REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Matrimonium institutum est in offioium ad procreationem, et in remedium, et hoc ultimum post lapsum. Secundum: Redditio debiti est praecepti affirmativi, obligans semper, non pro semper, sed quando recta ratio suadet. Tertium: In duobus casibus in genere, non tenetur conjux reddere. Primus est, quando petens non habet jus, ut ante matrimonium consummatum ad duos menses cap. ex publico, de convers. conjug. item, si unus sit adulter, alter innocens. Probabilius tamen est, posse adulterum petere, licet alter possit negare, quia non est privatus, sed privandus jure petendi; ita Scot. d. 36. quaest, unic. art. 4. Palacius dist. 35. disp. 5. Enriq. lib. 2. de matrim. cap. 15. num. 6 Quartum: Conjux professus non est extrahendus petente altero, si is dedit licentiam voto continentiae emisso, si est senex; si tamen juvenis, extrahendus venit, quia professio nulla, cap. 1. cap. cum sis, cap. conjugatus, de convers. conjugatorum. Quintum: Secundus casus in genere, quo negari possit debitum, est quando vergit in periculum salutis propriae, vel foetus. Ita D. Thom. Richard. Sanch. lib. 9. d. 24. Vide in Oxon. hic Schol. num. 5. ubi de debito reddendo leproso, et de accessu ad menstruatam.
Respondeo igitur ad quaestionem, et dico quod matrimonium inter marem et foeminam duplici de causa diversis temporibus institutum est, quia ante lapsum et tempore innocentiae institutum fuit tantum in officium ad procreationem prolis religiosae educandae, et cultui Dei applicandae, Genes. 2. Crescite et multiplicamini: et in?titutio fuit renovata propter hunc finem et hanc causam in officium, postquam Deus per aquas diluvii perdidit omnem carnem praeter septem personas, Noe et alios cum eo existentes in arca, et eis erat in praeceptum tunc propter paucitatem personarum in specie humana, Genes. 7. Crescite et multiplicamini. Post lapsum vero primi hominis, cum vidissent filii
Dei filias hominum, quod essent pulchroe, et intenta esset cogitatio eorum ad malum omni tempore, et accepissent sibi uxores de omnibus, quas elegerant, et totaliter factus esset homo caro propter nimiam eflfrenationemet pronitatem, quam habebant ad peccatum (patet ex poena diluvii, quae propter hoc fuit eis inflicta), institutum est eis in remedium, et non tantum in officium, ut esset tantum causa procreationis prolis multiplicandae, sed etiam causa fornicationis inter conjuges fugiendae, ut excusaretur pronitas et concupiscentia carnalis, ne transiret in peccatum mortale, quotiescumque contingeret actus carnis, ubi instituit Deus, ut quilibet haberet suam tantum, et non aliam, nec incideret in peccatum mortale, si suam concupiscentiam compleret cum non sua, et raperet injuste alienam. Omnis alia a sua, non est sua, quia haec sola fit sua ex voluntate supremi Domini, qui statuit unum uni tantum matrimonialiter copulari, quia duo inquit, erunt in carne una. Propter hanc quidem relinquet homo patrem et matrem, etc Nulla alia potest effici sua, nisi cum eo per illum Dominum supremum dispensetur, quod non contingit regulariter, sicut inferius patebit. Per matrimonium igitur, ut est in remedium, excusatur aliquis actus, ut sit licitus, qui alias esset peccatum mortale, et omnino illicitus.
Sed ubi et quando fuit hoc Sacramentum primo institutum in remedium? Dico quod quantum ad ubi, nescio melius ubi, quam Genes. 3. ubi post primum peccatum primorum parentum dixit Domi nus mulieri, multiplicabo conceptus tuos et oerumnas, et in dolore paries filios, et sub viri potestate eris. Et pa rum ante Genes. 2. institutum erat tantum in officium: Crescite et multiplicamini. Non legitur autem in nova lege ubi Christus illud sic instituerit; nec constat quod Paulus instituerit hoc Sacramentum, vel aliquis alius Apostolus, cum prius dictum est quod omnia Sacramenta fuerunt a Deo immediate instituta.
Quantum vero ad quando, dico quod statim post lapsum, vel cito, instituit Deus hoc Sacramentum in remedium, ita quod ante lapsum institutum sit in officium tantum, Genes. 2. Post lapsum vero in remedium et in officium, semper enim est et fuit in officium, non tamen in remedium.
Applicando igitur ad propositum, dico ad quaestionem quod reddere debitum est actus matrimonialis, matrimonio accepto utroque modo, quia matrimonium utroque modo, sive sit in officium, sive in remedium, reddit debitum conjugale, quia aliter nunquam proveniret procreatio prolis, quae est per se finis ejus, sed ut est in officium tantum, ordinatur ad bonum prolis tantum, ut per se finem, quia in statu innocentiae semper talem actum fuisset procreatio prolis consecuta, et ideo tunc temporis non fuisset necessarium reddere debitum, si non sequeretur talis finis. Ut autem est in remedium, licet ordinetur principaliter ad illum finem sub conditione quantum est ex se, ita quod tenetur non impedire, si proveniat, ordinatur tamen necessario ad finem alium minus principalem, scilicet ad custodiam castitatis conjugalis. Igitur quando non posset salvari castitatis conjugalis congruentia sine hoc, quod redderetur debitum conjugale, necessario est tunc reddendum, quia justitia hoc requirit, ut reddit alteri quod suum est, et non tantum tenetur illud reddere propter finem principalem, ut bonum prolis, sed propter finem minus principalem ad salvandam castitatem conjugalem, ne fornicetur, et faciat contra bonum fidei.
Si igitur timeatur de infirmitate alterius conjugum, quod velit fornicari vel adulterari, reddendum est sibi quod petit; timetur autem hoc, quando petit jus suum, igitur quando petit, reddendum est sibi.
Sed estne necessarius universaliter, ita quod quandocumque petit, necessario sit ei reddendum? Dico quod non, quia reddere debitum est actus praecepti affirmativi, vi delicet, Crescite et multiplicamini; praeceptum autem affirmativum non obligat ad semper, sed cum debita determinatione, et debitis circumstantiis, pro loco scilicet, et tempore, et aliis, et non universaliter quandocumque petitur, quia circumstantiae multae impediunt ipsum reddi, et possunt reduci ad duas circumstantias impedientes. Prima est, si alter conjugum perdiderit jus petendi alia, si obligentur fortiori vinculo ad oppositum illius, quod petitur. Prima enim circumstantia impediens redditionem debiti, ut amissio sui juris in corpus alterius, a quo quaerit debitum, habet multas conditiones et circumstantias speciales, quia aliquis potest perdere jus suum ad petendum debitum a sua conjuge, et sine culpa sua et cum culpa.
Sine culpa dupliciter, uno modo si alter conjugum ante matrimonium consummatum, et post matrimonium ratum, alio nolente et invito, intraret Religionem; vel ante tempus determinatum, in quo primo potest hujusmodi debitum conjugale peti, voverit castitatem, tunc non habet jus petendi debitum illud conjugale, quia licet post contractum matrimonii statim habeat dominium super corpus conjugis, ex natura talis contractus, non tamen habet statim jus petendi usum talis potestatis, videlicet dominii, nisi post certum tempus, et determinatum a jure post duos menses Extra de convers. conjugatorum.
Si tamen tradatur sibi usus de facto ante illud tempus determinatum, utatur potestate sua alio tradente se ad usum, non peccat, sed bene utitur, quia in potestate alterius est, quod possit, si velit id tempus praevenire in dando usum sui corporis, quia suspensio usus ad tempus est in favorem illius, qui tenetur postea necessario dare usum.
Sed unde est haec suspensio usus et juris petitio usque ad certum tempus, quod conjuges non possint statim uti sua potestate? Dico primo, a quo non est, quia non ab auctoritate Ecclesiae, sicut credo, quia non credo quod Ecclesia hoc statuisset, nam secundum strictam justitiam institutionis Ecclesiae, donationem corporum statim fuisset consecutus usus et jus petendi usum. Patet in omnibus contractibus statutis per Ecclesiam. Constat autem quod hic non statim sequitur usus potestatem; igitur haec suspensio usus a potestate, non est ex institutione Ecclesiae.
A quo ergo? Dico quod a Christo, qui immediate instituit hunc contractum, et cujus est instituere aliquem contractum, quem consequuntur aliqua plura ordinate, ejus est instituere ordinem et modum, quo illum contractum consequentur.
Sed ubi instituit usum et jus petendi et usum sustinendi ad tempus a potestate et dominio? Dico quod in Joanne, cap. 2. quando vocavit Evangelistam a nuptiis secundum Hieronymum, * quando ipse duxerat uxorem, et tunc habuit potestatem et dominium corporis sui conjugale, non tamen jus utendi, quia Christus per illam vocationem privavit conjuge, jure utendi mutua potestate.
Alio modo potest aliquis perdere jus petendi usum corporis, cujus jam habet potestatem sine culpa sua, si, altero conjugum consentiente, et dante licentiam, unus voverit castitatem virginalem, vel intravit Religionem, voto continentiae jam emisso, de licentia alterius, si matrimonium inter eos prius fuerit consummatum, aliter enim posset ipso invito intrare Religionem; tunc, inquam, perdidit jus petendi usum in illo corpore, cum ille voluntarie renuntiaverit juri suo, quantum ad usum illum.
Sed tunc est unum dubium, si licentiatus a conjuge ad vovendum castitatem, postea dolente de illa licentia, revocaverit eum, quia non vult continere, utrum teneatur sic ad actum matrimonialem et debitum reddendum?
Dico, hic sunt duo capitula, quae videntur sibi invicem contraria. Primum est distinctione 3. quoest. 5. Qui uxorem, et similiter dist. 33. quoest. 5. manifestum, ubi decretum est quod non possit redire, nec per consequens tenetur reddere debitum conjugale. Oppositum autem hujus apparet, Extra de convers. conjugatorum cap. 2. Si laicus, et in gloss, super illud cap. ubi dicitur, quod si uxor non vult continere, nec vovere castitatem, extrahendus est vir ejus de Religione, et ei reddendus est, quod magis credo. Quidquid autem dicatur circa hoc, securius fiat, si fiat secundum regulam Fratrum Minorum, in qua scribitur, quod volens intrare Religionem nostram, si uxorem habuerit, et illius fuerit oetatis, de qua oriri non possit suspicio, non recipiatur ad obedientiam, nisi illa aliquod Monasterium intraverit, vel auctoritate Episcopi diaecesis ei licentiam dederit, volo continentiae jam emisso. Et si illae conditiones sint necessariae, tunc Decretalis manet in robore suo, mulier tamen prius licentians virum ad vovendum castitatem, et postea revocans a voto, peccat mortaliter, et cogenda esset ad similem continentiam, quia non est verisimile quod aliumlicentiaverit Lad vovendum castitatem, nisi vellet fuisse casta, et similem continentiam promiserit; tamen credo quod Ecclesia sustineret quod talis extraheretur, et sic ad debitum reddendum daretur secundum illam Decretalem.
Tertio dico, quod jus petendi usum in corpore conjugis potest perdi propter culpam, ut si alter eorum peccaverit secundum adulterium manifestum, tunc manifeste perdidit jus suum ad petendum debitum, quia adulterando cum alia, vel alio, et illicite dando illi quod non erat suum, privavit se jure suo. Innocens tamen, qui non amisit jus suum, potest petere debitum ab adultera, et ipsa tenetur reddere, licet e converso ipsa non potest petere juste, nec ille tenetur reddere. Si autem utrique conjuges sunt adulterio culpabiles, tunc aequaliter perdiderunt jus petendi, et aequaliter tenentur reddere, quia non plus amisit unus de jure suo quam alter.
