REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Prima sententia tenet repudium fuisse illicitum. Ita Hier. I. 1. in Matth. cap, 5. et 1. 3. cap. 19. gloss ord. in Matth. 5. super illud, det tu libellum. Magister hic. D. Bonay. et Alens. cit. Doctor non damnans hanc praefert oppositam. Ita etiam D. Thom. 1. 2. q. 102. art. 5. Durand. Palud. Bell. et Enriq. Major et Gab. Ratio, quia Deus dispensavit in hoc ad vitandum majus malum, scilicet uxoricidium, sicut dispensavit in polygamia ob majus bonum. Si tamen teneas primam viam, per Doctorem licet, neque quidquam hic certi.
Hic dicitur quod nunquam licuit dimittere, vel repudiare aliter uxorem, nisi propter fornicationem, ut dicit Salvator, Matth. 19. quia in omni alio casu est peccatum mortale ipsam repudiare. Licet enim Moyses hoc permisit, quantum ad thorum et cohabitationem ad duritiam cordis Judaeorum propter majus malum fugiendum, scilicet uxoricidium, non intell xit illam posse simpliciter et absolute dimit quantum ad vinculum. Patet ex eo quod sequitur, ubi prius: Quod si aliam duxerit uxorem, scilicet repudiata adhuc vivente, moechatur.
Item, Apostolus 2. Corinth. 7. dicit: Proecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, quod si
discesserit, manebit innupta, et parum, post, vir uxorem non dimittat.
Item, praeter haec sunt illa verba Christi in Evangelio, primum, Matth. 19. Ab initio fuit sic; sed ab initio matrimonium fuit vinculum essentialiter indissolubile, quia ab initio dictum est: Quod Deus conjunxit, homo non separet.
Item, hoc videtur probare responsio Christi habita Judaeis contra argumentum eorum, quo probabant licitum esse dimittere suas uxores, dicens, ad duritiam cordis vestri permisit hoc Moyses, ubi dicit glossa, quod consilium fuit hominis, non Dei imperium, et hujus causam reddit Magister in littera hujus dist. cap. 3. Permittebatur enim a Moyse dissidium, ut tolleretur homicidium; permisi fieri minora mala, ut tolleret majora.
Item, hoc idem vult Augustinus, l . 1 . serm. Domini in monte. Non igitur mandavit Moyses dimitti uxorem, licet dimitti tantum permisit, ne accideret majus malum, et ita non permisit hoc simpliciter, sed dedit modum permittendi valde convenientem, dicens, qui uxorem dimiserit, scribat et det ei libellum re pudii, et non statim et subito dimittat eam, ut sic protrahendo moram per scripturam mitigetur et temperetur ira viri, propter quam dimitteret eam. Multi enim, qui statim punirent in passione irae, vel illicite delectarentur passione concupiscibilis, pertransacto tempore passionis immoderatae, prosequuntur quod tenet secundum rectam rationem. Unde dixit Plato cuidam, qui eum offenderat, punirem te nisi essem iratus, et ita mallet uti ratione, quam prosequi passionem.
Item, si esset licitum repudiare uxorem, ipsa postea nubens alteri, non esset immunda et abominabilis coram Deo; sed a Moyse dictum est, Deuteron. 24. Repudiata, si alium virum duxerit, immunda vel repudiata erit coram Domino.
Item, Matth. 5. Si duxerit, inquit Dominus, aliam, repudiata vivente, facit eam moechari, et ipse moechabitur.
Alius modus dicendi est huic contrarius, qui dicit quod fuit licitum repudiare et dimittere uxorem; cujus probatio est secundum eos, quia lex Mosaica fuit immediate instituta a Deo, nam Moyses non fuit nisi praeco Dei, et legis ejus pronuntiator; igitur quos Moyses pronuntiavit, qui fuit minister legis, separandos, Deus separavit, et quos permittebat dato libello repudiare uxorem, Deus permittebat; igitur vere fuit licitum.
Praeterea, sicut se habet praeceptum ad necessarium et consilium, ac monitio ad utile, sic se habet permissio ad licitum. Sed si in aliqua parte Scripturae esset aliquod praeceptum, quod non esset de necessario faciendum, vel consilium de non utili, non posset argui ex aliqua parte, quod aliquod praeceptum est faciendum, et utile consulendum, quia diceret adversarius quod idem est judicium de uno praecepto vel non consilio, ac de omnibus, quia sicut dicit Augustinus epist. 1. ad Hieronymum: Si in Scriptura tota inventum esset unum mendacium, quantumcumque leve, licitum et permissum, non esset aliqua Scripturae auctoritas, quae posset in testimonium veritatis adduci, quia diceret adversarius, quod qua ratione non posset credi uni parti Scripturae, propter falsum quod dicit, eadem ratione nec alteri parti cuicumque; igitur si permissio legis divinae sit de uno illicito, non potest probari quod prohibito sit de illicito, et ita nihil erit certum, nec solidum in Scriptura. Unde si in aliqua Religione fuerit licitum mentiri jocose, et hoc permittatur sibi, praesumendum est totum factum eorum suspectum esse et illicitum.
