REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum licitum fuit antiquis Patribus habere plures uxores ?
D. Thom. hic quoest, i. art. 1. D. Bonavent. art. 1. Riohard. art. 1. quoest. 1. Sot. quoest. 1. art. 3. Gabr. quoest. 1. art. 2. Sanchez lib. 7. de matr. disp, 80. Bellarm. lib. 1. de matr. cap. 11.
Circa distinctionem trigesimam tertiam de fide antiquorum Patrum, quaero primo: Utrum licitum fuit eis simul habere plures uxores matrimonialiter sibi conjunctas ?
Quod non, quia non licet habere conjugem contra primam institutionem conjugii et matrimonii, quia nullum est conjugium vel matrimonium, quod est contra primum matrimonium, et primam institutionem matrimonii. Sed habere plures uxores est contra naturam conjugii, et primam institutionem ejus; patet ex Gen. 2. ubi dicitur quod erunt duo in carne una; igitur cum matrimonio ex sua primaria institutione conveniat ut una sit unius, non erit alicui licitum habere plures.
Item, nullus potest dispensare in aliquo per illud quod est contra naturam illius, et contra legem naturae, cum lex naturae sit semper recta. Sed aliquem habere plures uxores, est contra legem naturae;
patet Genes. 4. de Lamech, qui accepit duas uxores, primo secundum glossam ibidem, peccans contra naturam, et notabiliter adulterium committens.
Item, illa, quae sunt de per se ratione conjugii vel matrimonii, sunt aequalis conditionis in utroque conjuge5 sed mulieri nunquam licuit habere duos viros, sed unum tantum; igitur nec uni viro habere duas uxores.
Contra, Magister in hac distinct. cap. 1. Sancti Patres Abraham, Isaac et Jacob ante legem sine peccato multas uxores habuerunt, et David post legem; non est probabile autem quod ipsi hoc habuerunt illicite; igitur.