REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat exactissime tria bona matrimonii, scilicet bonum fidei, prolis et Sacramenti. In dubio moto tenet matrimonium ratum dissolvi ingressu Religionis, quod docet Trid. sess. 24. cap. 6. et cap. ex publico, de convers. conjug. A multis putatur sic vocatum a nuptiis Joannem Evangelistam, sed alii plurimi hoc negant. De quo vide in Oxon. Schol. hic num. 4.
Dico igitur aliter ad quaestionem, quod secundum Philoso phum 5. Metaphys. cap. de perfect. text. 25. bonum et perfectum idem sunt, perfectio enim alicujus rei. sicut et bonitas ejus, est duplex, intrinseca et extrinseca; perfectio autem rei intrinseca est forma ejus
Extrinseca vero perfectio rei est ejus finis, ad quem principaliter ordinatur. Ad propositum igitur dico, loquendo de matrimonio proprie dicto, ut est quaedam obligatio mutua inter virum et mulierem, habendi potestatem mutuam in suis corporibus, quae obligatio nata est ex mutuo consensu eorum, oportet dare sibi aliquod bonum, vel perfectionem intrinsecam, quae sit forma talis obligationis mutuae, quantum ad potestatem corporum, et aliquam bonitatem vel perfetionem intrinsecam, quae sit finis talis obligationis.
Forma autem et perfectio intrinseca talis obligationis est indissolubilitas illius, quia oportet conjuges perpetuo obligari; sed haec indissolubilitas est propter aliquam perfectionem extrinsecam, ut propter finem, quia ad hoc finaliter ordinatur, ut personae perpetuo vinculo obligatae procrearent prolem religiose educandam et ad cultum Dei applicandam, et iste est finis matrimonii boni et perfecti. Sed procreatio prolis, quae est finis principalis matrimonii, non sequitur, nec haberi potest nisi mediante quodam alio praevio ad hunc finem, scilicet carnali copula maris et foeminae, per quorum seminum commixtionem gignitur proles.
Ista igitur obligatio indissolubilis habet duos subordinatos fines, ad quos quodam ordine ordinatur, quia ad procreationem prolis, ut ad principalem finem et remotum, et ad carnalem copulam, ut finem minus principalem et propinquum. Una igitur formaet perfectio intrinseca matrimonii, et duo fines subordinati, et perfectiones extrinsecae, et ita sunt tria bona matrimonii, indissolubilitas vinculi pro forma et bono Sacramenti, usus illius vinculi, qui consistit in bono fidei, et fructus talis usus, qui est bonum prolis.
Quod autem proles sit bonum principale matrimonii extrinsecum, patet, quia finis est bonitas et perfectio rei extrinseca, et ideo a fine fit denominatio 2. de Anima. Sed proles est finis principalis, et proprius matrimonii; patet per Augustinum 9. super Genes. ad litteram circa medium, et Magistrum 5. distinct, ubi dicit quod matrimonium ordinatur ad procreandam prolem religiose educandam, et ad cultum Dei ampliandam.
Quod autem finis secundus, et minus principalis, scilioet fides, sit quoddam bonum, patet, quia justitia et actus ejus est quoddam bonum conforme rectae rationi; sed fides vel fidelitas conjugum est quaedam justitia, quae consistit in duobus, in quodam positivo et quodam privativo. Positivum quidem ad reddendum alteri conjugum quod suum est; privativum autem ad non dandum alicui quod non suum est, sed alienum, domino invito, quia quilibet ex bono fidei debet servare justitiam, et jus alienum, ne ipsum transferat ipso invito. Tertium bonum matrimonii, est bonum Sacramenti, quod non est Sacramentum matrimonii existens in aliquo signo sensibili et prolatione verborum determinatorum inter conjuges, sicut Sacramentum Baptismi consistit in ablutione facta in aqua cum certis verbis tunc prolatis, quia Sacramentum matrimonii isto modo ut est signum sensibile, est tantum in fieri, et dum verba illa accipio te, etc. proferuntur. Sed forma hujusmodi Sacramenti, quae est ejus perfectio intrinseca, quae est indissolubilitas et perpetuitas obligationis mutuae conjugum, quae est bonum Sacramenti, est in permanentia quieta, quamdiu permanent conjuges.
Quod autem haec indissolubilitas, quae est bonum matrimonii, sit quoddam bonum, patet; tum quia a Deo institutum, Matth. 20. non licet dimittere uxorem, nisi causa forni cationis, etc. quia si matrimonium contrahentium sit aliquod bonum, quia a Deo institutum, Genes. 20. similiter et indissolubilitas et perpetuitas talis matrimonii non erit malum, sed aliquod bonum.
