Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod praedestinatio accipitur communiter et proprie. Communiter pro praescientia et praeordinatione cujuscumque; et sic patet quod praedestinatio potest esse de natura. Secundum autem quod proprie accipitur importat ordinem praedestinati ad gratiam.
Gratia autem creaturae facit unionem ad deum: quae quidem duplex est: scilicet per operationem, secundum quam nos unimur deo cognoscendo et amando ipsum: et in persona; et secundum hoc humana natura fuit unita deo; et ideo, cum praedestinatio christi ordinetur ad gratiam unionis in persona, potest dici, quod natura est praedestinata, vel persona ratione naturae.
Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio christi primum effectum habet ipsam unionem: unde cum unio sit naturae, potest etiam dici praedestinata; quamvis sibi filiatio non conveniat, quia filiatio non est primus effectus praedestinationis, sed consequitur ad unionem.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de felicitate creaturae ex hoc quod deo unitur per operationem; sed ipsa natura beatificatur ex hoc quod deo unitur in persona.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium: quia praedestinatio aliorum hominum non est ad unionem in persona, sed ad unionem per operationem.