S. P. N. Luciferi Episcopi Calaritani De Regibus Apostaticis, Ad Constantium Imperatorem, Liber Unus.
0793B Usitatum quia habere dignaris verbum, quod enim nisi et integre crederes, et haec quae geris circa nos Deo essent placita,
jam fuisses exstinctus, paucorum tibi in apostasia atque crudelitate aequalium regum facta desideravi reserare, quo possit
vox illa tua sepeliri quae dicat:
Nisi catholica esset fides Arii, hoc est mea, nisi placitum esset Deo quod illam persequar fidem quam contra nos scripserint
apud Niciam, numquam profecto adhuc in imperio florerem.
Non illorum regum facio mentionem, qui a Dei notitia fuerunt alieni; de his solis tracto qui in Judaea noscuntur regnasse.
In libro Judicum invenimus Jerobabelem filium Josiae electum a Deo, et dictum ei:
Vade in fortitudine tua, et salvum facies Israel de manu Madiae: nonne ecce mitto te (Judic. VI, 14) ?
0793C Et infra:
Ego
0793C Congruit cum Vulg. Vers. Ant.
Quoniam Dominus erit tecum; et . . . tamquam rirum unum. Alii cum Lucifero ex Graeco, ἔσομαι μετὰ σοῦ.
ero tecum, et percuties Madiam 'quo modo unum hominem (Ibid. 16) ; quem Madiam loquitur scriptura habuisse multitudinem tamquam arenam maris. At ubi impleta sunt cuncta quae
Deus Gedeoni promisit, ubi se exaltatum ex humili, locupletatum ex paupere, regem factum vidit ex plebeia conditione, quid
statim facit? nempe dicit ad populum:
Date mihi unusquisque inaurem de praeda sua (Ibid. VIII, 24) .
Qui cum accepisset pondus
0794B
inaurium
0793C Cum Vatic. Antea
inaureum. Vers. Ant.
Pondus inaurium aurearum, quas petierat, sicli mille septingenti auri . . . . et operimenta purpurea, quae erant super
0793D
reges Madian, praeter torques, quae erant in cervicibus camelorum ipsorum.
aureorum ad mille septingentos siclos, praeter brachialia et torques, et operimenta, et purpuram quae super reges Madiam erant,
et praeter torques aureas, quae in collo camelorum adversariorum
(Ibid. 26) , quid dicit fecisse Gedeonem sacra scriptura?
Gedeon
0793D
Et fecit illa Gedeon in Ephod et statuit illud in civitate sua in Ephra. Vat. Vers. Ant.
Et fecit illud
0794C
Gedeon in Ephud, et . . . . in Ephra. Et fornicatus est omnis Israel post illud ibi, etc.
qui et Jerobabel, fecit Ephod, et statuit illud in civitate sua Ephrath: et fornicati sunt filii Israel ibi, et
factum est Gedeoni et domui ejus in scandalum (Ibid. 27) . Numquid nam distulit diebus aliquantis, et sic hanc est operatus contra Deum malignam operam? Numquid nam reminisci
potuit, cum haec fuisset
0794C Cum Latin. ita corrigimus; antea
fecisset.
aggressus facere, quod dixisset ei Deus:
Vade
0794C
Vade abest ab Vers. Ant.
,
ego ero tecum (Ibid. VI, 16) ? Ubi est illud, quod secundum praeceptum Dei demolierit Baal et lucos ejus exciderit, et Deo obtulerit sacrificium?
0794C ubi est illud quod dixit ad Dei nuncium sibi dicentem:
Dominus tecum, potens
0794C
Potens virtute, ex Hebr. Vers. Ant.
potens in fortitudine.
virtute: In
0794D Deesse videtur:
Et dixit ad eum Gedeon. In me, etc. Vers. Ant.
Domine mi . . . . et ut quid invenerunt nos omnia mala ista, etc.
me, Domine, et si est Dominus nobiscum, et quid apprehenderunt nos omnia mala haec? et ubi sunt mirabilia ejus, quae retulerunt
nobis patres nostri dicentes: Nunc
0794D
Nonne. Latinius, uti in Graeco.
ex Aegypto adduxit nos Deus? et nunc sprevit nos et tradidit nos in manu Madiae Dominus (Ibid. 11) . Numquid repetebat tempore quo contra Deum facere tentavit, quod illa consecuti fuissent
0795A mala propter idololatriam? At ubi erepti sunt, ut viverent sine adversariorum timore, ab omnibus illis malis, quibus se
dicebat cum omni praegravatum populo, illico facit rem, per quam et ipse et omnis pariter populus propter idololatriam fuisset
traditus in manus adversariorum. Audierat Deum
0795D
Deum accidisse; videtur legendum vel
Deum attulisse, vel
propter Deum accidisse, vel etiam,
audierat enim quod, etc.
, quod idolis servissent derelicto Deo, illis cuncta illa mala accidisse; meminerat prophetam locutum; et tamen ea die, qua
nihil facti sunt ante eos inimici eorum, censuit rex ille, in vecordia cui dignaris esse similis, idolis quam Deo qui illa
sibi praestiterat fuisse famulandum.
Et fecerunt, inquit scriptura,
filii Israel malignum ante Dominum Deum, et tradidit in manus Madiae annis septem, et praevaluit manus Madiae valde super
Israel: et fecerunt sibi Israel
0795B
ante faciem Madiae cryptas
0795D
Loca concava et occulta in montibus. Nam κρύπτειν
occultare est et
celare, speluncas σπήλαια. Til. et la Cerda subdens; Qui docti sunt, pareant; has interdum notas respergimus ad omnium captum. Greg. Turon.
lib. X. cap. extremo;
ac per cryptas, et latibula cum paucis Christianis, per
eumdem conversis, etc.
in montibus, et speluncas, et monumenta. Et factum est quando seminabat Israel, ascendebant Madiam et Amalech, et filii Orientis,
et ascendebant super eum, et committebant cum eis, et corrumpebant fines terrae, usque dum venias
0795D
Venirent legit Sabatierius, et infra omittit
huic.
Gazam, et non relinquebant ad vitam huic Israel ovem, nec vitulum, nec asinum: quoniam ipsi et jumenta eorum ascendebant,
et tabernacula sua afferebant, et camelos suos ducebant, et adveniebant sicut locustae in multitudine, quoniam non erat numerus,
et adveniebant super terram corrumpere eam. Et pauper factus est Israel a facie Madiae: et clamaverunt filii
0796D
Clamaverunt filii Israel ad Dominum, et factum est eo quod clamaverunt filii Israel ad Dominum propter Madian. Vatic. quod Hebr. magis consonat, et alio interpreti in Hexapl. Origen. apud Montfaucon. Similiter et Cod. Alex. apud Sabat.
Israel ad Dominum propter Madiam. Misit Dominus virum prophetam ad filios Israel, et dixit illis: Haec dicit Dominus Deus
Israel: Ego sum qui adduxi vos ex
0795C
Aegypto, et eduxi vos de domo servitutis, et abstuli vos de manu regis Aegypti, et de manu omnium persequentium vos, et ejeci
illos a facie vestra, et dedi vobis terram eorum. Et dixi vobis: Ego sum Dominus Deus vester, non timebitis
0796D
Timebis legit Sab.
Deos Amorrhaeorum, in quibus vos inhabitatis in terra ipsorum: et non exaudistis vocem
0796D
Vocis meae. Vatic. corrupte.
meam (Ibid. 1) . Quid post hanc increpationem Domini facit Jerobabel qui dicitur etiam Gedeon? mox ut inimicum suum videt
0796D
Vidit. Latin.
deductum ad nihilum, mox ut universi illi adversarii, qui ut arena maris fuisse narrantur, sunt mactati, et non ingenti numero
Israelitarum, sed in trecentis viris, mox ut omnes reges vidit alienigenas interfectos, fabricat eam rem, per quam possint
in Deum delinquere filii Israel, et tamen quadraginta annis etiam
0795D post tantum facinus commissum regnasse hic in Israel invenitur. Non erit ergo mirandum, si et tu sacrilegus adhuc degas
in corpore, quando videas Gedeonem regem quadraginta annis vixisse post idololatriam commissam, regnoque suo potitum:
0796A etenim quievisse Israelitas quadraginta annis, nec adversarios in eos omnino permissos, nec ullum eis idem fuisse dominatum
ex alienigenis, propterea quod exclamassent ad Deum, scriptura loquitur sacra. Talia circa consacrilegos tuos fecit bona Deus,
ostendens se quidem totum potentem, illos tamen indignos ad consequendam requiem, qui nec una die quidem post receptam requiem
tantorum periculorum illi, qui tantam praestiterat misericordiam, servire delegissent. Cum tales fuerint Israelitae, tamen
pro sua pietate pepercit eis, etiam post haec gerentibus idololatriam, nec statim reddidit, sed iterum tempore quo ei placuit
tamen reddidit: non eis impune idololatriae reatus cedere potuit. Ita et tibi, Constanti, erit repraesentaturus,
0796B nisi tibi provideris interea. Si Israelitae servientes daemonibus, derelinquentes Deum, cum jam extranei fuissent a notitia
effecti Dei, tamen mox ut ascendit in corda illorum, quia ille sit Deus totum potens, qui eorum patres eduxisset de terra
Aegypti, exauditi sunt et liberati de manu Madiae, et ab omnibus persequentibus; quid sentis arbitrari nos posse Christianos
eripi de manibus tuis? an necne, quod sciam, es pervidens nos tantum Deum colere Abrahae, Isaac, et Jacob, et omnium prophetarum,
apostolorum, et martyrum? Crede mihi quia auditi sumus, et audiemur, ut tu possis cum omni tua fragili sublimitate jacere
sub omnium ejus servorum calce; sed et quod morulae aliquae fiant, ut non jam sanctae suae ecclesiae, exstinctis vobis Arianis,
0796C tribuat plenam securitatem pacis, est causa illa, quia sit dignum te adversario saeviente ad omnium veniri
0796D
Venire, vel
inveniri. Latin.
probationem. Dicis:
Si male fecissem, si haeresim tenerem, jam in me Deus vindicasset. Audis sacram loquentem scripturam etiam alienigenae diu pepercisse Dominum, et tamen postea consecutos merita factorum suorum.
Dixit Samuel ad Saul: Misit me Dominus ut ungerem te super Israel in regem, et nunc audi vocem verbi Domini: Haec dicit Dominus
omnipotens: Nunc defendam quae fecit Amalec tibi, Israel, quemadmodum obviavit tibi in via quam
0796D Sabat. legit
qua.
ascendisti de Aegypto. Et nunc vade et percuties Amalec, et omnia ipsius, et non concupisces ex illis aliquid, sed exterminabis
illum, et anathematizabis illum et omnia illius, et non parces illi, et occides omnia
0796D
illius a viro usque ad mulierem, et ab infante usque ad nutrientem (I Reg. XV, 1) . Et infra:
Et venit Saul usque ad civitatem Amalec, et accessit, et obsedit Amalec in torrente: et dixit Saul ad Cinaeum: Vade et declina
e medio, et declina ab Amalec, et noli apponere te cum
0797A
illo, quoniam tu fecisti misericordiam cum filiis Israel, cum
ascenderent ex Aegypto. Et declinavit Cinaeus de medio Amalec: et percussit Saul Amalec ab Evilat usque Sur, quae est contra
faciem Aegypti: et comprehendit Saul Agag regem Amalec vivum, et omnem populum ejus occidit in ore gladii
(I Reg. XV, 5) . Vides quomodo, tarde licet, consecuti fuerint sceleris sui factum? et tu inquis:
Nisi bene agerem, numquam diu regnarem? Ipsum etiam Saul invenimus contra Domini mandatum quia fecerit, quod fuerit reprobatus, et tamen diu regnaverit post reprobationem,
posteaquam dixit ad Samuel Deus:
Poenitet
0797D Eamdem sententiam repetit Lucifer paullo inferius, sed aliis verbis; huic similem habet Optatus Milevit, lib. 2. cont. Donat.
et alii libri in Graeco, μεταμέλομαι ὅτι ἔχρισα. Vid. Theodoret. quaest 33.
me unxisse in regem Saul (Ibid. 11) . Et tu inquis:
Ego nisi recte fuissem credens, nisi quomodo est Deo placitum viverem, numquam profecto nunc usque imperarem?
0797B Et ut haec penitus possis haurire quae dicimus propter Saul, accipe quae contra Domini fecerit mandatum.
Et accepit Saul et omnis populus ejus Agag regem et bona gregum
0797D Sic cum Sabat. in editis inepte
regum.
et armentorum et escarum et vinearum, et omnium bonorum, et noluerunt disperdere omnia bona, sed et omne opus pretiosum reservaverunt,
et supervacua disperdiderunt. Et factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: Poenitet me quod constituerim regem Saul, quoniam
aversus est a me, et verba mea non statuit. Et contristatus est Samuel, et clamavit ad Deum tota nocte: et ante lucem, et
Samuel abiit in obviam Israel
(Ibid. 9) . Et infra:
Et venit Samuel ad Saul, et ecce Saul offerebat holocaustum Domino, et initia praedarum quae attulit ex Amalec: et pervenit
Samuel ad Saul, et dixit illi Saul: Benedictus es tu
0797C
Domino, statui omnia quae locutus est Dominus. Et dixit Samuel: Et quae est vox hujus gregis in auribus meis, et vox boum
quam ego audio? Et dixit Saul: De Amalec attuli ea, quae praedavit
0797D Pro
depraedatus est populus, et spoliavit Amalech, ut antea dixit,
jaculavit pro jaculatus est. Til.
populus optima gregis et boum, ut immolentur Domino
0797D
Domino Deo tuo. Vatic. uti in Graeco. Latinius adimit
regi, ut Graec.
tuo regi; reliqua autem disperdidi et exterminavi. Et dixit Samuel ad Saul: Nonne minimus eras in conspectu dux sceptrorum
de tribu Israel, et unxit te Dominus in regem super Israel, et immisit te
Dominus in
0797D
In via. Vatic. ut in Graeco; similiter paullo inferius, sed Graec. ibi τῇ ὁδῷ.
viam, et dixit tibi: Vade et disperde illos, qui peccant in me, Amalec, et expugnabis illos usque dum consumes illos? Et quare
non audisti vocem Domini, sed impetivisti ad praedam, et fecisti quod malignum est coram Domino? Et dixit Saul: Quoniam audivi
populum, abii in viam, quam
0797D
In quam legit Sabat.
misit me Deus, et adduxit Agag regem
0797D
Amalec, et Amalec disperdidi; et accepit populus praedam gregis et armenta primaria illorum quae disperdidi, ut sacrificem
0798D
Sacrificent legit idem.
coram Domino Deo nostro in Galgala. Et dixit Samuel: Numquid vult Dominus holocausta
0798A
et sacrificia magis quam exaudire vocem Domini? et ecce dico
0798D Antea,
dicito. Dicto. Vatic.
:
Audientia melior est quam sacrificium, et obedientia quam adipes arietum; quoniam peccatum abominatio est, dolores et gemitus
ad te adduxisti: pro quibus nullius momenti fecisti verbum Domini, nullius momenti te faciet Dominus ne regnes. Et dixit Saul
ad Samuel: Peccavi quoniam praeterivi verbum Domini et verbum tuum, quoniam timui populum, et audivi vocem illorum; et nunc
aufer peccatum meum. Revertere mecum, adorabo Dominum Deum tuum. Et dixit Samuel ad illum: Disrumpet
0798D Vers. Ant.
Disrupit . . . . regnum ab Israel . . . . . proximo tuo bono super te.
Dominus regnum tuum ex Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo meliori te (Ibid. 28) . Et infra:
Et non adjecit Samuel amplius videre Saul usque ad diem mortis suae, quoniam lugebat Samuel in Saul, et Dominum poenituit
quoniam regem
0798B
fecit Saul super Israel (Ibid. 35) .
Et dixit Dominus ad Samuel: Quousque luges tu in Saul? Ecce ego expello illum ne regnet super Israel, et imple cornu tuum
oleo, et veni, mittam te ad Jesse usque in Bethlehem, quoniam audivi
0798D In lib. 1. pro S. Athan. dicit
vidi, quod hic etiam reponendum censuit Latinius.
in filiis Jesse mihi in regem (Ibid. XVI, 1) . Cognoscere jam poteris, Constanti, etiam reprobatus a Domino, etiam ad aeternam destinatus mortem, diu
regnare post delictum grave commissum: quandoquidem videas posteaquam unctus fuerit in regem gloriosus filius Jesse David,
tamen Saul diu regnaverit, et persequendi etiam eum, quem sibi Deus in prophetam atque regem elegerat, habuerit potestatem;
malus bonum, injustus justum, Deo odibilis persequebatur eum quem diligebat Deus. Cum haec ita sint, ne glorieris, quia post
tantum facinus
0798C perpetratum sis vivens hactenus ut vixerit Saul; sed adverte cujusmodi vindicta processerit circa Saul, quod et circa te
possit procedere, nisi tibimet consulas. Si enim circa illum sic est indignatus Dominus, primo cur praedam contra interdictum
acceperit, secundo cur ejus hominem David fuerit persecutus, quanto magis circa te indignationis ejus procedat vindicta necesse
est, circa te cujus adeo ingentia sunt scelera, ut etiam in sacrilegii venires reatum.
Si male, inquis,
egissem, si, quomodo dicit Lucifer, essem haereticus, jam mihi abstulisset Deus regnum. Accipe etiam Salomonem supervixisse post idololatriam commissam, et intelligere dignare te quoque talem esse, qualis ille
post idololatriam fuerit (III Reg. XI. 14.)
0798D Paullulum differt hoc testimonium in Sabat. ubi pro
satan Salomoni, Ader, Saba, satanae Salomoni, legitur,
Adversarios Salomoni, Adad, Soba, adversarii Salomoni; in quibus Lucifer fere congruicum Septuaginta.
Et suscitavit Dominus satan Salomoni,
0798D
Ader Idumaeum et Esrom filium Anadeth in Remathad, Adragas regem Saba dominum ejus, et congregati sunt super eum viri: et
erat princeps congregationis: et praeoccupavit Demasic
0798D
Damasic. Vatic. ferme cum Septuaginta Δαμασέν
civitatem, et
0799A
sedit in ea, et regnavit in Demasic, et erant satanae Salomoni et Israel omnibus diebus Salomonis. Probavimus tibi etiam Salomonem aliquot annis regnasse post idololatriam, et utique jam non Deo, sed diabolo serviente
0799C
Servientem, unde. Poncius apud Latin. sed locutio clarior videtur, si ita corrigas;
diabolo servientem, mundo et, etc.
, mundo, et diabolicis hominibus notatur haesisse; ita et tu haerens es consacrilegis tuis Arianis, qui licet adhuc in corpore
sis, licet in regno sis manens, tamen talis esse inveniris qualis fuerit Salomon, posteaquam Deum dereliquerit, et idola fuerit
secutus. Talibus nos adhaerere volueras, qualibus Salomon fecerit adhaerere Israelitas. Ubi fuit ille amor Dei, qui fuisse
narratur per sanctas scripturas apud Salomonem, tempore isto quo idola dignatus est sequi, derelinquere Deum? Unde hoc? nisi
quia factus omnino fuerit homo alienus ab intellectu
0799B sobrio. Nolo tibi plaudas, quod cum sis blasphemus, et destructor Dei religionis, tamen adhuc habeas regnum, et sis superbiens
post sacrilegium tuum, cum et Roboam filium Salomonis idololatriam facientem vixisse inveniamus in regno viginti annis. Dicit
enim sacra scriptura de eo (III Reg. XI, 43) :
Et
0799C Haec extra ordinem ponuntur a Sabatierio in
0799D Vers. Ant. ad III Reg. XII, quorum pars prior congruit quodammodo cum Vulgata, ut in margine notamus. Sed integrum hoc testimonium
a Lucifero allatum legitur apud Septuag. III Reg. XII, post V\ 24, quod cum caeteris, quae consequuntur ad V\ 25. abest a
Vulg. et ab aliquot Sept. exemplaribus, in aliis vero notantur, ceu
repetita, transposita, confusa, male cohaerentia, inquit Nobilius hoc in loco. Iis vero usus est etiam Theodoretus, praeter Luciferum, qui parum a Graeco dissentit; ubi pro
viginti annis est δώδεκα ἐτῶν.
rex Salomon dormivit cum patribus suis in civitate David; et regnavit filius ejus Roboam pro eo in Jerusalem, et erat sexdecim
annorum cum regnaret, et viginti annis regnavit in Jerusalem.
Et infra
0799D Hoc testimonium abest a Vulgata; respondet tamen in aliquibus III Reg. XIV, 22. et II Par. XII, 14. Integrum vero, ut diximus,
et ut notat Sabatierius, legitur in Septuaginta cap. XII. post vers. 24.