Quantum ad istam circumstantiam impedientem reddi debitum, si videlicet ille a quo petitur, fuerit majori vel fortiori vinculo obligatus, quam sit illud, quo tenetur ad bonum prolis procreandum, dico quod haec circumstantia multos casus, et multas circumstantias habet, sicut prior. Obligatur enim ad non reddendum debitum adstrictus fortiori et majori vinculo in multis casibus, ut quando redditio debiti esset contra bonum prolis, sicut si esset tempore menstrui, et quando mulieres sunt vicinae partui, quia tunc esset contra finem principalem; nullus autem debet aliquid facere, nisi quod congruit fini suo proprio. Igitur similiter quando esset contra incolumitatem corporis proprii, non tenetur reddere debitum petenti, quia nullus debet reddere se ineptum ad actus humanos contra rectam inclinationem naturae. Sed inclinatio naturae prius est ad actum nutritivae, quo conservatur ad conservationem speciei, nam natura prius accipit quod necessarium est individuo proprio, quam reservet ad generandum superfluum alimenti; igitur non tenetur aliquis ad reddendum debitum in notabile praejudicium corporis sui proprii.
Item, secundum legem naturae non debet aliquis ab aliquo petere jus, nisi quod vellet a se reddi; sed nullus vellet aliquid reddere alii quantumcumque debitum, si esset in majus damnum, quam non redditio in alienum; ergo. Patet igitur quod quilibet tenetur ad reddendum debitum cum petitur, sicut ad praeceptum affirmativum, quod non obligat ad semper, sicut patet, quia multi alii sunt casus a praedictis.
Ad primum argumentum principale, cum arguitur quod nullus tenetur ad peccatum mortale, dico quod verum est, nec etiam ad veniale. Et cum dicis in minori, quod reddere debitum est peccatum mortale, nego. Ad probationem, cum arguis, quod privat se usu rationis in reddendo, quod est peccatum mortale, dico quod non omnis privatio usus rationis est peccatum mortale. Sed privatio usus rationis perpetuo est peccatum mortale: sic autem non privat se usu rationis reddens debitum conjugale, nec actu virtutis, quare sequitur quod talis non peccat mortaliter.
Aliter potest dici, quod aliquis potest facere aliquem actum bonum et meritorium, ad quem sequitur privatio alicujus boni, et tamen non peccat venialiter, nec mortaliter, quia actus ille bonus et justus per se ab illo intenditur, sicut finis proximus: malum autem, vel privatio alterius boni, nullo modo per se, sed per accidens consequitur illum actum. Patet in Martyribus, qui propter amorem Dei exposuerunt se fortiter maximo motu bonae voluntatis poenis acerbissimis et tormentis, in quibus de lege communi propter eorum excessum corruptivum, non habuerunt usum rationis, nam sicut in excessu voluptatis privatur homo usu rationis, ita in excessu doloris et poenae gravis nimis, et tamen maxime meruerunt. Quilibet etiam tenetur sustinere mortem pro Christo, ex quo exponit se pro Christo ex justitia, quia hoc vult Deus, qui est justus judex, quod miles suus non desinat usque in finem, quia ut habetur Matth. 24. qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Ita dico in proposito, quod reddens debitum conjugale intendens bona matrimonii, facit actum justitiae, quia reddit alteri quod suum est, et tamen ad illum actum sequitur tanta delectatio, quod totaliter pro illo tempore tollitur usus rationis, nisi Deus temperet eam.
Ad aliud, cum arguis, quod conjux potest ante matrimonium consummatum intrare Religionem, etc. verum est, quia tunc non habet jus petendi; de isto dictum est supra.
Ad aliud Apostoli et Decreti 33. quoest. 4. Sciatis, de comestione agni, dico quod est consilium, et non praeceptum; non enim esset peccatum, saltem mortale, nec forte aliquod, non continere tempore orationis et esus agni, quando petitur debitum, et timetur de castitate conjugali, quia non excludit a perceptione digna corporis Christi, cum semper in tali casu sit licitum. Abstinendum est tamen de congruo, tempore tali, propter reverentiam Sacramenti, et ut mens magis vacet Deo, quia ille actus multum distrahit a Deo.
