REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum necesse sit in matrimonio reddere debitum petenti ?
D. Thom. in addit. quoest. 53. art. 1. et hic quoest. 1. art. 1. D. Boaavent. art. 2. et 3. per lotum. Richard. art. 1. quoest, 1 . et 2. Durand. g. 1. Sanch. lib. 9. d. 1. et 2. et pertotum.
Quod non, quia nullus obligatur ad peccatum mortale; sed reddere debitum est peccatum mortale, cujus probatio est, quia privare se bono virtutis est peccatum mortale; ergo privare se majori bono, quam sit bonum virtutis, est magis peccatum mortale. Sed usus rationis, quo quis se privat in reddendo debitum conjugale secundum Philosophum, cap. 8. 7. Ethicorum: Venus furatur intellectum per abusionem illius, est majus bonum; ergo.
Item, matrimonium non consummatum non impedit Religionis ingressum, patet extra conversione conjugatorum, verum, et 27. quoest. 2. Desponsata. Sed contrahens cum aliqua matrimonium ratum, et deinde intrans Religionem, non tenetur ei tunc reddere debitum, etiamsi petatur; igitur nec alias, ut videtur.
Item, nullus excluditur a perceptione corporis Christi per aliquid, quod necesse est eum facere, quia tunc necesse esset peccare mortaliter, cum nihil impediat esum agni, et perceptionem corporis Christi, nisi peccatum mortale. Sed reddens debitum tempore orationis et sacri jejunii est indispositus ad esum agni et ad vacandum orationi secundum Magistrum in hac distinct. et ponitur in Decretis, 33. quoest. 4. Sciatis igitur, etc.
Item, non tenetur reddere debitum in loco sacro, quia ex hoc pollueretur locus ille, et interdiceretur ut non sacer, quod esset contra cultum et honorem Dei: igitur.
Praeterea, quod non omni tempore, patet, quia non tempore menstruorum et aliquarum infirmitatum mulierum, quia hoc esset contra bonum prolis, ad quod finaliter ordinatur, sicut dicitur 34. quoest. 4. Quodcumque; igitur universaliter quando contra bonum prolis, non tenetur reddere.
Contra 1. Corinth. 7. Uxori vir debitum reddat, similiter autem uxor viro, et nolite defraudere invicem, nisi forte ad tempus, ut vacetis orationi. Observatio autem praecepti apostolici necessitatis est. Item ibidem: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir, et vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier.