REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Inter Mariam et Joseph fuit verum matrimonium, licet ipsa absolute servare voluerit castitatem, non tamen obligavit se absolute ad actum carnalem, sed sub conditione, si peteretur, certificata quod nunquam peteretur. De matrimonio, tenet D. Thom. hic Aug. 25. contra Faust. 8. Ambr. de instit. Virg. c. 6. Basil. homil. 25. de humana Christi gener. Bernard. hom. 2. in Missus est. Suar. 3. p. t. 2. d. 7. ait secundum omnes hoc esse de fide, sed alii putant oppositum posse defendi, de quo Sanch. 1. 2. de Matr. disp. 28. Ad secundum tenet Mariam fuisse de tribu Juda ex parte patris, et de tribu Levi ex parte matris, et colligitur ex Luc. 3. quod descendit ex David per Nathan; ita expositores communiter, Cajet. Jansen. Gaguin. Carthus. ibi. Quod descendit ex tribu Levi tenet D. Thom. 3. part. q. 31. art. 3. D. Bonav. hic art. i. quaest. 2. Nazian. carmine de genealogia Salvatoris, Epiph. haer. 78. August. lib. 83. quaest. 61. Hil. can. 1. in Matth. Ambros. lib. de Benedicto Patriarch. cap. 3. et 4.
Ad quaestionem istam dico, quod inter Beatissimam Virginem Mariam et Joseph fuit verum matrimonium. Patet per auctoritates Augustini et Ambrosii, quas allegat Magister in littera fundatas super auctoritatem istam Evange lii Lucae 1. Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, etc.
Ratio quare contraxit matrimonium, et quare ita est quod matrimonialiter fuit conjuncta viro Joseph, vel erat praeceptum il lud divinum, crescite et multiplicamini, quod vel erat generale obligans omnes sub lege Mosaica ad observationem ejus, et tunc tenebatur Maria ad observationem ejus, et adimplere illud praeceptum, sicut alii, quia tempore suo non revocabatur. Vel si non erat generale praeceptum, sed tantum speciale, quod magis credo, quia Jeremias, Elias, Joannes Baptista et Joannes Evangelista fuerunt virgines, et tamen sub lege, de quibus non legitur quod fuerit cum eis specialiter dispensatum, si, inquam, ita est, et tunc fuit speciale praeceptum Virgini factum de contrahendo.
Sed hujus ratio assignatur duplex a beato Ambrosio, super illud Lucae Missus est: Una, ut maritus ejus esset testis suae virginitatis, sic enim non fuisset creditum quod concepisset Virgo, nisi per matrimonium fuisset copulata viro.
Secunda ratio est, ne virginibus sinistra opinione viventibus relinqueretur velamen excusationis, si mater Domini visa fuisset infamata, tenera enim et lubrica est fama pudoris.
Tertia ratio assignatur a Magistro, et est Augustini et Ambrosii, ut partus Virginis Diabolo celaretur, et lateret mysterium Incarnationis Principem mundi; potuisset enim vindicasse opprobrium suum aliqualiter si cognovisset Sacramentum.
Sed per quam viam latuit eum quod ipsa concepit Virgo, cum ipse naturaliter cognoscere posset integritatem ejus tam mentis quam corporis, si naturae suae dimissus fuisset.
Dico quod a Deo prohibebatur ne appropinquaret intellectualiter, vel localiter propter malitiam suam et dignitatem illius, quem gestavit, et ideo non permittebatur aliquo modo ad eam appropinquare vel accedere, sicut dicit beatus Bernardus. Licet totum potuit cognoscere, si suae naturae fuisset dimissus, et ideo videns eam habere virum, non curavit, credens deceptus de ea, quod non esset virgo, sicut et communiter de aliis desponsatis.
Alia est etiam ratio congruentiae, quare fuit desponsata viro, ut suus videlicet maritus esset sibi in obsequium, et puero in Aegyptum euntibus et redeuntibus.
