Utrum ea quae sunt humanae naturae possint dici de filio dei.
Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod ea quae sunt humanae naturae, non possint dici de filio dei. Omnis enim proprietas vel accidens naturae humanae, est quid creatum. Sed filius dei non informatur aliquo creato. Ergo non potest praedicari de filio dei aliquod accidens humanae naturae.
Praeterea, quod proprietates divinae naturae dicuntur de filio dei, contingit ex hoc quod filius dei est natura divina. Sed filius dei non est natura humana. Ergo proprietates humanae naturae non praedicantur de filio dei.
Praeterea, humanae naturae convenit assumi a filio dei, et homini convenit esse unitum. Sed hoc non convenit filio dei. Ergo non oportet quod ea quae conveniunt naturae humanae, dicantur de filio dei.
Praeterea, haec est vera: iste homo est praedestinatus.
Sed haec est falsa: filius dei est praedestinatus.
Ergo idem quod prius.
Praeterea, omnis proprietas humanae naturae est quid creatum. Sed creatura non praedicatur de filio dei. Ergo nec proprietas humanae naturae.
Praeterea, ea quae praedicantur de christo secundum quod homo, non praedicantur de ipso secundum quod filius dei. Ergo videtur eadem ratione quod ea quae praedicantur de homine, non praedicentur de filio dei.
Sed contra, de quocumque praedicatur aliquid, praedicantur de eo omnia consequentia ad ipsum, etiamsi sit praedicatio accidentalis; sicut si homo est albus, sequitur quod sit coloratus. Sed homo praedicatur de deo. Ergo quidquid praedicatur de homine, praedicatur de filio dei.
Praeterea, quaecumque consequuntur naturam, praedicantur de suppositis naturae illius. Sed filius dei est suppositum humanae naturae. Ergo consequentia naturam humanam possunt praedicari de filio dei.
Praeterea, christus est persona subsistens in duabus naturis, divina et humana. Sed omnia quae conveniunt divinae naturae, possunt praedicari de christo. Ergo pari ratione omnia ea quae conveniunt naturae humanae.
Praeterea, nihil magis repugnat divinae naturae quam mori. Sed dicitur, quod filius dei est mortuus. Ergo et omnia alia possunt dici de filio dei quae conveniunt humanae naturae.
Respondeo dicendum, quod natura et suppositum naturae in quibusdam differunt re et ratione, sicut in compositis; in quibusdam autem ratione et non re, sicut in divinis. Sed differentia quae est secundum rationem, est differentia oppositionis: quia natura et suppositum habent intentiones oppositas; et ideo ea quae pertinent ad rationem naturae, nullo modo praedicantur de supposito neque in abstracto neque in concreto, neque in divinis neque in humanis; sicut pater non dicitur commune tribus, nec Petrus dicitur forma totius. Differentia autem quae est secundum rem, non est oppositionis, sed est sicut principii formalis ad formatum; et ideo quae secundum rem ad naturam pertinent, possunt praedicari de supposito, sicut natura praedicatur, scilicet in concreto. Quia autem unio facta est in supposito, ut scilicet sit unum et idem suppositum divinae et humanae naturae; ideo de illo supposito possunt praedicari ea quae consequuntur secundum rem utramque naturam, sicut et ipsae naturae de ipso praedicantur: quia enim divina natura praedicatur de filio dei in concreto et in abstracto; ideo proprietates ejus possunt utroque modo praedicari de ipso: quia vero humana natura praedicatur in concreto tantum; ideo humanae naturae proprietates in concreto tantum praedicantur.