:
Et fecit malignum ante conspectum Domini, et non abiit in via David patris sui. Ut igitur tam Salomon, ex quo idolis semet dignatus est mancipare, quam ejus filius Roboam, qui semper idolis fuit serviens,
cum non ambulaverint in David itineribus, tamen vixerint in
0799C regno, et utrique regnantes ad vitae ultimum diem pervenerint, quomodo te miraris ad temet, cur post commissum piaculum
in eo scelere degens rex superbias, quod neque tibi regnum neque vita auferatur a Deo? quando videas etiam Hieroboam Domini
religionem funditus vertere ut tu fuisse conatum, et tamen supervixerit annis quam plurimis, et quidem in eo scelere manens
sicut scriptum est:
Et
0799D Extra ordinem a Sabatierio ponitur hoc testimonium in Vers. Ant. Respondet quidem Vulg. uti in margine notatur, sed apud
Sept. bis legitur, Vulg. consonans cap. XI, 26. sed cap. XII. iisdem verbis, ac in Lucifero: quod cum superiori inter repetita
et confusa a Nobilio rejicitur.
Sarira pro
Sariram legit Sab.
erat homo ex monte Ephraem servus Salomonis, et nomen ei erat Hieroboam, et nomen matris ejus erat Sariram,
0800A
mulier fornicaria (Ibid. 26) . Et alio loco (Ibid. XII, 20) :
Et factum est ut audivit omnis Israel, quoniam reversus est Hieroboas ex Aegypto, et miserunt, et
vocaverunt eum in synagoga, et regnificaverunt
0800C
Id est, regnare fecerunt in Israel, regem super Israel constituerunt. Til. et la Cerda.
eum in Israel. Et infra (Ibid. 26.) :
Et dixit Hieroboas in corde suo: Nunc revertetur regnum David, si ascenderit populus hic sacrificium offerre in domo Domini
in Hierusalem; et convertetur cor populi ad dominum suum Roboam regem Juda. Tunc igitur Hieroboas cogitavit, et abiit. Et
fecit duas vitulas aureas: et dixit ad populum: Sufficiat vobis ascendisse in Hierusalem: Ecce sunt dii tui Israel qui reduxerunt
te de terra Aegypti. Et posuit unam in Bethel, et unam dedit in Dan; et factum est hoc verbum in peccatum, et antecedebat
populus ante faciem unius vitulae usque Dan: et
0800B
fecerunt domos in excelsum, et fecit sacerdotes partem aliquam populi, qui non erant ex filiis Levi. Et fecit Hieroboas diem
festum in mense octavo in quinta decima mensis secundum diem festum Juda; et ascendit in sacrario, quod fecit in Bethel, ut
sacrificaret ante vitulas quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit; et ascendit in sacrarium quod
fecit in quinto decimo die mense octavo in die festo quem finxit a corde suo; et fecit diem festum filiis Israel.
0800C Addit Sabat. e Lucifero exscripta,
et ascendit in sacrarium, ut sacrificaret. Sed haec infra occurrunt
0800D pag. 38 (huj. ed. col. 803) , ubi nonnulla in hoc ipso textu mutantur.
Nolo
0800D
Nolo ergo glorieris quod cum idololatriam sis gerens, tamen vivas regni possidens gloriam; quando videas hunc Hieroboam vitulas
fecisse aureas, populum Israelitarum convertisse ad idololatriam; et tamen non solum statim ut deliquerat exstinctum, sed
et diu vivere permissum.
Tu quid sit intelligis; volui autem, ut locutionem expenderes; est enim multus in his locutionibus. Nam infra;
cum itaque fuerit triginta quinque annis idololatriam gerens, et statim,
Noli, inquam, hinc tibi gloriari, quod cur haec sis faciens. Taceo,
jaculavit, depraedavit, pepercitum, tinnibunt, mille alia, quibus plenus est.
La Cerda.
ergo glorieris quod cum idololatriam sis gerens, tamen vivas regni possidens gloriam, quando videas hunc Hieroboam vitulas
fecisse aureas, populum Israelitarum convertisse ad idololatriam, et tamen non solum non statim ut deliquerat exstinctum,
sed et diu vivere permissum. Numquid non
0800C potuerat Deus eosdem reges idololatras removere? sed ostensum est quam sitis ingrati Deo vos qui cum tantum exaltemini,
tamen ipsum qui vos exaltat, non solum obliviscamini
0800D Id est,
obliviscimini ipsius, immemores ipsius estis, ac ejus mandatorum: et postea idem
persequamini pro
persequimini. Til.
, sed et adhuc eumdem in servis ejus persequamini, religionem ejus tollere cupientes e medio. Quod ita esse ex istius regis
cognosce facto Hieroboae, qui cum fuerit filius ancillae, cum se meminisset ortum de meretrice, cum regnum acceperit domini
sui Salomonis in opprobrium ejusdem Salomonis, cur delinquens
0800D
Derelinquens. Latinius.
Delinquens in Deum melius, ut infra
in ipsum delinquentibus.
Deum ad idola semet
0801A verterit, cum, inquam, sciverit sibi regnum datum a Deo Hieroboas propterea quod Salomon dominus ejus idola fuisset secutus,
tamen haec omnia ducens pro nihilo cogitavit idola facere, et ipsis cum omni populo, qui Deo serviebat, esse mancipatus quam
Deo vivo, qui illum ex mulieris meretricis filio fecerat regnum habere Salomonis domini sui. Ne itaque mireris quod vobis
ingratis in ipsum delinquentibus parcat: sed illud hortor videas, quod tarde licet, si in hac tua manseris nequitia, sis percepturus
ea quae omnes in sacrilegio perceperunt praedecessores tui. Hortamur ut temet tantis a malis eripere digneris: et
0801D Locus obscurus, quem sic interpretor:
Hortamur, ut e tantis te eripias malis, praesertim cum primus non sis. qui haec scelera perpetres, sed exempla tibi sint proposita,
a quibus maxime caveas: habes hoc praeterea, quod primus ista non facias.
es habens insuper, non tu primus facis. Videmus etiam istum Hieroboam commonitionem Domini duxisse pro nihilo (III Reg.
XI, 29) :
Et factum est, inquit,
0801B
in tempore illo, et Hieroboas exiit de Hierusalem, et invenit eum Achias Silonites prophetes in via, et Achias opertus erat
vestimento novo, et ambo erant in campo. Et apprehendit Achias vestimentum suum novum quod super se habebat, et dirupit illud
duodecim scissuris; et dixit ad Hieroboam: Accipe tibi decem scissuras, quoniam haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego disrumpo
regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra: et duo sceptra erunt illi propter servum meum David, et propter Hierusalem
civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel, pro quibus dereliquit me Salomon, et fecit Astarte idolo immundo Sydoniorum,
et Cama idolo Moab, et regi eorum, religioni filiorum Ammon, et non abiit in vias meas ut faceret quod rectum est coram me,
sicut fecit
David pater ejus: et non accipiam
0801C
regnum totum de manu ejus in diebus vitae ejus propter David servum meum, quem elegi, quoniam contra faciam illi per omnes
dies vitae ejus: et accipiam regnum de manu filii ejus, et dabo tibi sceptra decem; filio autem ejus dabo duo sceptra, ut
sit positio servo meo David omnibus diebus coram me in Hierusalem civitate quam elegi mihi, ut ponerem
0801D
Ponam legit Sabat.
nomen meum ibi: et accipiam te et regnabis in quibus concupiscit anima tua, et tu eris rex in Israel. Et erit si custodieris
omnia quaecumque praecepero tibi, et ieris in vias meas, et feceris quod rectum est in conspectu meo, et custodieris praecepta
mea et mandata mea, sicut fecit David servus meus: ero
0801D
Et ero tecum. Vatic. uti in Graeco.
tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, sicut aedificavi David. Cum audierit haec a Deo homo ortus qui fuerit ex meretrice, homo qui se
0802A meminerat natum de genere servili, numquid, posteaquam impleta sunt omnia quae promiserat Dominus, illi, qui sibi tanta
promiserat, est obsecundatus? et non statim ut exaltatum se vidit, contra ipsum auspicatus est? non statim quomodo fuisset
Deus derelictus ab omnibus cultoribus suis opera est data per Hieroboam? Dicitur tibi a nobis, quod nisi te correxeris, nisi
in viis Deo placitis esse coeperis, sis novo periturus exemplo; et tu in tua manens es iniquitate, in tuo es perseverans sacrilegio.
Non novum siquidem isti Hieroboae regi, et
0801D Forte subjiciendum,
quod et Deus, etc.
Deus per hominem suum illa quae jam dicta sunt perferri fecerit, et cum ingenti detinetur filius ejus infirmitate, miserit
ad Dei domesticum, et audierit futura; et tamen cum ea quae sibi fuerant etiam mala promissa
0802B videret impleri, ille magis atque magis contra Deum fecerit, Dei voluerit destrui domum (Ibid. XIV, 1) .
Et
0801D Contulit Sab. hoc testimonium in Vers. Ant. ex Lucif., ut etiam hoc in capite positum reperitur in Hexaplis et in Cod. Reg.
apud Montfauconium, aliquantum vero immutatum. Apud Sept. Edit. Rom. insertum est pene ad verbum cap. XII. Latinius ita corrigit
Luciferi dictionem,
et homo erat in Silo et nomen ei Achiab, et hic erat sexaginta annorum. Ita ferme Sept. καὶ ἄνθρωπος ἦν ἐν Σηλὼμ, καὶ ὄνομα αὐτῷ Ἀχιὰ, καὶ οὗτος ἦν υἱὸς ἑξήκοντα ἐτῶν. Codex noster
0802D Vat. habet
ex ilon corrupte; quod cum Tilius etiam advertisset in suo codice, corrigendum recte censuit,
erat ex Silo. In textu tamen Luciferiano retinemus,
exilis, quod etiam praestitit Sabat.
homo, inquit,
erat exilis et nomen ei Achiabeth; hic erat sexaginta annorum, et verbum Domini erat cum illo. Et
0802D Haec usque ad ea verba,
et Achiab, partim cum Septuag. Hexapl. partim cum Septuag. Rom. Edit. conveniunt.
dixit Hieroboam ad uxorem suam; Surge et accipe in manu tua homini Dei panes et collyrides filiis ejus, et uvas et vas mellis.