Confirmatur, quia nulla lex justa, vel recta, debet concedere, vel approbare quod alias esset illicitum, et peccatum mortale, quia tunc esset occasio directe peccandi mortaliter. Sed constat quod dimittere uxorem est illicitum et peccatum, quia Deus hoc prohibet ut illicitum, nisi in causa fornicationis, Matth. 19. igitur si lex ex hoc permittat, erit per se occasio peccandi mortaliter, quod est falsum, quia lex data erat eis ut per se servanda.
Respondeo igitur ad quaestionem, et dico quod sicut ab initio, et prima institutione ejus, matrimonium regulariter non erat nisi contractus mutuus unius ad unam, et e converso, ita ex prima institutione ejus erat regulariter vinculum indissolubile, et obligatio perpetua illorum ad invicem, quantum ad potestatem corporum, et hoc conveniebat eis ex suo fine, ut scilicet proles procrearetur ab eis, et religiose educaretur ad cultum Dei, ut dictum est prius; igitur sicut unus non potest esse plurium, nisi specialiter a legislatore dispensetur cum eo, et hoc propter majus bonum, quam sit illud propter quod matrimonium est tantum unius, scilicet mutuam castitatem conjugum servandam, sic non potest contractus matrimonii non esse perpetuus inter conjuges, vel obligatio indissolubilis, nisi dispensetur cum aliquo ab eodem legislatore, ut esset dissolubilis, et non perpetuus, propter certam causam, sicut enim Deus instituit legem de matrimonio, ut esset vinculum indissolubile quantum ad illos, sicut glossa super illud Matth. Quos Deus conjunxit, etc. non tamen quoad se, quia ipse potest ita legem temperare, vel revocare, et modificare, sicut instituere, quia eo ipso quo aliquid vult bene, ut juste vult, cum voluntas sua sit prima regula justitiae, a qua est omnis alia justitia; igitur sicut voluit in matrimonio tantum unum esse unius, et e converso, nisi ubi sequeretur majus bonum, et magis per se finis matrimonii, ita voluit matrimonium esse obligationem perpetuam et indissolubilem inter conjuges, nisi ubi sequeretur majus malum quam malum repudiationis, vel dissolutionis conjugum, sicut uxoricidium. Nec tamen hoc fuit contra jus naturale stricte accipiendo jus naturae, quia posset mulier vel vir dare corpus suum ad certum tempus, ut annum, vel mensem, et ad unum actum, vel duos tantum, si esset voluntas domini superioris, et instituentis hanc legem, quia nihil est illicitum, nisi quatenus ab eo prohibitum fuit. Non fuit hoc prohibitum tempore Judaeorum inclinatorum ad uxoricidium desiderio novarum nuptiarum, propter quod proprias uxores odibiles habuerunt, sed propter eorum duritiam fuit eis permissum, ne accideret majus malum; sicut enim praeceptum se habet ad necessarium faciendum, sic se habet concessum ad licitum. Permisit igitur Deus ut licitum, dare libellum repudii, ne fleret majus malum, nec hoc est, ut dictum fuit, contra legem matrimonii, nisi secundum quid, quia matrimonium habet duas conditiones: Prima est quod sit contractus mutuus unius ad unam, oriens ex mutua voluntate conjugum mutuo se donantium quantum ad corpus propter bonum prolis ut finem. Secunda est, quod est mutua donatio et translatio potestatis corporum pro suo perpetuo, et obligatio perpetua et indissolubilis quantum ad talem corporum potestatem; et secundum hoc sequitur quod nullum matrimonium Judaeorum fuit perfectum, quia contrahebatur ab eis tantum sub conditione, ut si uxor placeret, et non foret odibilis, unde potuerunt contrahere de novo post Baptismum, quantum ad obligationis illius indissolubilitatem et perpetuitatem, quia haec conditio magis est de per se, et essentiali ratione matrimonii, ut est Sacramentum perfectum, quam prima.