Ad aliud, dico quod non debet reddi in loco sacro, nec est simile de loco, et de tempore, quia potest locus faciliter mutari, et in eodem tempore, et ideo non oportet timere impedimentum prolis, si fiat in alio loco quam sacro. Impedimentum tamen posset accidere circa prolem procurandam, si expectaretur aliquod tempus magnum, ut per integrum diem, et posset esse occasio fornicationis pro illo, qui tunc peteret debitum conjugale. Si tamen non posset haberi alius locus, nisi sacer, quod non est verisimile, aut in illo loco sacro diu commanerent conjuges, reddendum esset debitum petenti, si possit fieri absque scandalo et irreverentia, quia reddere debitum est actus justitiae et praecepti Dei instituentis hunc contractum; prohibitio vero loci sacri est Ecclesiae statuentis. Nunc autem si non possent simul observari praeceptum Superioris et inferioris, cum nullus sit perplexus ex divina lege, semper est tenendum praeceptum Superioris, alio neglecto, si non possit stare cum eo.
Ad aliud de tempore menstruorum, dico quod verum est quod non tenetur quis reddere debitum, etiam instanter exactum, quando accidunt menstrua naturaliter, et in tempore determinato, ut semel in mense, quia propter earum maximam infectionem et corruptionem, tunc temporis ex solo menstruatarum aspectu inficitur speculum, ut dicit Philosophus in lib. de Somno et vigilia, et per consequens semen in ea receptum incurrit infectionem permaximam, et producit prolem leprosam et immundam. Unde glossa super illud Isaiae 65. quasi pannus menstruatae etc dicit quod abstinendum est a propriis uxoribus tempore menstruorum, quia tunc concipiuntur filii membris laesi, caeci, claudi et leprosi, ut quia parentes non erubuerunt sic misceri, eorum peccata pateant cunctis et aperte redarguantur in parvulis. Igitur non potest reddi debitum tempore menstruorum naturaliter evenientium, ut semel in mense, nisi forte sit periculum de abortu, vel alio notabili damno in prole, quia tunc est reddendum aliquo modo, nam matrimonium principalius ordinatur in officium et bonum prolis procreandae, quam in remedium et bonum fidei. Si autem accidat innaturaliter, sicut contingit in aliquibus, quae continuo patiuntur fluxum sanguinis menstrui, tunc licet, et tenetur reddere debitum, etiamsi proles generabitur leprosa. Sic habetur extra de conjugio leprosorum, cap. 1. quia reddere debitum cadit sub praecepto generali, ut ibidem dicitur 8. cap. Si virum vel uxorem leprosum fieri contingat, et infirmus a sano debitum exigat generali praecepto, nulla in hoc casu exceptio invenitur licet non teneatur ex praecepto conjux sanus cum leproso continue habitare propter periculum infectionis, tamen tenetur ei debitum reddere ex praecepto generali, cum exigitur, nec in hoc ita inficitur, sicut si continue et assidue moraretur cum ea, quia actus ille cito transit, non sic continua mora cum ea. Et si dicis quod reddere debitum est contra bonum prolis, quia proles genita regulariter est leprosa, dico quod magis est timendum continuum fornicationis periculum, quam prolis leprosae defectus, cum melius sit prolem esse leprosam, quam nunquam exire in esse, et magis contra bonum prolis quod nunquam procreetur, quam quod leprosa procreetur. Si autem ex ista non procreetur proles leprosa, a nulla procrearetur, et si non redderetur ei debitum, nullo modo procrearetur; igitur a primo ad ultimum, non reddere debitum, cum petitur a continue vitiata, vel leprosa, est magis contra bonum prolis, quam si non redderetur. Si autem mulier non sit continue infecta, sed in tempore determinato, ut semel in mense tempore menstruorum naturaliter contingentium, et tunc non esset debitum reddendum tempore talis defectus, quia tunc est contra bonum prolis, et ad bonum prolis esset expectatio modici temporis, quia alio tempore potest proles procreari et concipi sana, quae alias tempore defectus concepta procrearetur non sana. Furiosae etiam habenti lucida intervalla, reddendum est debitum in illo intervallo, non in furia actuali, quia tunc posset esse in periculum propriae personae, et etiam quia tunc non est sibi debitum, cum non habeat aliquem contractum humanum; idiotae autem non habenti discretionem debet reddi, si indiscrete petat omnino, quia hoc potest fieri sine periculo propriae personae.