Sed in hoc non stat difficultas quaestionis, sed in isto, quomodo verum matrimonium stat cum voto virginitatis, ubi dicunt quidam quod non vovit virginitatem, nisi sub conditione ista, scilicet, si Deo placeret. Nunc autem licet non essent simul, vovere virginitatem absolute, et contrahere matrimonium, quia in contrahendo transfert dominium corporis sui a se, tamen vovere virginitatem sub conditione, et contrahere absolute, bene compatiuntur se, sicut fuit de beato Joanne Evangelista, quem
Jesus Christus revocavit a nuptiis contractus matrimonialis.
Sed istud non capio bene dici, quia nullus obligat, vel determinat se ad cultum divinum, nisi quantum est in se semper sit tam paratus ad aliud. quam ad illud, si placeat Deo aliud et non illud, quia aliter non obligaret se ad voluntatem Dei, et cultum ejus, sed ad proprium cultum et propriam voluntatem, quia non est cultus Deo debitus, qui non placet Deo; ergo conditio expressa, si Deo placeat, nec diminuit de ratione voti simpliciter, quia illa in omni voto intelligitur, quia quantumcumque aliquis simpliciter et absolute voveat, semper tamen intelligitur, si placeat Deo; sed si vovere virginitatem cum conditione expressa, quae alias necessario intelligeretur in voto, stat cum matrimonio, similiter votum sine tali conditione stabit cum matrimonio, quia semper conditio intelligitur in omni voto.
Dico igitur quod B. Virgo simpliciter et absolute vovit virginitatem, sicut dicit Magister in littera cap. 2. et 27. quoest. 2. Beata Maria, et glossa super illud Lucae: Virum non cognosco, et Sancti communiter, et habetur in Evangelio expresse per quaestionem quam fecit Angelo nuntianti sibi matrem Domini mox fiendam, quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, ubi quaesivit modum insolitum per quem fieret, et virginitatem suam non violaret, et ipse insinuavit modum, non repugnantem voto, dicens: Spiritus sanctus, etc ex quo patet quod votum virginitatis simpliciter voverat, et tamen per matrimonium quod contraxit, votum suum non violavit.
Quod autem nihil fecit contra votum suum contrahendo, probo, quia nullus facit contra votum suum, nisi qui obligat se ad aliquid repugnans suo voto, quia si aliquid tale fuisset in matrimonio, hoc fuisset carnalis copula. Sed ad hanc non se obligavit, nisi sub conditione, si videlicet Joseph hoc peteret, de qua conditione certa fuit per revelationem quod nunquam foret, imo fuit certa de conditione apposita per inspirationem, quod Joseph voluerit manere cum ea in virginitate perpetua, sicut legitur invita sua. Dato etiam quod Joseph peteret per inspirationem, scivit quod Deus eam a talis debiti redditione absolvit, et id sibi dispensative relaxavit.
Consentire enim in carnalem copulam non obligat contrahentem matrimonialiter, nisi petatur debitum ab alio conjuge, quia jam post talem contractum non habet conjux potestatem corporis sui, sed vir, et ideo ipsa non debet reddere nisi petatur. Beatissima autem Maria fuit virgo, et fuit certa, ut dictum est, quod nunquam debitum peteretur; ergo contrahendo cum Joseph non exposuit se periculo repugnanti voto suo; igitur in dando et transferendo dominium et potestatem corporis sui in Joseph, non dedit usum, vel obligavit se ad reddendum usum aliquando, quia scivit ipsum nunquam habere usum.
Quod autem dominium possit separari ab usu perpetuo, probatur, extra de verborum significatione: Exiit qui seminat semen suum, ubi vult do minus Papa quod, retento dominio alicujus rei, potest usus illius ab illo perpetuo separari. Et ideo licet secundum leges civiles, quae pertinent ad regimen temporale, translatio usus, retento dominio, sit omnino inutilis dominanti et infructuosa, tamen secundum leges Ecclesiae et sacros Canones, quae per se respiciunt regnum aeternum et Ecclesiam triumphantem, est talis retentio dominii sine usu et fructu multum meritoria et utilis atque sancta. Ita fuit in proposito, quod Joseph ex contractu matrimoniali habuit dominium in corpus Virginis perpetuum, quamdiu viveret, et tamen semper sine usu, de hoc ipsa fuit certificata, quod semper haberet tale dominium, et sine usu.