Nec differt utrum fiat praedicatio de supposito secundum nomen quod significat divinam naturam, ut verbum; vel humanam, ut jesus, vel utrumque, sicut christus; quia per omnia supponitur idem suppositum: sed tamen hoc suppositum non constituitur per naturam humanam, sed humana natura advenit ei jam ab aeterno praeexistenti in alia natura. Unde duo singulariter inveniuntur in compositione humanae naturae ad istud suppositum, scilicet quod unitur ei, et quod se habet ad ipsum per modum partis, secundum quod istud suppositum in duabus naturis subsistit; et ideo a praedicta generalitate excluduntur ea quae unionem important, et iterum ea quae nata sunt de se et personae et naturae convenire, quae non possunt praedicari de supposito nisi cum additione, sicut ea quae sunt partis de toto.
Ad primum ergo dicendum, quod proprietates creatae dicuntur de filio dei, non quasi ipsa persona aeterna his informetur, sed quia natura assumpta informatur eis; sicut proprietates quibus informantur partes, praedicantur de toto.
Ad secundum dicendum, quod illa ratio concludit, quod proprietates humanae naturae non praedicantur in abstracto de christo; quod et verum est.
Ad tertium dicendum, quod assumi est de illis quae unionem important; et ideo non oportet quod dicatur de filio dei.
Ad quartum dicendum, quod praedestinatio christi est respectu unionis; unde praedestinatus includit unionem sicut terminum praedestinationis; et ideo sicut homo unitus dicitur, ita et praedestinatus uniri; non autem filius dei. Et praeterea praedestinatus includit factionem, ut patet ex praedictis; unde sicut esse factum non dicitur de filio dei absolute, ita nec esse praedestinatum.
Ad quintum dicendum, quod sicut humana natura est creatura, et tamen cum praedicetur de christo in concreto, non sequitur quod christus sit creatura; ita etiam non sequitur propter hoc quod proprietates naturae humanae in concreto de christo praedicentur, quod christus sit creatura.
Ad sextum dicendum, quod ad veritatem propositionis sufficit quod praedicatum conveniat subjectis quocumque modo; sed ad hoc quod propositio sit per se, oportet quod conveniat sibi ratione formae importatae per subjectum; unde haec est vera: deus est passus; non tamen est per se: et quia reduplicatio exigit locutionem per se veram; ideo non est similis ratio de reduplicationibus et propositionibus quae sunt sine reduplicatione.
Ad septimum dicendum, quod aliqua consequuntur humanam naturam, non secundum quod praedicatur de filio dei; et illa non oportet quod de christo praedicentur.
Et ex dictis patet solutio ad consequentia.
Omnia per ipsum facta sunt. Videtur hoc non esse ad propositum: quia Augustinus intendit de filio dei, inquantum est filius dei. Et dicendum, quod quia non est in christo aliud suppositum nisi persona filii dei; ideo sicut de filio dei dici non potest quod sit creatura; ita nec de christo.
Nam si creatura esset, sibi mandaret praedicari evangelium. Videtur quod hoc non sequatur: quia Angeli, et lapides sunt creaturae, quibus non est evangelium praedicandum. Dicendum, quod intelligitur de creaturis quae sunt homines, quibus est praedicandum evangelium, vel ut emundentur, vel ut perficiantur, vel ut conserventur. Christus autem homo est.
Vanitati subjecta. Intelligitur de illa vanitate secundum quam omnia in nihil tenderent, nisi manu omnipotenti continerentur.
Non unum de multis. Contra: Rom. 8, 20: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Et dicendum, quod unus est de multis quantum ad similitudinem filiationis, secundum quod etiam dicitur primogenitus, sed non unum de multis, proprietate nativitatis, secundum quod dicitur unigenitus.
In deo creatura esse non potest. Contra, Rom. 11, 36: in ipso sunt omnia. Dicendum, quod sunt in ipso creaturae, non per essentiam, sed sicut in causa, per similitudines ideales, quae secundum quod in deo sunt, creaturae non sunt.
Sed ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio. Cujus ratio est, quia non sunt simpliciter verae, sed secundum quid; unde etiam dionysius dicit in epistola ad titum, quod symbolica theologia non est argumentativa.