Et surrexit mulier, et fecit sicut dixit ei vir ejus: Et Achiab homo
0802D Sept. in Hexapl. eadem habent tum V\. 1, tum hic V\. 4.
senex erat valde et oculi ejus caliginabantur
0802D Id est,
caligine oculorum impediebatur ne videret. Til.
videre. Et surrexit mulier ex Baria
0802D
Sarira. Latinius, uti Septuag. Rom. Edit.
et abiit. Et factum
0802D Quae hic consequuntur cum Rom. Sept. Edit. omnino conveniunt cap. XII, inserta.
est cum intrasset ipsa in civitate ad Achiab Selonitem, et dixit Achiab puero suo: Exi nunc in obviam Annae uxori Hieroboam,
et dices ei: Intra et noli stare, quoniam haec dicit Dominus: Dura ego mitto in te: et intravit Anna ad hominem Dei; et dixit
ei Achiab: Ut
0802C
quid
0802D
Ut quod habet Sabat. qui infra omittit,
haec dicit Dominus.
mihi attulisti panes et uvam et collyrides et vas mellis? Haec dicit Dominus: Ecce tu ibis a me, et ecce cum intraveris portam
civitatis Arira,
0802D
Sarira. Latin. cum Sept.
et puellae tuae exient in obviam, et dicent tibi: Puer mortuus est. Quoniam haec dicit Dominus: Ecce ego disperdo hujus Hieroboam
mingentem ad parietem: et erunt mortui ejus Hieroboam in civitatem, et comedent eos canes, et mortui erunt ei in agro, et
comedent eos volucres coeli.
Non est, inquam, novum, si tu in hac pertinacia sis perstans, cum cognoscas istum Hieroboam his omnibus non deterritum rebus:
statim etenim ut fuerat dictum ab homine Dei, ut ingressa est mulier civitatem, filius eorum mortuus est; et tamen non conspexit
Hieroboas quid ei Deus, propterea quod eum dereliquisset, et populum secum perire fecisset,
0803A fuisset repraesentaturus, nec timuit ex morte filii sui, quod et cetera illum possint subsequi, sed in sua senuit versutia:
usque adeo etenim impos mentis fuerat factus Hieroboas ex quo recesserat ab eo, qui regnum tradiderat illi, ut cum dixisset:
Vade
0803D Desumptum est hoc testimonium, quod ad sensum spectat, e Vulg. et e Septuag. in Edit. Rom. cap. XII, et a Montfauconio in
Hexaplis collocatur in V\. 2, cap. XIV. Omittitur a Sabat.
ad Dei hominem et disce an moriturus sit filius noster (III Reg. XIV, 2, 3.) Et didicerit per Dei hominem, quod non solum filius eorum esset moriturus, sed et in cuncto ejus
regno imminerent pericula; ille tamen, ut semel statuerat, diabolo servire maluit. Ad hominem Dei sciscitandum mittit de futuris,
et eum, ad cujus hominem mittit, despuit, et facit in contumeliam majestatis ejus vitulas, et has adorare secum fecit populum.
Haec egit, et tamen non illico est exstinctus, sed diu in regno superfuit; et tu dicis:
0803B
Si fuissem haereticus, si ut dicunt Lucifer, Pancratius et Hilarius
0803D Vide sup. pag. 1 (huj. edit. col. 765) , et Luciferi vitam.
,
Dei impugnarem religionem, jam in me fuisset vindicatum? Accipe adhuc quid huic contigerit Hieroboam regi, et tamen quomodo nec sic convertatur ad Deum, sed magis in suo perseverans
mortuus fuerit scelere, in suo defecerit sacrilegio (Ibid. XII, 32) :
Et fecit Hieroboam diem festum in mense octavo in die festo quintodecimo mensis secundum diem festum Juda: et ascendit in
sacrificium quod fecit in Bethel, ut sacrificarent
0803D
Sacrificaret apud Sabat. et melius, ut sup.
vitulis quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit: et ascendit in sacrarium quod fecit quintodecimo
die mense octavo in die festo quem finxit a corde suo: et fecit diem festum filiis Israel, et ascendit in sacrarium ut sacrificaret.
Et ecce homo Dei ex Juda advenit in verbo Domini in Bethel,
0803C
et Hieroboam stabat super aram suam sacrificare: et propheta invocavit ad aram in verbo Domini dicens: O sacrarium, sacrarium,
haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur in domo David, et Josias erit nomen illi, et sacrificabit inter
0803D
In te legendum pro
inter contendit Sabat.
sacerdotes excelsorum qui sacrificant in te, et ossa hominum comburet in te: et dabit in illa die prodigium quod locutus est
Dominus: Ecce sacrarium disrumpetur et effundetur pinguedo quae est in eo, et factum est ut audivit verba hominis Dei invocantis
in aram quae in Bethel erat, et extendit manum suam ad aram, dicens: Apprehendite eum. Et arida facta est manus regis quam
extendit in eum, et non potuit reducere eam ad se. Et sacrificium ruptum est, et effusa est pinguedo ejus a sacrario secundum
prodigium
0803D
Prodigium omittitur supra lib.
de non Conv. cum haer.
quod dixit homo Dei in verbo Domini. Et respondit
0803D
rex et dixit homini Dei:
Roga faciem Domini Dei tui, ut revertatur manus mea ad me. Et rogavit homo Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad
eum, et facta est quemadmodum primum
0803D
Quemadmodum primum legitur etiam supra
de
0804D
non Conv. cum haereticis. Sed Sabat. habet hic,
sicut prius fuerat.
(Ibid. XIII. 1) . Impleta cum viderit haec prodigia, quae fuerant ore hominis
0804A prolata Dei, et brachium impium porrectum ad Dei hominis necem repente aridum factum pro metu, illico etiam per Dei cultoris
precem factum incolume, numquid idololatriam quam ipse constituerat dissipavit? numquid diem festum quem ipse finxerat ex
corde suo, tandem tollit e medio? minime; sed in ea pertinacia praesumptionis suae invenitur mortis suscepisse diem. Non ergo
mirari poterimus, si quod Deus avertat a te, in haeresi tua censueris mortis diem suscipere, quandoquidem etiam signis ac
prodigiis non potuerint priores consacrilegi tui revocari ad solum Deum colendum. Dicit enim de Hieroboam sancta scriptura
(Ibid. 33) :
Et post hoc non est reversus Hieroboas a malitia sua, sed reversus
0804D Ita Graecus; sed Sabat. loco
Reversus est et, legit
e contrario.
est, et fecit ex parte populi sacerdotes excelsorum.
0804B
Qui enim volebat, allevabat
0804D Discrepat omnino a Graecis et Latinis, in quibus est ἐπλήρου,
implebat.
manum suam, et fiebat sacerdos in excelsis. Et factum est hoc verbum in peccatum in domum Hieroboam, et in interitum, et in
exterminium a facie terrae.
Quae ne dicantur etiam de te, quaeso, temet eripias a nefando Arianorum coetu, quaeso, sis Christianus ut ante eras ex Ariano,
nec nobis indigneris quod actus tuos et Hieroboae aequemus: sed magis obsecro conspicias has omnes instructiones potius quam
increpationes nuncupandas sospitatis tuae me bono ingerere. Compararis etenim a nobis Hieroboae nostris temporibus, quia sic
cunctos a Deo fueris conatus vertere, sicut ille populum fuerit conatus Israel facere apostatam ex Dei cultore. Nolo adhuc
hinc tibi aliquid spei promittas, quod enim male sis faciens, et tamen regnes, cum videas
0804C et Hieroboam diu regnasse in scelere suo, sed et filium Salomonis totidem et idololatriam gerentem in eodem defunctum scelere;
item ejus filium Abiud
0804D
Abia. Latin.
, de quo scriptum invenio (Ibid. XV, 3) :
Et abiit in peccatis patris sui, quae fecit in conspectu ejus, et non erat cor ejus consummatum cum Domino Deo suo,
sicut erat cor David patris ejus; et tamen cum servirent idolis, fuerint in regno et mortui sint in ea dignitate, et tradiderint filiis suis auctoritatem regni.
Ne itaque etiam in eo plaudas, quod enim pater vester vobis tradiderit regnum, dicens:
Nisi
0804D Vide hanc in rem notationes in lib. 1 pro S. Athan.
pater meus bene fecisset, conferre se ad Arianos, non ejus filii regnaremus. Nolo dicas:
Si haereticus essem, numquam tantum imperarem, numquam me permitteret Deus adhuc in regno esse, quando videas viginti quatuor
0804D annis regnasse Basiam
0804D
Baasan. Latin.
filium Achiae super Israel, de quo scriptum invenisti in Regnorum libro tertio: (Ibid. 34) :
Et fecit malignum coram Domino, et abiit in viam Hieroboam filii Nabath, et in peccatis ejus, quemadmodum peccavit
0804D Graec. ἐξήμαρτε τόν Ἰσραήλ.
in Israel; qui Basia rex debuerat
0805A utique metuere ne fuisset percussus ut Hieroboas, si a viis recessisset Domini. Sed ita estis, qui a Deo declinatis, ut
cum vobis fuerit libitum in injuriam Dei suscipere officium idololatriae, non possetis
0805D
Possitis. Latin.
nec illorum qui jam judicati fuerint terreri
0805D
Territi. Id. sed sensus recte constat;
non possetis nec terreri exemplo, nec converti ad Deum.
exemplo, converti ad Deum. Scriptum est etiam de Jambre
0805D
Zambri. Id.
rege (III Reg. XVI, 25) :
Et fecit malignum in conspectu Domini, et maligne fecit super omnes qui fuerunt ante eum, et abiit in omnem viam Hieroboam
filii Nabath in peccatis ejus;
et tamen hic qui dicitur super omnes peccasse, qui ante illum fuerant reges, non statim ut dereliquit Deum exstinctus est,
nec per aliquam gravem valetudinem est vexatus, ut graviori poena fuisset visus interemptus, qui gravius describitur deliquisse.
Vides, Constanti, tametsi contingat
0805B tibi in summa felicitate in hac temporaria versari vita, tamen magis te timere debere, quod Dei reserveris judicio: et,
licet etiam hi, qui statim exstinguuntur, quibus hic aliqua divinitus irrogatur poenarum, post descensum semper torqueantur,
tamen tu si in summa vivens felicitate fueris hinc raptus, adverte qualiter in te vindicta sit processura, qui in tanto inveniaris
scelere. Ne hinc itaque quidcumque
0805D
Quicquam. Vatic.
tibi ascripseris felicitatis, quod cum sis negans Filium unicum Dei, quod cum ejus familiam persequaris, tamen adhuc spiritus
tuus in corpore illo carnifice sit manens, quando consideres etiam filium Basa annis triginta quinque, cum fuerit ut tu sacrilegus,
regnasse apud Judaeos: de quo scriptum esse legisti (Ibid. XXII, 43) :
Abiit
0805D Absunt ista ab Hexapl. et Vulg. leguntur vero apud Septuag. in Edit. Rom. cap. XVI, post V\. 28, et ad Josaphat Regem Juda
pertinent. Latinius pro
filium Basa legit
filium Asa, qui Josaphat pater. Porro eadem leges repetita in Edit. Sept. cap. XXII, V\. 43, ubi etiam in Vulg. collocantur. Mendum vero
in annis consignandis Latinius notavit; nam et Septuaginta et Vulg. annos viginti quinque Josaphat
0806D regno attribuunt. Sed vide quae de hoc loco duximus omnino inquirenda in Praefatione. Idem Latinius aliquid deesse suspicatur
post illa verba,
in conspectu Domini; sed nihil adjicere fas est, cum ita ferant etiam Sept. cap. XVI, 28.
in vias Asab patris
0805C
sui, et non declinavit ab illis, ut faceret quod rectum erat in conspectu Domini, sed ab excelsis non abstinuerunt, et sacrificabant
in excelsis et incendebant.
