REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Triplex error personae, conditionis pejoris,
et consensus alterius conjugis irritat Matrimonium. Ad secundam instantiam tenet uxorem credentem virum non consensisse, non posse petere, nec reddere debitum, nec transire ad alias nuptias; non negat tamen si tantum dubitaret speculative, quin posset utrumque facere, et de redditione habetur c. Dominus, de secundis nuptiis. Et de utroque teoent multi apud Sanch. lib. 2. d. 41. et 46 Pars autem quae flcte contraxit, tenetur vere contrahere, ut habet Doctor in Oxon. hic nam. 6. de quo vide notanda ibi in Scholio.
Respondeo ad istam quaestionem, quod error potest accidere circa contractum matrimonialem, vel in his, quae per se requiruntur ad matrimonium, vel in his, quae per accidens requiruntur ad id; nam secundum Magistrum in littera, c. 1. hujus dist. et est 29. q. 1. cap. 1. alius error personae, alius fortunae, alius conditionis sive qualitatis. Error autem circa illa, quae per se requiruntur ad rationem hujus contractus, est duplex, quia vel de his, quae praecedunt illum contractum matrimonialem, tanquam materiale in matrimonio, cujusmodi sunt persona contrahens, et conditio ejus; vel de his, quae concomitantur per se hujusmodi contractum, ut formale in matrimonio; vel est ipse contractus formaliter, sicut est mutuus consensus contrahentium. Error autem circa illa, quae per accidens requiruntur ad matrimonium, est duplex, quia vel est de bonis fortunae, ut putans illum, cum quo contrahit, esse divitem, et est pauper; vel de bonis moris, ut putans ipsum esse morigeratum et pium, et est vitiosus et impius.
De istis per ordinem dico, quod error personae impedit matrimonium universaliter ex parte errantis, respectu personae cum qua contrahit. Cum enim contractus matrimonialis sit formaliter in mutuo consensu contrahentium in actu mutuo voluntatis eorum. et iste non consensit in personam ignotam, sequitur quod non contraxit cum ea, sicut patet ex Augustino 10. de Trin. cap. 1. et 8. dc Trinit. cap. 4. nihil potest amari
nisi cognitum, sicut nec potest esse consensus mutuus conjugum, nisi invicem se cognoscant; ergo apparet quod Socrates consentiens in Joannam, non putans illam esse Joannam, sed Margaritam, non contrahit cum Joanna, sed cum Margarita; ergo error et ignorantia personae impedit matrimonium.
Confirmatur ista ratio, quia secundum praedicta, contractus iste ex natura sua est donatio liberalis mutua determinatarum personarum potestatis corporum contrahentium ad finem debitum sed ignorantia vel error personae tollit rationem donationis liberae, quia secundum Philosophum 3. et 5. Ethicorum, ignorantia est causa involuntarii.
Item, in speciali hoc ostendo ex hoc quod est talis donatio, nam nullus contrahens cum aliqua intendit sibi dare potestatem corporis sui, nisi habeat potestatem, et jus in corpus illius, quia non consentit in aliquam, nisi ipsa in eum consentiat, quia dat ut accipiat; nullus autem consentit in aliquam indeterminatam, sed in determinatam tantum, quia electio non est nisi determinatae personae; sed ignorantia impedit ex parte contractus electionem, igitur et donationem matrimonialem.
Item, tertio probo, scilicet quod error conditionis et servitutis impediat contractum hujusmodi, et ex parte contractus in se, et ex parte contrahentium. Ex parte contractus sic: Iste contractus essentialiter consistit in mutua obligatione contrahentium quantum ad potestatem corporum suorum mutuo se donantium per totam vitam suam, cum ab altero conjugum talis obligatio exigatur. Sed huic obligationi et donationi liberae repugnat conditio servitutis, nam cum servus sit possessio domini sui, ita frequenter potest occupari in operibus servitutis, quod non permittant ipsum reddere, quod ab eo exigitur, ut debitum conjugale, etc. igitur.
