REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum Matrimonii sint ista tria bona, fides, proles et Sacramentum ?
D. Thom. in addit. q. 49. a. 2. et hic q. I. a. 2. D. Bonav. art. 1. q. 2. Rich. art. 1. q. 1. et 2. Durand. quoest. 2. Sanct 1. 2. d. 29. Ang. 9. de Gen. ad lit. 7. et de bon. conjug, et 6. et 7.
Quod non, quia quod est ex se bonum formaliter, non indiget aliis bonis excusantibus ipsum, quia si alio esset bonum, non esset ex se formaliter bonum. Sed matrimonium est quaedam res ex se bona, et formaliter, et inquantum est in officium, et inquantum est in remedium, quia a Deo institutum; ergo non indiget illis bonis excusantibus ipsum.
Item, quod proles non sit bonum matrimonii videtur, quia verum matrimonium contrahitur cum sterili, ubi non est proles, nec bonum prolis; ergo.
Item, quod fides non sit bonum matrimonii videtur, quia inter adulterum et adulteram est verum matrimonium, non tamen fides, seu fidelitas, quia nullus fuit fidelis alteri quantum ad thorum.
Item, quod Sacramentum non est bonum matrimonii patet, quia idem totum non est bonum partiale sui, sed magis totale, vel nullo modo bonum extrinsecum; sed matrimonium est Sacramentum; ergo Sacramentum non est ejus partiale bonum.
Contrarium vult Magister in littera in principio hujus distinctionis: Tria sunt bona conjugii, etc et habetur prima distinct. cap. 4. Cum haec tria bona in aliquo conjugio concurrunt, valent ad excusationem carnalis coitus.