Ecce etiam hic describitur rex in pace dormiisse. Cum itaque fuerit triginta quinque annis idololatriam gerens, ne tibi ascribas
ad gloriam et dicas:
Iccirco non aliqua vulneror plaga, iccirco non jam exstinctus sum, sed adhuc vivo regnum imperii Romani possidens, quia sim
bene credens, quia Arii recta sit fides, quia fecerim bene removere episcopos, et alios tales instituerim quales concupiverit
Arius.
Noli, inquam, hinc tibi gloriari, quod cum haec sis faciens, tamen superbias, quando videas istum regem triginta quinque
annis tenuisse regnum, in pace fuisse exemptum
0806D Id est,
mortuum, uti paullo inferius
exempti pro
mortui.
. Si igitur potuit illis quia ita exempti sint impune
0805D idololatriae crimen cedere, poterit et tibi, Constanti. Converte te itaque ad Dominum, ne talis inveniaris qualis est inventus
Achab de quo scriptum invenio:
Et fecit Achab malignum in
0806A
conspectu Domini, et maligne fecit super omnes qui fuerunt ante eum: et non fuit illi satis ut ambularet in peccatis Hieroboam
filii Nabath, sed et accepit uxorem Jezabel filiam Bazan et Hela
0806D
Ethbaal. Latin. ex Vulg.
regis Sydoniorum: et abiit, et servivit Baali, et adoravit eum: et statuit sacrarium Baali in domo religionum suarum, quam
aedificavit in Samaria; et fecit Achab lucum ut faceret exacerbationem, ut exacerbaret Deum, et animam suam disperderet: et
malignum fecit super omnes reges Israel qui fuerunt ante eum.
(Ib. XVI, 30) . Noli adhuc te sinere esse apud Arianos, sed fac transitum ad nos Christianos, quibus sunt ita cunctae haereses
ut est Baal. Sic vos nunc nobis estis haeretici, ut illis illorum temporum Dei cultoribus fuerint illi, qui idolis immolabant:
per hanc haeresim tuam, mihi crede, quod talis sis nostris
0806B temporibus, qualis fuerit et Achab. Ne tibi itaque placeas quod non statim tibi reddiderit Deus, quando videas huic Achab,
et uxori ejus Jezabel, qui etiam prophetas occiderint Domini, qui in tanto scelere fuisse inveniantur versati, ut nullum in
terra Israel Dei se hominem confitentem permiserint demorari, pepercitum fuerit diutissime. Noli hoc intueri quod cum sis
malefaciens, superbias tamen in sceleribus tuis; sed illud, obsecro te, videas, quod nisi te converteris, ut illis sero licet
reddita sunt merita operum suorum, ita et tibi posse repraesentari. Ne dixeris:
Diu hinc in regno sum, hinc potens sum, quod enim bonam fidem teneam, quod faciam recte persequendo eos qui credunt, quomodo
se se continet illa fides descripta apud Niciam;
haec, inquam,
0806C ne dixeris, sed illa precor te videas, quod enim adhoc
0806D Pro
adhuc in vetustis codicibus saepe legitur. Id. sed potest intelligi
ad hoc, id est
ad hunc finem, uti paulo inferius.
sis post tanta funera tua superbiens, ut aut audiens nos Dei sacerdotes temet convertas ad Deum, aut certe percipias digna
factorum tuorum tunc, quando dicere non valebis inscium te errasse. Haec ita esse adverte exemplo admonitus Achab et prophetarum
Domini interfectoris, et omnium daemonum cultoris. Hunc tam sceleratum intellige ideo post tanta scelera fuisse in regno diu
reservatum, ut tandem se si velit converteret, cui non solum non repraesentantur malorum factorum suorum merita, sed et in
angustiis juvatur ad hoc sine dubio, ut possit conjicere non se per Baal et reliquos daemones, quod ethnici Deos nuncupant,
vindicatum, sed per Deum Israel, cujus prophetam secum videret loquentem
0806D atque sibi declarantem quonam modo Deus fuisset inimicos Israelitarum ad nihilum redacturus. Obsederat enim filius
0806D Id est,
Benadad. Id. ex Vulg., uti paulo inferius, Apud Septuag. cap. XXI, 1. υἱὸς Ἄδερ.
Ader rex Samariam, cum aliis triginta duobus regibus, jactitans adeo tamquam
0807A nihil se habere Israelitas, ut unum se hominem omnem multitudinem Israelitarum
0807D Forte addendum
crederet, aut
diceret.
superaturum. Hunc alienigenam fecit nihil ante Israel Deus. Cui vicit Deus regi? nempe Achab, ei qui eum dereliquerat, qui
Baali et omnibus daemoniis servire Israel fecerat, quia
0807D Forte legendum
qui, id est
Deus.
propterea auxiliatus est, nempe ut crederet quia sit Deus solus iste, cujus erat populus Israel, et non alius praeter ipsum
qui ei vicerat, ut videret Achab quia fuisset aequum, tandem corrigeret errores suos, mox ut aedificare adversarius coepit
obsidionem ad civitatem Israelitarum.
Et ecce, inquit scriptura sacra,
prophetes unus accessit ad regem Israel, et dixit: Haec dicit Dominus. Si audisti sonum magnum istum? Ecce ego hodie tradam
eum in manus tuas, et scies quoniam ego sum Dominus. Et dixit rex: In quo? et
0807B
dixit prophetes: In pueris principum regionum. Et dixit rex: Quis committet pugnam? et dixit prophetes: Tu (III Reg. XX, 13) . Et infra:
Et exierunt pueri de civitate principum regionum, et exercitus qui post illos, et percussit unusquisque quem invenit secus
se, et fugerunt Syri, et persecutus est Israel
(Ib. XX, 19) . Quomodo dicis, Constanti:
Si non bene servirem Deo, si non recte credens fuissem, numquam regnum Romanorum in mea vidissem potestate collocatum, aut
sic diu fuissem vivens in regno?
quando videas Achab regi Israel more gentilium viventi, et populum Dei, sicuti et tu avertis, vertenti a Deo, dictum ab eo,
in quem delinquebat, cujus praecepta ducebat pro nihilo:
Trado eum in manus tuas, ut scias quoniam ego sum Deus. Ut igitur illum eripuit a filio Jaderis Syriae regis, sic
0807C etiam te ab omnibus perimere cupientibus eripuit atque eripit, ad hoc utique ut possis cognoscere quia ipse sit Deus patriarcharum
ac martyrum, ad hoc ut conjicere possis non pro meritis fidei tuae ac vitae tibi victoriam tributam, quando sis Achab in omnibus
regi similis, sed sic tibi contra merita tua exhibitam misericordiam ab eo, quem dereliquisti, ut fuerit Achab exhibita. Si
enim dixeris propterea te vincere adversarios tuos, quia bene sis credens, potuit et Achab dixisse idolorum cultor, et prophetarum
sanctorum interemptor. Ad hoc ergo te reservatum ut errores corrigeres
0807D
Corrigeris. Vatic.
tuos, non vides? Illico ut occupasti
0807D Anno scilicet 354, cum e Gallia in Italiam venit. et Concilio Mediolanensi interfuit anno 355.
Cum esset Mediolani, inquit Athanasius in epist. ad Solit.,
omnia ex haereticorum consilio et suggestione faciebat, vel potius hi ipsi agebant, quae vellent, potestatem contra omnes
nacti:
tum fusius narrat, quot in Italia turbae fuerint excitatae Constantii adventu, praesertim ut indicium Concilium in haereticorum
sententias cederet.
Italiam, ecclesiam ejus tentasti vertere; dixisti Deum Patrem non esse verum Deum Patrem, unicum ejus negans Filium, affirmans
non
0807D esse illum verum Filium; astruxisti
0807D Licet Macedonianis Pneumatomachorum vocabulum prae caeteris fuerit attributum, quippe qui Spiritus sancti divinitatem negaverint,
Ariani tamen multo, quam illi, impudentius in Spiritum sanctum
0808D sentiebant, quem, aeque ac Filium, creaturam vocare, ideoque ex nihilo factum non dubitarunt: proinde Ariano Imperatori
hanc etiam exprobrat Lucifer in Trinitatem blasphemiam, de qua decertabant aliquando Ariani cum Semiarianis, et Macedonianis,
qui paullo pudentiores Spiritum sanctum et a communione quidem divinitatis, et a creaturae pariter notione excludebant. Vid.
Petav. lib. 1. de Trinit. cap. 14.
etiam sanctum
0808A paracletum Spiritum fabricatum esse ex nihilo, descendere ex nihilo defendere tentasti, quod unicus Dei Filius fuerit quando
non fuerit; apostolicam atque evangelicam traditionem quo potuisses tollere e medio, operam totis tuis dedisti viribus, episcopos
0808D Ea innuit, quae Mediolanense Concilium consecuta sunt, quaeque Athanasius in epist. ad Solit. et in Apol. ad Constant. fuse
persequitur. Vide etiam Hilar. in lib. un. contra Constantium.
Dei judicio ordinatos tua amoveri fecisti auctoritate, haereticos locis eorumdem constituendos duxisti, qui possint tuam
praedicare haeresim; manu
0808D Vide hac super re notationes in lib. 2. pro S. Athan.
militari pugnasti contra ecclesiam in Alexandria, quamplurimos episcoporum relegasti in exsiliis, in metallis, conjecisti
in carcerem, certum etiam numerum interfecisti ex omnibus Dei cultoribus. Cum haec egeris, tamen dicis:
Nisi bene essem faciens, et integre essem credens, numquam adhuc me Deus regnare permitteret? tamquam iccirco et circa Achab ac
0808B caeteros coidololatras tuos fuerit Deus patiens, quia fuerint rectam tenentes viam. Tu ergo quia sit peccatis tuis patiens
pro sua infatigabili pietate sicuti fuerit et Achab regi, arbitraris non te delinquere, sed pro meritis tuis tibi parci: quem
Achab etiam in hoc imitaris, quod enim sis eos diligens qui tibi mala suadeant, eos vero perdens qui tibi salutis tuae causa
quae sunt vera dicant. Ut enim ad Achab quadringenti illi pseudoprophetae, quod possent illum omnia felicia consequi loquebantur,
contra vero Dei dicebat propheta Michaeas, quod essent illum cuncta consecutura mala, et ille magis diligebat eos pseudoprophetas
quam verum Domini prophetam, ita ut
0808D Puto legendum
et.
tu amas cohaereticos tuos Arianos, ipsorum dictis obtemperas, nos omnes Domini sacerdotes
0808C exsecraris; primo omnium, cur Dei Filium verum Dei Filium confiteamur: secundo cur non tibi adulemur, cur te in periculo
esse asseveramus, et dicamus nisi te converteris ad Deum, quod sis in aeternam poenam venturus. Et ut credere possis Dei semper
odio habitos homines ab hominibus apostaticis, amatos vero inimicos Dei religionis, hoc est diaboli cultores, accipe quos
amaverit Achab, et quem odio habuerit.
