, quae fiunt ex timore, mixtae sunt ex voluntario et involuntario, ut determinat ibi, et post, cap. 4. dicit quod forsitan non bene dicuntur involuntaria, quae propter concupiscentiam, et eodem libro, cap. ultimo, magis assimilatur voluntario intemperantia quam timor, et magis est voluntarium quod fit per intemperantiam quam per timorem; ergo non est simile de consensu coacto per blanditias et timores, quia primus assensus est secundum quid involuntarius, et simpliciter voluntarius secundus secundum quid voluntarius, et simpliciter involuntarius. Ad aliud de sponsalibus impuberum, verum est hoc secundum leges civiles, quia filii tenentur consentire in contractu, quem pro eis infra aetatem fecerunt parentes eorum de congruo, non tamen de necessitate, quia extra de sponsal, cap. 2. dicitur quod talis contractus est verus, si non sit coactus.