Sed quomodo sunt haec tria in omni matrimonio ? Respondeo, quod in omni matrimonio tantum est ultimum bonum absolute et simpliciter necessarium, et non alia, nisi sub conditione, quia nullus absolute obligatur ad bonum prolis procreandae de necessitate, sed sub conditione quantum est ex se, si non impediatur; multa autem sunt impedientia procreationem . prolis, ut negatio carnalis copulae, ad quam etiam carnalem copulam non obligant se conjuges, nisi sub conditione, si scilicet debitum petatur.
Bonum igitur prolis non est in matrimonio, nisi praesupposito bono fidei, quia sunt fines essentialiter et naturaliter ordinati, et non potest attingi finis naturaliter posterior, nisi prior habeatur. Sed bonum fidei, ut dictum est, non semper de necessitate obligat ad carnalem copulam, nisi petatur; sed non est necesse semper peti, nec semper petitur; ergo non est necesse quod semper sit in matrimonio bonum prolis, quia non sequitur, nisi ex carnali copula et bono fidei, quod non semper est ibi quantum ad actum extrinsecum, nisi sub conditione, si petatur; nec semper sequitur de necessitate copulam carnalem bonum prolis in effectu, quia potest esse copula carnalis inter conjuges sine prole generata, vel illo bono formaliter. Et ideo licet nec bonum fidei, nec bonum prolis semper de necessitate sint in effectu formaliter in omni matrimonio, sunt tamen in omni matrimonio ista bona virtualiter in suis antecedentibus, et naturaliter praecedentibus, ut bonum prolis in fide et fidelitate conjugum, ut si ex ea possit provenire proles, quod non impediatur, et fides in obligatione illa indissolubili potestatis corporum, ita quod illi, si petatur, reddatur, et non reddatur alieno.
Bonum autem tertium, quod est indissolubilitas, vel perpetuitas obligationis potestatis corporum, semper est formaliter in matrimonio, et est essentiale et intrinsecum bonum matrimonii, sine quo non potest ipsum esse, sicut potest esse sine aliis bonis formaliter, et actu existentibus. Postquam enim matrimonium contractum est, possunt ab eo separari bonum fidei et bonum prolis, vinculo matrimoniali inseparabili remanente. Nam si conjuges ex pacto inter se venena sterilitatis procurent, non minus est matrimonium inter eos, deficiente fide et prole; si tamen tale pactum intervenisset in contrahendo, nullum esset Sacramentum, sed magis adulterium, secundum Augustinum.
Similiter si causa fornicationis separarentur conjuges, adhuc etsi non manet in eis mutua obligatio ad reddendum debitum, si ab altero eorum peteretur, remanet tamen in eis vinculum matrimonii inseparabile, ita quod neuter eorum possit cum alio contrahere altero vivente.
Sed hoc bonum formale et intrinsecum matrimonii, scilicet indissolubilitas obligationis mutuae viri et mulieris, quantum ad potestatem corporum, estne Sacramentum novae legis, vel res Sacramenti? Dicunt aliqui quod ista inseparabilitas et indissolubilitas est in matrimonio, ut est Sacramentum novae legis, cujus probatio est, quia matrimonium est signum conjunctionis Christi et Ecclesiae, si Christus et Ecclesia indissolubiliter et inseparabiliter conjunguntur secundum Apostolum, hoc Sa cramentum est magnum, dico autem in Christo et Ecclesia; igitur haec inse parabilitas est matrimonium Sacramentum novum Ecclesiae.
Contra Sacramentum matrimonii, ut est Sacramentum novae legis, est in fieri, et in fluxu successivo verborum sic prolatorum, quia nihil aliud est hic signum sensibile, in quo possit signari effectus istius Sacramenti. Indissolubilitas autem, vel inseparabilitas, est quid permanens, et non signum sensibile, sed magis intelligibile alicujus extrinseci; ergo non est Sacramentum novae legis.
Confirmatur, quia Sacramenta novae legis sunt tantum signa sensibilia alicujus signati interius animae collati, et ideo Sacramentum matrimonii est signum gratiosae conjunctionis animorum contrahentium, et hoc est signatum proximum Sacramenti matrimonii, ut est Sacramentum novae legis, et istud signatum est proximus effectus, et res Sacramenti matrimonii.
Aliud vero potest esse signatum remotum et extrinsecum hujus Sacramenti, signatum per effectum proximum, et rem Sacramenti matrimonii, ut conjunctio Christi et Ecclesiae, quae significatur per conjunctionem gratiosam contrahentium, et non per ipsum Sacramentum, ut est quoddam signum sensibile, quia id nihil significat, nisi gratiam interiorem et effectum proximum, et rem Sacramenti. Et isto modo posset concedi quod obligatio illa indissolubilis, vel indissolubilitas obligationis illius, est signum intelligibile alicujus extrinseci, ut conjunctionis effectus per ipsum, siout est per Sacramentum novae legis, quod tantum est signum verax et infallibile gratiae collatae per ipsum contrahentibus.
Exemplum ad hoc est in Eucharistia, ubi species panis et vini, quae sunt ibi Sacramentum, sunt tantum signum corporis Christi veri; sed corpus Christi verum, quod est res Sacramenti Eucharistiae, et signatum ejus proximum et intrinsecum, est ulterius signum alicujus extrinseci, ut corporis Christi mystici.
Unde non video quod ista inseparabilitas vel indissolubilitas obligationi? contrahentium sit res Sacramenti matrimonii propinqua et propria, sicut nec corpus Christi mysticum est propinquus effectus, vel res Sacramenti Eucharistiae.
Dico ergo quod haec indissolubilitas convenit matrimonio ex se formaliter, ex natura talis contractus matrimonialis, et oritur ex mutuo contractu contrahentium; sed effective competit haec sibi ex institutione Legislatoris Dei, qui cuilibet contractui indidit suam propriam justitiam et naturam, et isti inseparabilitatem, licet iste contractus, quantum est in se, posset esse datio mutua ad unum actum tantum, et ad tempus unius horae, vel alterius horae satis brevis; tamen a Legislatore principali habet talem perpetuitatem et permanentiam, quod quicumque illo se obligaverit alteri se donando matrimonialiter pro perpetuo suo, sit illius quantum ad corporis potestatem. Dictum est autem prius quod a dominio et ordinatione supremi domini nullus potest se subtrahere, nec alicui se donare contra voluntatem ejus, sed tantum illi, et illo modo quo ille dominus approbat, vel non duxerat improbandum: ille dominus non ordinavit quod regulariter isto contractu aliquis se alteri obligaverit, nisi pro perpetuo. Unde dicit Matth. 19. Quos Deus conjunxit; et non ordinavit dissolvi, nisi causa fornicationis, homo non separet.
Dico autem regulariter, quia Deus in lege veteri aliquando dispensavit cum aliquibus, quod possent propter certas causas deserere suas uxores, dando eis libellum repudii. Ista ergo indissolubilitas contractus est formaliter ex natura illius obligationis mutuae contrahentium, et effective a Deo, qui est Legislator, et in isto contractu sicut in causa, sunt tria bona: nam iste contractus est propter obligationem contrahentium indissolubilem, quia causa ejus contrahunt, et ita propter bonum Sacramenti, quod appropriate dicitur bonum, quia essentialiter et intrinsece est de ratione Sacramenti matrimonii, quia nisi esset indissolubilitas et inseparabilitas illius contractus, jam non esset matrimonium contractus aliquis, nec signum rei sacrae, quam designat. Ista autem inseparabilitas et indissolubilitas istius vinculi est causa bonae fidei inter conjuges, quia ex quo unus inseparabiliter obligatur alteri, tenetur ex justitia reddere sibi quod suum est, et nul-Ii alteri, quod non est suum: fides autem ordinatur ad prolem procreandam, et religiose ad cultum Dei educandum et ampliandum, et ita est causa boni prolis producendi, quia si non esset copula carnalis obligatorum, non generaretur proles, nec esset bonum prolis, nisi in suo antecedente, ut dictum est.
Sed hic est alterum dubium: Si enim indissolubilitas sit essentialiter in quolibet matrimonio, igitur aliquis contrahens cum aliqua matrimonium ratum, et non consummatum, habet potestatem indissolubilem in corpus illius, quia sic ei obligatur indissolubiliter ex natura contractus; igitur intrans Religionem ante consummationem matrimonii, adhuc haberet perpetuam potestatem et dominium indissolubile in corpus illius. Sed hoc est falsum, quia ipsa potest postea alteri contrahere, et cum illo matrimonium consummare, et certum est quod illi secundo indissolubiliter obligatur, sicut priori; ergo una vere erit uxor duorum, vel si non possit cum alio contrahere, hoc erit in detrimentum ejus absque causa, quorum utrumque videtur inconveniens.
