Postquam determinavit magister, qualiter ea quae sunt dignitatis in humana natura, de christo possunt vel non possunt dici; hic determinat quomodo de deo dici possunt ea quae ad defectum naturae humanae pertinent; et dividitur in duas partes: in prima inquirit, utrum nomen creaturae quod de humana natura dicitur, de christo dici possit; in secunda, utrum illi defectus qui consequuntur ipsam, inquantum creatura, vel alio modo ipsi convenire possint, dist. 12, ibi: post praedicta quaeritur, utrum homo ille coeperit esse, vel semper fuerit. Prima in tres: in prima movet quaestionem; in secunda determinat eam, ibi: ad quod potest dici; in tertia excludit objectiones quae contra solutionem fieri possunt, ibi: etsi ergo christus secundum hominem dicitur creatura, non tamen simpliciter praedicandus est creatura. Circa primum duo facit: primo determinat propositam quaestionem; secundo confirmat determinationem; et primo quantum ad hoc quod christus non possit simpliciter dici creatura, ibi: qui christum vel dei filium, non esse factum vel creatum, in Lib. 1 de Trin. Ostendit; secundo quantum ad hoc quod possit dici creatura cum determinatione, scilicet inquantum est homo, ibi: sed addita determinatione recte dici potest.
Hic quaeruntur quatuor: 1 utrum filius dei sit creatura; 2 utrum christus, vel iste homo, possit dici creatura; 3 utrum sit creatura, secundum quod homo; 4 utrum omnia quae humanae naturae conveniunt, de christo possint praedicari.