Et dixit Josaphat rex Juda ad regem Israel: Interrogate nunc hodie Dominum. Et convocavit rex Israel omnes prophetas, quasi
quadringentos viros, et dixit illis rex Achab: Si ibo in Remma ad Galaath in pugnam, aut cessabo? et dixerunt: Ascende
(Ib. XXII, 5) . Et infra:
Et dixit Josaphat ad regem Israel: Non est hic prophetes Domini, et
0808D
interrogabimus Dominum? Et dixit Achab rex Israel
0809A
ad Josaphat regem: Unus est per quem interrogemus Dominum, sed ego odi illum, quoniam non loquitur de me bona (Ibid. 7) . Item
0809D Quae hic consequuntur usque ad ea verba
Dixit rex, etc. videntur Sabat. vers. 17 quodammodo respondere, et in ordinem hujus cap. posse referri. Sed verba sunt Luciferi, quibus
ea complectitur, quae a v. 13 ad v. 17 de Michaea propheta ibidem leguntur.
, posteaquam dixisset propheta Domini ad illum Michaeas ne ascenderet, quoniam si ascendisset, non esset reversurus:
Dixit rex Israel ad Josaphat regem Juda: Nonne dixi ad te, quoniam prophetat mihi hic non bona, sed magis mala (Ibid. 18) ? Videbantur mala et excordi ei quem jam obsederat diabolus, mala ea quae a Dei dicebantur servo, et illa bona
judicabantur quae a servis dicebantur diaboli. Nec mirandum itaque si illos audiebat Achab, quos ut audiret faciebat diabolus
mancipia videlicet sua, et si illos audire nollet, quos Deus suos esse servos et ipsa tolerantia passionum et ipsa constantia
asseverationis manifestabat illis: pseudoprophetae
0809B ditati honoratique dimissi sunt a rege, Michaeas vero propheta Domini recluditur in carcerem, et dicitur:
Manducet
0809D Nescio cur haec a Sabat. omissa, quae ad Antiq. Vers. spectant, et parum a Graeco differunt apud Septuag. εἶπον . . . .
ἐσθίειν αὐτὸν ἄρτον θλίψεως . . . . ἕως τοῦ ἐπιστρέψαι με, etc.
panem doloris donec redeam (Ibid. 27) : et tamen juxta servi Dei dictum reversus minime est. Ita et ipse agis, Constanti; diligis eos qui trahunt temet
secum ad mortem perpetuam, qui ad omnem interitum tuam ducunt animam; odio habere dignaris contra eos, qui te sunt optantes
Dei fieri amicum. Ne tibi glorieris quod cum tanta sis faciens, tamen regni gloria pollens, hanc adhuc possideas fragilem
vitam; quando et Hieroboam Filius Joas, quod regnaverit in Israel quadraginta et unum annis in Samaria, narrant sacrae litterae,
et quidem derelicto Deo serviens idolis, et quidem non recedens de Achab regis Israel malitiis, atque Hieroboam
0809C sacrificiis.
Male, inquis,
si fecissem, jam me Deus amovisset de regno: quasi non Filius Amasiae propterea quod non recesserit a supervacuis, impletus lepra quidem fuerit, sed tamen quinquaginta
duo annis regnaverit in Hierusalem. Sed tu in eo potior Oziae regi, quia tu non elephantiam habeas, quae cum temet omnes consumere
possit artus, sed illam quae animam valeat penitus maculare. Dole tibi nobiscum et mitte lacrymas pro te; conspice quomodo
maculet corpus, haec videtur
0809D Forte
videlicet.
elephantia, quomodo consumat membra leprae virus: intellige quod sic Ariana haeresis elephantia vestra interna illa omnia
tua maculet; adverte, quod enim sic efficiat hominem tuum interiorem sicuti et haec, quae comprehenderit hos, quos videas
elephantiam
0809D
Elephantia. Latin.
infusos.
0809D Ne dixeris:
Nisi bene agerem, numquam tanto tempore imperarem, numquam adhuc vivere fuissem permissus. Quando et
0809D Vide, quae in hunc locum de Manasse inquirimus
0810D in Praef.
Manassem cernas filium
0810A Ezechiae regis regem Judae sedecim annorum suscepisse regnum, et quinquaginta
0810D Corrigit Latin.
quinquaginta quinque, tum hic, tum inferius, uti in Vulg. et Septuag. Retinet Sabat. numerum annorum
quinquaginta septem; sed mendum irrepsisse suspicor vel in codic., vel in editis, cum hunc numerum nulli hactenus Bibliorum Codd. praeferant.
septem annis regnasse; de quo quae sint scripta cum audieris, invenies profecto ejusdem te imitatorem esse, et non incipies
mirari quod malefaciens cum sis, tamen adhuc parcatur tibi, cernens Manassem, cujus tu in crudelitate et sacrilegio non minor
es, quod tanta agentem regnum tenuerit quinquaginta septem annis.
Et dormivit, inquit scriptura (IV Reg. XX, 21) .
Ezechias cum patribus suis, et sepultus est in civitate David, et regnavit Manasses filius ejus pro eo. Cum esset rex sedecim
annorum Manasses cum regnaret, et quinquaginta septem annis regnavit in Hierusalem, et nomen erat matris ejus Ebsibas: et
fecit quod malignum est ante conspectum Domini secundum abominationes
0810B
gentium, quas ejecit Dominus a facie filiorum Israel: et aedificavit excelsa, quae destruxerat Ezechias pater ipsius, et aedificavit
sacrarium Baal, et fecit lucos sicut fecit Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam coeli, et servivit illis. Et aedificavit
sacrarium in duabus aedibus domus Domini, et induxit filios suos in ignem, et augurabatur, et fecit pythones, et divinos multos,
ut faceret quod malignum est in oculis animae suae, ut exacerbaret Dominum Deum. Et fecit sculptilia lucorum quae fecit in
domo quam dixit Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus: In domo ista et in Hierusalem, quam elegi ex omnibus tribubus
Israel, ponere nomen meum in aeternum, et non apponam pedem in Israel movere a terra quam dedi. Sed si audierint me per omnia
quae mandavi eis, et secundum legem quam mandavit
0810C
eis puer meus Moyses. Et non audierunt
0810D
Audierint antea mendose.
.
Et quoniam valide aspernatus est Manasses, et seduxit eos Manasses ut facerent quod malignum est super omnes gentes quas abstulit
Dominus a facie Israel: et locutus est Dominus in manu puerorum suorum prophetarum quae fecit Manasses rex Juda simulacra,
secundum omnia quae fecit Amorrhaeus qui erat ante faciem ejus, et peccare fecit Juda in idolis suis: propter hoc haec dicit
Dominus Deus Israel: Ecce ego adduco mala in Hierusalem et in Juda: omnes qui audierint haec, tinnibunt
0810D Pro
tinnient, sonitum sentient aures eorum. Til. et La Cerda.
aures eorum utraeque: et extendam in Hierusalem mensuram Samariae et pondus domus Achab, et deleam
0810D
Delebo legit Sabat.
Hierusalem quemadmodum deletur buxum de poste ante faciem ejus: et dabo eos in manus inimicorum ipsius, et erunt in direptionem
et combustionem
0810D
omnibus inimicis eorum, quoniam projecti sunt de post me, et erant de post me
0810D
Et erant de post me omittit idem, legitque
deexacerbantes pro
exacerbantes.
,
et erant exacerbantes me, ex qua die
exierunt patres eorum de terra Aegypti
0811A
usque in hunc diem. Et caetera verborum Manasse, et omnia quae fecit, quemadmodum peccare fecit Israel, nonne haec scripta
sunt in libro verborum dierum regum Juda, et quemadmodum sanguinem innocentium fudit multum valde, usque dum impleret Hierusalem
super os
0811D
Os super os. Latin. et recte.
,
extra peccatum, quae
0811D
Quod pro
quae, et infra
viginti duos pro
viginti duo habet Sabat.
peccare fecit Juda, ut faceret, quod malignum est in conspectu Domini Dei? Et dormivit Manasses cum patribus suis, et regnavit
filius ejus pro eo, cum esset annorum viginti duo Amos
(Ibid. XXI, 1) . Quid dicis, Constanti, ad haec? Credo jam desinere te dicere:
Si non bene agerem, non essem tanto tempore regnans; quando videas te
0811D Id est,
qui alter est similis tibi.
alterum istum Manassem talia agentem quinquaginta septem annis regnasse; et quia diximus te alterum esse Manassem, omnia
ipsius
0811B te habere conspice. Ille in Dei domo idololatriam constituit, totidem ipse fecisti in templo et aedibus Domini; ille idola
fecit adorari, usurpavit sibi quod Domini dicebatur, ut deinceps dici possit idolorum cultor; omnia haec et tu fecisti, quia
Arianam haeresim introduxisti in ecclesiam, et qui
0811D
Quia. Latin. et recte.
blasphemiam tuam tamquam fidem catholicam statuisti suscipiendam, illam vero apud Niciam scriptam, quam nos scimus apostolicam
evangelicamque, despuendam mandaris; ut tu nunc haec fieri concupisti, ita et Manasses omnibus idolis serviendum esse mandavit,
recedendum vero a Deo. Non ergo erit mirandum si tibi vindicasti aedes, quas
0811D Pro
apud quas, vel
in quibus. Til.