Item, errore conditionis contrahens laeditur unus contrahens enormiter in bonis matrimonii; laeditur enim in bono prolis, eo quod non habebit eam in sua potestate, cum sit in potestate domini, ut possessio ejus. In bono fidei, quia non potest serva reddere ei debitum cum exigitur, quod tamen promisit in contrahendo cum eo, nam tunc posset jussu domini in operibus servitutis occupari. Laeditur etiam in bono Sacramenti, scilicet inseparatae. cohabitationis, quia dominus posset eam vendere in aliam regionem.
Item, iste contractus ex sua natura est donatio mutua; sed donatio mutua cum sit relatio aequiparantiae inter conjuges mutuo se donantes, sicut similitudo inter similia, ubi unus non est alteri, nisi alter sit similis illi, non oportet claudicare in aliquo extremorum, maris scilicet, nec foeminae; unde si unus consentit in alium, et non e converso, jam non est relatio aequiparantiae, nec mutua donatio, propter dissensum alterius personae, sive dissentiat negative, sive contrarie. Sed ille, qui est servilis conditionis, non potest consentire, cum sit alterius juris, et non sui; ergo nec potest mutuo se donare, nec per consequens contrahere cum libero, qui potest se donare.
Ex parte contrahentium potest probari, quia nullus dat, nec transfert dominium corporis sui in alium, nisi credens rehabere dominium corporis alterius, in quem sic transfert, quia dat, ut detur; sed serva non potest sic dare corpus, cum sit domini sui, sine licentia ejus; ergo non debet sic accipere corpus alienum, fraudulenter simulans se liberam, cum sit serva.
Contra dans aliquid sub spe aliquid recipiendi aequivalens, et tamen non recipiens, non minus dat, nec minus debet tenere illa datio; ergo a simili in proposito, dans potestatem corporis sui matrimonialiter alteri, intendens recipere potestatem corporis cui se dedit, et non recipiat, quia alter non potest sic se dare, non minus tenet donatio, ut videtur.
Item, esto quod aliquis contrahat cum aliqua per verba de praesenti, et consentiat in eam vinculo matrimoniali quantum in se est in perpetuum, non licet contrahere cum alia, quia transtulit se in dominium; ergo licet ipsa sit conditionis servilis, nihil prohibet quin matrimonium inter eos sit ratum. Nec est verisimile quod per errorem aliquem sit inhabilis ad contrahendum cum aliqua, quia error conditionis melioris, cum sit in favorem, non impedit contrahentem.
Respondendo ad primum, dico quod aliquis est dans ita liberaliter, quod nihil respicit, nisi ipsam dationem, non exspectans aliquam redditionem ex pacto post donationem, quia redditio non cadit sub pacto pro tunc, nec futuro, et taliter dans vere dat, et si nihil recipiat ab illo cui dat, et tenet datio talis, quae est mera datio.
Alia est datio, quae ex natura donationis essentialiter includit redditionem, non solum pro futuro, sed etiam pro tunc, pro quando dans facit talem dationem; et haec non est mere datio, sed rerum permutatio, quae nulla est, nisi fiat redditio. Matrimonium autem, ut prius dictum fuit, est mutua donatio, quo ad rationem contractus talis habet rationem cujusdam commutationis, quia est quaedam rerum permutatio mutua, dosi des, et non do nisi des; et haec conditio intelligitur in ista donatione ex natura sua, et in contractu ex natura contractus, nec tamen donatio mutua est duplex donatio, sed una, habens et includens ex natura sua redditionem, et haec redditio, quae includitur in hoc contractu, non excludit ab eo liberalem donationem, quin sit talis donatio, quae innascitur liberaliter ex mutuo consensu contrahentium, et non coactione in eis, non tamen est simpliciter et mere liberalis donatio, ut dictum est.
Et si dicas quod in isto contractu non exprimitur conditio mutuae redditionis cum contrahitur, igitur non includitur in natura ejus, ut videtur.