Istud aliter confirmari posset sic: Jurans primo contrahere cum una, et vovens ducere eam in uxorem, et postea vovens virginitatem, ex quo non est malum, nec impedit secundum, quod est majus bonum, impletio voti et juramenti prioris, debet implere quod promisit prius. Licet enim posset intrare Religionem non implendo votum de contrahendo, securius tamen faceret, si prius contraheret matrimonium ratum, et ante consummationem Religionem intraret; sed sic faciens ex natura contractus habet perpetuum dominium in corpus illius absque usu; ergo.
Item, hoc idem patet in adultera, quae post celebratum divortium habet dominium in corpus viri, sicut prius, licet privetur jure suo quantum ad usum perpetuum ex statuto Dei et domini superioris; vir autem habet in eam jus quantum ad dominium, et quantum ad usum, quia ipse potest cedere juri suo de divortio, vel separatione facienda pro adulterio, et illo non obstante recolligere eam sicut prius.
Ad primum argumentum de Canone 127. dico quod non solum nubere, sed et velle nubere est damnabile voventibus castitatem, nisi sint sufficienter certificati quod per contractum nuptiarum nihil accidet repugnans suo voto, quomodo fuit certissima Beatissima Virgo; quare non exposuit se periculo, vel alicui tali, quod non stat simul cum voto, nisi modo praedicto, quo quis contraheret matrimonium ratum, et ante consummatum haberet propositum intrandi Religionem, atque ita voveret. Damnabile autem esset si nuptias, quas contraxit, consummaret, quia tunc peccaret mortaliter.
Ad secundum, cum dicitur quod mulieres deberent secundum legem nubere viris de tribu sua, dico quod illa lex fuit data tantum propter filias Saphat, quarum viri et mariti interfecti fuerunt in seditione Core, sicut legitur in libro Numerorum, cap. 16. et ad illas devolvebatur haereditas, et ne confunderentur earum haereditates, et transirent ad alienigenas, si acciperent eos viros, praecipiebatur a lege quod non nuberent, nisi viris de tribu sua. Beatissima autem Virgo non erat de filiabus Saphat, quarum pater erat mortuus sine filiis, et ideo non obligabatur ad illam legem tantum datam filiabus Saphat, et ubi deest eadem causa, deest et idem effectus.
Vel potest dici, quod illa lex de nubendo viris de propria tribu, non tantum obligavit eas, sed etiam omnes sub lege Moysi, et tunc dico ad minorem illam, quod est falsa, quod B. Virgo non fuit de tribu Juda, quia ipsa fuit de utraque tribu; ex parte enim matris erat de tribu Levi, et genere sacerdotali haeres in domo sua; et ex parte patris de tribu Juda, quae in genealogia Salvatoris deducitur ab Abraham usque ad Joseph, quod non esset, nisi Christus esset de tribu Juda, quia Apoca lyps 5. dicitur, vicit leo de tribu Juda. Hoc autem non fuit ex parte Joseph, nisi inquantum mater ejus aliquid ei attinebat, secundum propagationem naturalem, quia aliter non magis attinebat ipse Christo, nec Christus sibi secundum carnem, quam alii de tribu Juda.
Ad ultimum, dico quod ille consensus non tantum fuit in dilectione, vel mutua cohabitione, quia tunc, sicut arguitur, vere contraherent simul cohabitantes frater et soror, et mutuo se diligentes. Sed iste consensus Mariae et Joseph fuit in translatione potestatis corporum, et in mutuum dominium habendum in suis corporibus, sine usu tamen, quia certa fuit Beatissima Virgo, quod nunquam peteretur, et dato quod peteretur, noluit Deus illam teneri ad reddendum usum illum, et ita falsum est assumptum, quod nihil aliud est, in quod possit cadere consensus istorum, nisi carnalis copula et usus potestatis conjugalis.