In quas. Latin.
colligere sumus soliti Dei populum, et te idololatram dixisti esse catholicum, quando videas et Manassem
0811C fecisse istud, quod tu nunc feceris; sic denique et tibi parcet Dominus viam tenenti Manasse, quomodo illi pepercerit, et
quousque pepercerit, ut scriptum sit dormisse illum cum patribus suis, et sepultum in Hierusalem, et suscepisse loco illius
regnum filium ejus. Numquid legis in bello illum interiisse ut aliqua
0812D
Vel aliqua. Til.
valetudine praegravatum? minime; sed quid sentis, credo, pro tua illa prudentia, dicis impune omnia illi cessisse Manasse
regi. Talis es tu, ut ita sentias de Manasse; quod enim quia quinquaginta septem annis regnans filio tradidit regnum, et ipse
in pace defecerit, potuerint impune ei cessisse tanta admissa. Noli tibi ipse misereri ut temet ad Deum vertas, noli corrigere
nefarios actus tuos, et invenies te torqueri cum Manasse, quem Manassem
0811D in eo videris tu praecedere; quod enim ille tantum intra terminos Hierusalem sanguinem justorum fuderit, tu autem toto fudisti
ac fundis in regno Romano. Sed, inquis, ille filios suos ante simulacra deorum suorum concremavit vel consecravit: et tibi
si fuissent, fecisses sine dubio eosdem Arianam suscipere blasphemiam. An ignoras, quia sicut tunc placebant diabolo hi qui
filios suos comburebant,
0812A quoniam quidem una esset illis mens derelinquendi creatorem, et servire creaturae, ita nunc nihil exigat diabolus a te,
nisi ut neges unicum Filium Dei? hoc est illi acceptissimum sacrificium, ut sis credens quomodo et Arius crediderit: plus
est illi nostris temporibus hoc, ut Dei neges Filium, quam si temet in honore omnium daemonum ignibus volueris concremari.
Videt enim ab omnibus idolorum culturam despectam, quod vana fuerit inventio; nunc est cupiens per vos suos famulos haereticos
decipere nos Dei servos. Quomodo, inquis, decipere? quomodo et te jam deceperit, ita et nos vult decipi: cum sis Arianus,
ad hoc te fingis Christianum, donec veneno haeresis tuae possis vermes
0812D Sensus obscurus; forte
ut possis usque vermes sauciare; vel,
tu vermes, pro
vermis sauciare Christianos, ut non possint esse veri Christiani.
sauciare, quo possint deinceps non esse Christiani, quod nos sumus, sed
0812B quod vos estis Ariani. Haec est sagina officiorum tuorum quae per te exhibetur daemoniis. Qui etenim nisi diabolus et ejus
filii dicere possunt de unico Dei Filio;
Filius est, et non est verus Filius; Deus est, et non est verus Deus? Ergo tu cum dicis,
Christianus sum, sed non credo Deum verum habere Filium, non credo unam potentiam Patris et Filii; cum dicis Filium creaturam, factum illum ex nihilo; cum dicis fuisse, quando non fuerit, melius tu sacrificas diabolo, quam
tunc Manasses quando filios suos aut per ignem omnibus consecrabat daemoniis, aut cum concremabat. Doleo tibi, imperator,
cum tantae sis insipientiae, et cum sis tanta faciens mala, digneris tamen dicere:
Si non bene facerem, non adhuc in regno essem; jam me Deus exstinxisset. Non conspicis
0812C istum Manassem in sacrilegio et incredulitate tibi comparandum, quod quinquaginta septem annis, ut saepe dixi, regnum tenuerit
in Judaea? hic utique qui fecerit delinquere
0812D
Derelinquere populum Deum. Vatic.
populum Domini, et servire idolis; hic utique qui in templo Domini et in aedibus Dei simulacra collocaverit, qui domum Dei,
qui sacrarium ejus majestatis, idolorum fecerit sacrarium. Sic et te patitur Deus, sic sustinet quoad usque familiam probet
suam, et dignos coronet, et indignos tecum nisi te correxeris ad aeternam puniat poenam. Caeterum crede quod possit sic et
tunc Manassem et nunc te in uno atomo
0812D Id est,
in ictu oculi exstinguere. Til. et La Cerda.
exstinguere oculorum: sed parcit, non quia non possit, sed quia dignum sit et ejus coronari cultores contra vestram manentes
crudelitatem immobiles, et vos inimicos ejus clementiae,
0812D si tales ut estis durare censueritis, ad poenam damnet sempiternam. Tu ut dicas:
Si non bene agerem, numquam adhuc imperarem, faciunt illi qui te errantem non solum corrigi nolunt, sed ut et pereas impellunt. Non mirum; scriptum est enim, et te et
illos tales futuros:
Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur: exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem
0813A
irae suae, non
0813C Ita Hebr., Septuag. et Vulgata. Vers. Ant. demit
non.
inquiret: non est Deus in conspectu ejus, inquinatae sunt viae ejus in omni tempore: auferantur
0813C Unus Lucifer legit
auferantur; ubique
auferuntur.
judicia ejus a facie ejus (Ps. IX, 3; post 21) . Cum igitur tu dicis:
Bene facimus tollere episcopos illos, qui confitentur se tenere fidem apud Niciam scriptam et constituere eos qui confiteantur,
sicuti confitebatur Arius;
et illi
0813C Id est,
Episcopi Catholici.
dicunt:
Recte utique tu es peccator ille qui laudaris injuste pro desideriis animae tuae: et tu es iniquus, qui, cum sis derelictus
pro blasphemiis tuis a Deo, tamen cum adulatoribus tuis, quodcumque delinquis, non reprehendatur, sed magis dicatur bene te
agere.
Cum dicis:
Bene feci ad
0813C Vide notata paulo superius.
Alexandriam mittere militem ad auferendum Athanasium; et illi rectissime dicunt:
Tu cui comparandus eris, nisi illi qui per psalmographum notatur a Spiritu sancto;
0813B
quod enim, cum gerat iniqua, cum sit pessimus et exsecrabilis, tamen cupiens sit laudari? Dicis:
Nisi bene agerem, non adhuc mihi pepercisset Deus (Sap. XIX, 2) ; et invenio dictum ad Deum;
0813C Eadem hic est et Ant. Vers. et Vulg. nonnihil tamen ab utraque differt Luciferi locus.
Propterea quod hos qui exsecrarint
0813C
Exerrarint partibus. Latin. et ita corrigit etiam Sabat. ad Graec. Διὸ τοὺς παραπίπτοντας κατ᾽ ὀλίγον
0813D ἐλέγχεις. Ubi vero Nobilius legerit
partibus apud Luciferum, haud divinari licet, cum neque ex Parisiens. neque ex Lugdunens. in Biblioth. Pp. edit. id deprehendatur.
patribus corripis, et eos qui peccant admonens alloqueris, ut derelicta malitia credant in te, Domine: et illos enim antiquos
inhabitatores terrae tuae odiens, quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacramenta
0813D Septuag. τελετὰς
injusta, et filiorum necatores sine misericordia voluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiant peregrinationem
0813D
Peregrinationes. Vatic.
filiorum Dei, quae tibi omnium charior est terra: sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus
vespas, ut illos partibus
0813D
In partes legit Sabat.
exterminarent: numquid
0813D Sabat. in Lugdunensi edit., qua usus est, legit,
non quia; uti etiam in Graeco,
quia dempto: sed prima editio Parisiens. habet,
numquid; idque retinemus.
impotens eras impugnare, impios justis subjicere, aut bestiis saevissimis, aut verbo
0813C
duro simul perdere: sed partibus judicans dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum et naturalis
malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuo: semen enim erat maledictum ab initio, nec timens
aliquam
0813D
Aliquam retinemus cum Sabat. licet mendum videatur typographi, et in Graeco sit τινὰ. Perstat tamen sub dictione utraque sensus.
veniam dabas peccatis eorum. Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum?
0814A Similiter et tibi parcitur, Constanti, ut agas poenitentiam, aut eorum intereas exemplo, qui cum sciti
0813D Id est,
quos, cum Deus scivisset delictorum suorum poenitentiam minime acturos. Til.
fuissent a Deo, quod non essent acturi poenitentiam, quod non fuissent semet conversuri ad Deum, propterea fuerit
0813D
Quod semen fuerit. Latin. Forte,
propterea quod fuerint ab initio maligni. Til. et La Cerda. Lucifer
0814C respicit verba paulo superius ex lib. Sapient. exscripta.
ab initio malignum, tamen pepercerit eis, et non statim ut deliquerunt eos puniverit. Ne igitur dicas:
Si non
bene agerem, numquam profecto mihi Deus pepercisset; quando videas consceleratis tuis diu poenitentiae locum exhibitum ut tandem malorum factorum suorum viderent causas, et satis
pro delicto fecissent Deo. Eris ergo et tu, si minime conversus fueris ad Deum, unus ex illo maledicto genere, de quo ad Deum
dicitur:
0814C Vide hoc ipsum testimonium paulo superius, ubi variant quaedam.
Non ignorans quoniam est nequam natio illorum, et naturalis malitia eorum, et quoniam
0814B
non potuerit mutari cogitatio eorum in perpetuo: semen enim erat maledictum ab initio (Ibid. 10) . Quam igitur te gloriosum esse videbis, quando cum talibus esse coeperis, cum inter tales te videris judicatum,
cum inter tales inventus, missus fueris in flammas inexstinguibiles? Tu itaque prior omnibus et major etiam illic futurus
in illis poenis: neque enim quisquam in nequitiis tibi compar inveniri poterit, nisi solus diabolus, ut te aliquis in illis
poenis possit conspici melior. Audes dicere:
Si non bene viverem, si non mea essent recta opera, si non fides mea, hoc est Ariana, fuisset catholica, si non recte egissem
tollere illos episcopos, qui fidem praedicant descriptam a trecentis apud Niciam et eo
0814C Oct
o enim et decem super trecentos fuerunt Nicaeni Concilii Patres.
amplius, numquam diu regnarem, numquam sic eo usque fulgerem in regno,
0814C
ut, et pauco licet tempore, tamen solus
0814C Ab anno scil. 350, exstincto Constante.
intra limitem Romanum imperassem. Si ita est, ut dicis, cur dicit justissimus Dei cultor Job ad eos, qui ejus justitiam falsis allegationibus lacessebant:
Audite
0814C Vers. Ant.
Audite sermones meos . . . . . et tenentur carnes meae doloribus: Quare . . . . . domus eorum abundantes,
0814D
et timor nusquam . . . . . vaccae eorum concipientes non abortant, et feta eorum salvavit, et peperit . . . . . sicut vetustae
oves eorum; et parvuli eorum ludo se provocant: tenent psalterium et citharam, et laetantur ad vocem organi, et finierunt
in bonis vitam suam . . . . . dicunt autem Domino: discede a nobis, nosse vias tuas nolumus . . . . . Imo vero . . . . . dolores
autem tenebunt eos ab ira. Et erunt sicut palea in vento, et sicut pulvis quem abstulit turbo . . . . . videant oculi ejus
necem suam.
me, quoniam dolores vulneris mei cogunt me loqui
0814D Sensum singularem hujus loci in Luciferiana versione indicat quodammodo Scholiast. Graecus apud Nobilium: Μετὰ σπουδῆς ἐρῶ,
καὶ συντόμως ἐπιμνησθὴσομαι τῶν μελλόντων ῥηθήσεσθαι,
quid impii vivunt, etc., nam Nobilii consequens interpretatio ad rem non esse videtur. Sabat. legit,
cogunt loqui: Ut impii, omisso
me et
quid.
