REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Refutat asserentes, nullum se posse obligare ad actus matrimoniales, nisi habeat triplex bonum, prolis, fidei et Sacramenti, quo recompensetur privatio usus rationis, et alia damna respectu actuum. Primo, quia in innocentia non requirerentur bona excusantia. Secundo, non fuerunt illa excusantia in matrimonio Mariae cum Joseph.
Hic dicitur quod ad hoc quod matrimonium sit contractus licitus et bonus, oportet quod per aliqua bona excusetur. Ratio ad hoc probandum ponitur: Nullus secundum rectam rationem debet ad aliquid se adstringere, per quod privatur maximo bono, nisi ad damnum suum per aequale, vel per majus bonum recompensaret: matrimonium obligat contrahentem saltem implicite, ad carnalem copulam, nisi alter conjugum infra tempus determinatum Religionem intraverit. In carnali autem copula privatur homo maximo bono, quia usu rationis, quia secundum Philosophum 7. Ethicor. cap. 8. loquente de Venere: Venus furatur intellectum sapientis; et ita obligans se ad contrahendum, obligat se ex consequenti ad maximum malum, quia ad perdendum usum rationis, quod nullo modo secundum rectam rationem debet eligere, nisi recompensaretur tantum per aequale, vel majus bonum; ergo necesse est ponere aliqua bona reformantia pactum contra tantum malum.
Sed objicitur contra istos, quod non minus damnum patitur homo quantum ad usum rationis in dormiendo, quam in actu carnalis copulae, quia ita bene privatur actu et usu rationis in dormiendo, sicut in carnali copula; ergo dormitio requireret necessario aliqua bona excusantia ipsam privationem usus rationis in actu, quod est falsum.
Respondent, quod non est simile, quia per dormitionem tantum patitur homo impedimentum in usu rationis, si dormiat moderate, et nullum damnum, quia si moderate dormiat, factus est magis potens ad intelligendum. Sed in carnali copula non tantum impeditur homo ab usu rationis, sed etiam patitur damnum quantum ad vim rationis, scili?et ad intelligendum, quia per frequentes tales actus efficitur homo hebes et debilis ad clare videndum ea quae consona sunt rationi, et merito, quia durante illo actu permittit homo sensualitatem dominari super rationem, quod est optimum in eo, secundum id Psalm. 48. Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Aliter respondent, quod etiam sunt quaedam bona excusantia impedimentum usus rationis in somno, quae sunt vigoratio usus rationis post moderatum somnum, sensationis fortificatio, naturae sustentatio, quia sine somno natura humana pro statu isto permanere non posset.
Sed licet ista ratio sit bona, non tamen videtur assignare praecisam causam, quomodo haec tria sint bona matrimonii, nam in statu innocentiae fuissent ista bona matrimonii, sicut et matrimonium. Patet inductive ita, quod propter bonitatem matrimonii fuissent ista tria bona, non e converso, nec tamen tunc assignaretur ista bona, ut excusarent, vel recompensarent illud damnum, quia tunc cognovisset Adam uxorem suam, et sine jactura vel damno in usu rationis.
Item, inter Mariam et Joseph fuit matrimonium. Patet ex quoest, proecendente, et omnia ista bona matrimonii, quia fides, proles et Sacramentum, et tamen nulla fuit jactura vel damnum quantum ad usum rationis,