REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum ad consensum matrimonialem requiratur quod sequatur apprehensionem non erroneam ?
D. Thom. in addit. q. 51. a. 1. et hic q. 1. a . l. D. Bonav. art. I. q 1. et 2. Rich. a. 1. q. 1. Argent. q. 1. a. 3. Sanch. lib. de matr. d. 18. et 19.
Videtur quod non, quia Genesis 20. legitur quod cum Jacob servivisset pro Rachel septem annis, supposita est ei Lia, ipso ignorante; ergo si ille error impediisset matrimonialem contractum inter eos, sequeretur quod non fuisset Lia uxor ejus, et tunc fuisset adulter cogitando non suam.
Item, Genes. 27. quod Isaac errore et ignorantia benedixit Jacob, constituendo eum dominum fratrum suorum, credens hoc fecisse Esau fratri seniori, et tamen tenuit benedictio, ut ibidem patet, quia benedixi, inquit, eum, et erit bene dictus; igitur a simili ex errore vel ignorantia potest contrahi matrimonium.
Item, baptizans circa personam baptizandam errans, vel ignorans, si sit servus, vel liber, vere baptizat, et illa vere baptizatur; ergo contrahens cum aliqua errans, vel ignorans conditionem personae, ut quod sit serva vere contrahit.
Item, plus nocet conjugi malitia moralis alterius conjugis, quam servitus, vel error conditionis, quia aufert conditionaliter communem convictum, et cohabitationem, et bonum prolis: sed malitia moris non impedit matrimonium, quia contrahens cum mala, qui credidit contraxisse cum bona, vere contrahit; ergo.
Contra 29. q. 1. ante medium, et est Magistri in littera, promittens mihi aurum venditurum, et pro auro vendens aurichalcum, non facit contractum meum, quia non consensi nisi in aurum; sed error auri in aurichalco impedit circa materiam verum consensum; ergo et error personae impedit matrimonium. quia personae contrahentes sunt ut materia in hoc contractu.