:
Ut quid impii vivunt, et domus illorum non dissipatae sunt, et timor ab illis longe est? Vacca
0814D Βοῦς. Septuag.
illorum numquam
0815A
abortavit
0815C Ita Symm. Οὐκ ἐξέτρωσε, pro
abortum non passa
0815D
est. Til.
,
semper tulit ventrem suum; ipsi
0815D Cum Septuag. Μένουσι δὲ ὡς πρόβατα αἰώνια.
vero permanent tamquam oves in perpetuo, et filii eorum, accepto organo
0815D Septuag. Ἀναλαβόντες ψαλτήριον. Aquila, praeposito in Hexapl. asterisco, ὀργάνου. Caetera omnino Lucifero peculiaria.
,
ludunt cum delectamento, ut vitam degerent in bonis, cum dicat Dominus; Recedite a me, iniqui, vias illorum nolo nosse: quoniam
lucerna impiorum exstinguetur, et gemitu dolebunt in vita sua: erunt tamquam palea quae a vento rapitur, aut tamquam pulvis,
qui a tempestate volvitur; videant
0815D Pro
videbunt. Til. ut in Vulg.
autem oculi illorum mortem (Job XXI, 6) . Cum haec sciam Dominum de illis dixisse,
Scitote
0815D Hisce Lucifer sensum Job explicat in iis verbis:
Audite me, quoniam dolores vulneris mei cogunt me loqui.
quia nemo vestrum potest me compescere ut taceam, cur haec gloriosissimus dicit Job? nisi quia sciret quam plurimos quidem male agere, et tamen certis
0815D Locus mutilus. Forte
certis poenis. Latinius. Verum si
certis pro
aliquibus intelligatur, sensus erit integer.
non statim reddi, sed servari eos ad hoc, ut aut se corrigant aut certe post obitum sentiant delictorum suorum poenas, sentiant
quid fuerit non quaesivisse
0815B Dominum, non ei servisse, dum facultas erat, credendo in eum solum, famulandoque ei eum promereri. Jam crede
0815D
Credo. Vatic.
convictus tanti viri testimonio, desinas dicere te juste fecisse, quod amoveris Domini sacerdotes, et ordinaveris etiam Arianae
fidei homines, et jusseris fidem praedicari Ariani dogmatis, quod proscripseris et deportaveris, et tormenta admoveris atque
interfeceris credentes in unicum Dei Filium; desine inquam dicere, propterea te vivere, et sic in regno florere quod illa
egeris, ac sis gerens, quando audias dicentem justum virum Job, quem Deus sine querela dixerit sibi servisse, quem verum suum
cultorem narravit, quod enim cum sint impie quam plurimi agentes, tamen in hac vita vivant quam jucundissime. Adhuc dignare
accipere quae infra dicat
0815C de vobis impiis, et cognosce quomodo cum male agatis interim vobis parcatur, et temet Deo repraesenta per poenitentiam.
Nesciebam (Ibid. XXIII, 17)
quoniam
0815D Vers. Ant.
Supervenirent mihi tenebrae, et ante faciem meam tegeret caligo.
tales tenebrae venturae essent ante faciem meam. Quare (Ibid. XXIV, 1)
0815D Vers. Ant.
Dominum non latuerunt horae, impii autem nescierunt dies ejus? Finem transgressi sunt: gregem cum pastore rapientes paverunt.
Jumentum pupillorum abegerunt . . . . . demessuerunt: infirmi vineas impiorum absque mercede et cibo coluerunt. Nudos
0816C
multos fecerunt . . . . . et esurientium . . . . . in angustiis
0816D
inique insidiati sunt, viam autem justitiae ignoraverunt.
ergo, Domine, non potui una hora latere? impii autem transeunt in finibus alienis, et greges ovium cum pastoribus rapuerunt,
et pecora orphanorum afflixerunt, et bovem viduae pigneraverunt, agrum non suum ante tempus demessi sunt, et coegerunt homines
in vineis suis gratis operari, et multos despoliaverunt, et esurientibus panem abstulerunt, et in faucibus multis obsederunt,
et non intellexerunt
0816A
viam justitiae. Maledicatur pars illorum interris Quae (Ibid. 18)
0816D Vers. Ant.
Quae enim spes est impio, quia exspectat, et confidit in Domino si forte salvatur.
est enim spes impiis hominibus, aut quem aditum possunt habere apud Domnum? Sed (Ibid. XXVII, 8) .
et
0816D Vers. Ant.
Si autem et juvenes facti fuerint . . . . . et qui circa eum sunt, morte morientur, . . . . . quod si et collegerit ut terram
argentum, et velut lutum paraverit aurum . . . . . consequentur.
si
0816D
Si se corrobaverint legit Sabat. et infra
collegerint pro
collexerint.
corroboraverint, ad egentiam venient, et qui remanserint ex illis, mala morte morientur, et viduis illorum nemo miserebitur,
et si collexerint, aurum aut argentum tamquam lutum, haec omnia justi possidebunt
(Ib. 14) . Ne itaque jam digneris injuste tibi blandiri, imperator, quia cum sis talis, qualem asseveravimus, et arbitreris,
te homicidam ac sacrilegum propterea diutissime degere in hac vita, quod enim tua opera sint Deo accepta: talia sunt opera
tua, qualia et illorum, in quos invehitur ore Isaiae Spiritus sanctus dicens:
Sic dicit Dominus qui liberavit te sanctus Israel: Ego sum Deus, ostendi tibi viam in qua
0816B
ambules; et si audisses mandata mea, facta fuisset fluvius pax tua, et justitia ut fluctus maris, et factum esset sicut arena
maris semen tuum et nati ventris tui
(Is. XLVIII, 17) . Sed, inquis, haec ad Judaeos dicta sunt; nempe ad eos, quorum te fecisti imitatorem; et nunc, ut est
crebro dictum, muta malignas vias tuas, crede ut credit sancta Ecclesia, et in omnibus tibi propitiabitur. Dicit enim ipse:
Revertimini
0816D Vers. Ant.
Convertimini . . . . . in jejunio, in cilicio, . . . . . et scindite, etc.
Scindite etiam in Lucifero legit Sabat.
ad me ex toto corde vestro simulque et jejunio et fletu et planctu, et discindite corda vestra et non vestimenta (Joel., II 12) . Revertere toto corde ad Deum, acquiesce his salubribus remediis ad criminis tui intelligentiam conspiciendam;
aperi cordis oculos, ingemisce toto corde tam te graviter deliquisse colligens; tunc tui miserebitur ille qui dicit:
Cum conversus ingemueris, tunc
0816C
salvus eris, et scies ubi fueris
0816D Forte ex sensu verborum Joelis haec repetit, cum nullibi licuerit hunc textum invenire.
. Reminiscere
0816D Sensum hic restituit Latin. inserto verbo
audi. Nos cum Vatic. verbum
reminiscere subjicimus, quod in edit. deerat.
Deo dicatum dixisse prophetam:
Nolo mortem morientis
0816D Vers. Ant.
peccatoris. Unus Cyprianus in lib. de Laps. convenit cum Lucifero.
,
dicit Dominus, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11) . Noli jam sentire, quod cum mala sint opera tua, ut bene te agere existimes, cur non statim pro factis
poenas receperis tuis, sed aspice scriptum, Dominum patientem esse ut poenitearis.
Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? est enim Altissimus patiens redditor (Eccli. V, 4) . Audi etiam Paulum beatum invitantem te ad Deum, circa te placandum aperientem tibi, quod enim idcirco sit
patiens, et non illico sint repraesentata merita operum
0817A tuorum, quia velit te tandem a malis emergere per poenitentiam, per veram satisfactionem.
Numquid
0817B Vers. Ant.
An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas . . . . . secundum opera.
sustinentiam bonitatis ejus et patientiam contemnis, ignorans quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum
duritiam tuam, et cor impoenitens
thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum operam ejus (Rom. II, 4) , Redi. Constanti, ad Deum: contra interni tui hostis latrocinium sume poenitentiae arma; fuge adulatorum,
qui tibi non fuerint dignati quae se habent dicere, perniciosam laudem; memento ore Isaiae dixisse Dominum:
0817B Vers. Ant.
Qui vos beatos dicunt, seducunt vos, et vias pedum vestrorum disturbant.
Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitam pedum vestrorum turbant (Is. III, 12) . Crede in unicum Dei Filium, accipe veniam tuorum scelerum, repete dicere psalmographum;
0817B
Apud inferos
0817B Vers. Ant. et Vulg.
In inferno.
quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6) ? et iterum:
Numquid
0817B Uti in Graeco, μὴ ἐξομολογήσεταί σοι χοῦς. Ita et Cypr. lib. III Testim. Vers. Ant. et Vulg.
confitebitur.
exomologesim
0818A
faciet tibi pulvis (Ps. XXIX, 10) ? Revertere ad Deum, ingemisce pro criminibus tuis, per Hieremiam Domini dicentis audi vocem:
Numquid qui cadit non resurget, aut qui avertitur, non convertetur (Jer. VIII, 4) ? Cecidisti die qua negasti Dei Filium; resurges hora qua fueris confessus: quia te plaga hostilis insedit,
trade te curandum medicinae, ipse tibi adhibe medelam. Vulnerasti temet dicens:
Non est verus Dei Filius, iterum temet sanaturus, si dicas ut nos dicimus et credimus esse illum verum Dei Filium.
Revertimini
0818B Vers. Ant.
Convertimini . . . . . quia misericors et miserator est, patiens . . . . . poenitens super malitiis. Cypr. ep. 52, et Vict., Tun. conveniunt cum Lucifero.
, dicit Johel,
ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors et pius et patiens, et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus
malitiam irrogatam
(Joel. II, 13) . Si hanc tibi promissam indulgentiam funerum
0818B Id est,
facinorum quae tanta funera in Christi Ecclesiam intulerunt; in quo sensu hac voce usus est Lucifer etiam supra pag. 41, lin. 24.
tuorum repudiandam duxeris, illic hanc consequi
0818B desideraturus, ubi nihil eris praeter cruciamenta percepturus poenarum.