Hic dicitur uno modo sic, quod matrimonium est ex se vinculum indissolubile, nisi solvatur per mortem. Mors autem est duplex, civilis, vel naturalis. Ingrediens autem Religionem moritur civiliter, quia moritur mundo, et vivit Christo, et perinde est quantum ad naturam istius contractus matrimonialis, ac si simpliciter moreretur vita naturali, quia est inutilis mundo, quia non facit bonum prolis, et ita non amplius ei obligatur, qui contraxit cum ea matrimonium ratum, non consummatum. Sed ex ista responsione sequitur quod indissolubilitas vel perpetuitas mutuae obligationis non sequitur contractum matrimonialem ex natura talis contractus essentialiter et primo, sed ex aliquo posteriori secundario continente contractum illum, scilicet carnali copula. Quod si ingrediens Religionem consummasset matrimonium per copulam carnalem, consequenter nullum foret dubium quin esset vinculum indissolubile, non nisi per mortem naturalem tantum, et non civilem.
Si autem consummasset matrimonium per carnalem copulam, sed intrasset Religionem post matrimonium ratum, est vinculum solubile per mortem civilem; ergo indissolubilitas est in matrimonio, non ex natura contractus talis, sed ex aliquo alio, ut carnali copula, quod est contra praedicta.
Alius Doctor non habet pro inconvenienti quod una posset esse uxor duorum vinculo indissolubili, non eodem modo, sed alio et alio, ut mente et carne, vel spiritualiter et carnaliter, sit uxor unius matrimonio consummato, et alterius tantum matrimonio rato et spiritualiter, et non carnaliter, quia utriusque eodem modo carne, et matrimonio consummato, inconveniens est unam esse uxorem duorum, et tunc nunquam solvitur simpliciter vinculum indissolubile, quantum ad illum, qui intrat Religionem, et moritur mundo civiliter, sed tantum quantum ad hoc quod non obligatur ad reddendum ei debitum copulae carnalis, si petatur ab eo, quia petens professus aliquam Religionem, non posset sibi reddere similem servitutem, cum jam ad usus sacros se totaliter dedicaverit: eligatur via quae magis placeat.
Ad primum argumentum principale in oppositum, dico quod matrimonium inquantum Sacramentum, et consistit in prolatione verborum determinatorum, et in fieri, est bonum formaliter, sicut signum est bonum, quod designat bonum. Sed matrimonium, ut quidam contractus mutui consensus inter conjuges, non est bonum formaliter sine istis tribus bonis, quia sine bono Sacramenti, quod essentialiter concomitatur ipsum, nullo modo est, et ideo non est mirum si non est bonum formaliter sine eo. Sacramentum autem matrimonii, quod tantum est dum verba proferuntur, et est in fieri, non habet tria illa bona, et ideo posset forte bonum formaliter esse sine eis.
Ad secundum, quando arguitur de sterili, et quod proles non est bonum matrimonii, dico quod proles est bonum matrimonii, et semper sequitur matrimonium, saltem tanquam in sua causa sub conditione, ita quod non debet impediri per venena sterilitatis, vel alia extrinseca facinora, si posset provenire ex fide et carnali copula conjugum. Non tamen oportet bonum prolis semper esse in effectu in omni matrimonio, quia suum antecedens necessarium, quod est copula carnalis, non est necessaria in omni matrimonio, sed tantum consummato, et nec in illo, nisi sub conditione, ut si petatur, et dato quod illa esset in omni matrimonio, non tamen bonum prolis, quia id potest multis modis impediri. Necessarium est tamen ad omne matrimonium, ad hoc quod sit verum, quod non impediatur per venena, vel alias causas illegitimas, si ex carnali commixtione seminum posset naturaliter provenire, aliter enim magis esset adulterium, cum ad illud bonum naturaliter ordinetur.
Ad aliud, cum dicitur quod inter adulterum et adulteram est verum matrimonium, dico quod verum est, et ideo obligantur mente et spiritu, et proposito, ad illius indissolubilitatem mutuae obligationis, sicut fideles conjuges, licet absolvantur a debito carnaliter reddendo.
Ad ultimum, cum dicitur quod nihil est bonum partiale sui, dico quod ibi aequivocatur Sacramentum. Nam Sacramentum uno modo potest accipi pro integritate istorum trium bonorum, quae sunt in matrimonio; alio modo pro uno illorum bonorum, scilicet indissolubilitate contractus matrimonialis; alio modo pro signo sensibili conjunctionis gratiosae animorum conjugum. Minor autem est vera, cum dicitur cum matrimonium est Sacramentum primo modo, sumendo Sacramentum pro integritate illorum trium bonorum, et isto modo Sacramentum non est partiale bonum matrimonii, sed totale, et subtractis illis tribus bonis partialibus, subtrahitur et bonum totale, et ideo est contractus matrimonialis de se bonus formaliter. Sed bonum Sacramenti, quod est bonum indissolubilitatis istius obligationis, et Sacramentum secundo modo dictum, bene potest esse partiale bonum Sacramenti primo modo sumpti.