Dico, etsi non sit expressa haec conditio in contractu, intelligitur tamen in illo ex natura talis contractus. Exemplum ad hoc est de profitente aliquam Religionem, qui non vovet Religionem observare expressa ista conditione, si Religio, vel pater Religionis, velit me recipere, quia ista conditio subintelligitur, et ideo non oportet illam exprimere; ita in proposito, cum dico: Do vel accipio te in meam, intelligitur si des, vel accipias me in tuum.
Ad secundum, dico quod consentiens in aliquam servam, sciens ipsam servam, vere contrahit cum ea, quia tunc non est error personae vel conditionis ejus. Si vero alter illorum non consentiat in alium, nisi affectu meretricio, causa libidinis explendae, nullum est matrimonium intereos, et stante ista consequentia inter eos, non posset peti, nec reddi debitum inter eos.
Sed neuter conjugum debet facere sibi istam conscientiam, quod alter consentit affectu meretricio in eam, sed praesumere debet quod vere consentit affectu conjugali, quia stante tali conscientia non potest exigere, vel reddere debitum sine peccato mortali, vel debet saltem inducere quod de novo consentiat, et tunc est matrimonium ratum et firmum. Si vero nullo modo consentiat, nihil fit, et per consequens iste consentiens cum alia potest contrahere cum ea.
Tertio, dico quod error in his quae concomitantur contractum in se, cujusmodi est consensus exterior in prolatione cum dissensu interiori, impedit matrimonium, quia matrimonium ut contractus est ex consensu mutuo duorum contrahentium mutuo se obligandum.
Quarto, dico quod error fortunae et qualitatis, quae accidunt matrimonio, cujusmodi sunt divitiae et paupertas, pulchritudo et turpido, aegritudo et sanitas, bonitas moralis et malitia, et hujusmodi, non impediunt matrimonium contractum, vel contrahendum, quia non sunt essentialia huic contractui.
Ad primum argumentum principale de Jacob et Lia, dico quod licet concubitum illum cum Lia non praecesserit consensus Jacob, sequebatur tamen consensus, et ex illo consensu facti sunt conjuges, et ille consensus excusabat illum concubitum priorem; et hoc est quod dicit Magister in littera cap. 1. et habetur 29. quaest. 1. post medium, Jacob et Liam non fecit conjuges praecedens consensus, sed subsequens.
Ad secundum de benedictione Isaac, dico quod creditur Isaac fuisse raptum per stuporem illum, quem habuit, et in illo raptu vidisse voluntatem et ordinationem, quod illum benediceret, qui tunc coram eo erat, et non alium, nec erat error vel ignorantia ejus, quem benediceret, quia jam didicerat voluntatem Dei per revelationem, Jacob esse benedicendum, licet eum sensibiliter non cognosceret, quia pelliculae circumdatae manibus et collo ejus similitudinem majoris expresserant, et ideo post quam personam illam sensibiliter cognoverat, benedictionem illam prius datam per revelationem confirmavit, dicens: Benedixi eum, et
erit benedictus. Aliter posset dici quod non est simile de consensu mutuo conjugum, et prima benedictione Jacob, quia illa benedictio erat opus Dei, circa quod non potest cadere error; consensus vero est actus humanus circa quem posset esse error.
Ad aliud de Baptismo, dico quod non requiruntur plura ibi, nisi quod suscipiens non sit fictus, et quod minister intendit facere quod facit Ecclesia circa personam determinatam, sive sit libera, sive serva, quia sicut intendit baptizare determinatam personam, ita requiritur quod habeat determinatam notitiam personae, aliter enim non baptizaret illum quem intendit, sed alium, et tunc nihil faceret circa istum. Sed de conditione personae baptizatae non est cura hic, sicut in matrimonio, quia in susceptione Baptismi fit conditio Baptismi simpliciter melior; non sic in contrahente matrimonium, ut dictum est, et ideo requiritur consensus liberior hic quam ibi, qui excuset et reformet pactum de multis passionibus, quae occurrunt ibi. Ad aliud de malitia moris, dico quod malitia moris non est conditio per se requisita ad contractum matrimonii, nec ad personas contrahentes, sed tantum accidentalis, et ideo error illius non impedit.