Conveniunt autem ei ambae istae conditiones, ut est Sacramentum perfectum, propter duplicem significationem ejus ad Christum. Ex
hoc enim quod est unus unius, significat unionem unius Christi ad Ecclesiam; et ex hoc quod est obligatio indissolubilis et perpetua, significat conjunctionem Christi et Ecclesiae indissolubilem. Unde in toto tempore ante Evangelium non erat perfectum matrimonium, quantum ad istas significationes. Nam in Abraham non erat prima conditio ejus, quia habuit plures uxores. In aliis, scilicet tempore Moysi, qui et habuerunt plures uxores, et illas quandoque repudiabant, non erat ulla ex his conditionibus, quia nec tunc unus erat unius, nec indissolubiliter plurium, et ideo in eis matrimonium maxime a sua prima conditione distabat ex dispensatione, non quod dispensatio fuerit illicita, sed revocatio prioris juris. Secundum hoc respondendum est ad argumenta utriusque opinionis.
Ad primum pro parte negativa, cum dicitur quod est contra legem naturae, dico quod non est contra legem naturae absolute, quod contractus matrimonialis sit tantum ad certum tempus, et ad determinatos actus, vocando legem vel jus naturae prima principia practica, vel conclusionem necessario consequentem ex tali principio, et maxime si hoc fiat ex voluntate domini superioris et legislatoris revocantis legem, quantum ad perpetuitatem obligationis ad majus malum fugiendum. Est tamen contra legem naturae, et institutionem divinam de matrimonio, vocando legem naturae aliquid, quod est consonum naturae, et primae institutioni divinae, quia multum erat consonum legi naturae, ut unus esset unius, et perpetuus, propter bonum prolis, et perfectam unionem Christi et Ecclesiae designandum; et contra talem potest dispensari a Deo, revocando priorem legem, et permittendo aliam de matrimonio, quia aliter potuit Deus ordinare de prolis creatione et ejus educatione ad cultum Dei, quam quod unus esset unius indissolubiliter, licet non ita convenienter, sicut modo, ut alias est probatum.
Ad aliud, cum dicitur in eodem argumento, quod indissolubilitas est de ratione matrimonii, verum est, ut est perfectum matrimonium, sicut est modo tempore Evangelii, et ideo non erat tunc inconveniens, quia tunc non erat ita perfectum matrimonium sicut modo, quia non potuit Deus dispensare cum eis, quod repudiarent uxores suas, et tamen quod esset iuter eos perfectum matrimonium, quia in hoc quod dispensavit eum eis de libello repudii, revocavit primam institutionem de matrimonio, quod essentialiter fuit vinculum perpetuum et indissolubile in se.
Ad secundum, dico quod licet sit aequalis potestas in conjugibus quantum ad usum corporum, sicut dicit Augustinus contra Faustum, non tamen sequitur quod aequaliter posset uxor dimittere virum ex dispensatione, sicut e converso.
Dispensatur enim cum viris, quod possent dimittere uxores propter majus malum vitandum in eis, ne uxoricidium fuisset propter odium eorum subsecutum. Sed ista causa non habet locum ex parte uxorum, qui etsi odirent viros suos, non propter hoc adeo facile fuissent ausae occidere eos, sicut e converso, quia nimis facile irascuntur, et ad concupiendum sunt proni nimis sensus earum, et ideo sunt deceptibiles, et maximae voluptatis, secundum Avicen nam 10. Metaph. cap. ultimo. Simili ter non esset dispensandum cum muliere quod plures posset habere viros, sicut e converso, quia non proveniret ex hoc majus bonum, quam si haberet tantum unum, imo minus bonum, quia bonum prolis convenienter impediretur; non sic ex alia parte, si vir unus haberet plures uxores, quia de qualibet posset generare, et ita multiplicare bonum prolis plus in pluribus quam in una.
Ad illa quae adducuntur ex Matthaeo, dico quod Christus hoc dixit ut novae legis, scilicet Evangelicae, primus promulgator, et non quia ad hoc tenerentur omnes tempore legis scriptae promulgatae per Moysem, quia cum illis propter duritiam, et propter majus malum fugiendum dispensavit Deus, revocando primam institutionem matrimonii tempore legis naturae, quantum ad certum tempus et determinatum. Tenebantur autem ad hujusmodi omnes post promulgationem Evangelii praedicati eis, sicut dicit Apostolus 2. Corinth. 7. de non dimittendo uxorem aliquo modo, nisi causa fornicationis, quia post Evangelium, revocatum erat dare libellum repudii in matrimonio. Institutum enim erat hoc Sacramentum primo essentialiter sicut vinculum indissolubile, et ideo Christus illud ad perfectionem et rectitudinem, quam primitus habuit, ex institutione divina reduxit. Et ideo dixit quod post Evangelium divulgatum, damnabile erat habere uxores plures, quia prohibitum et revocatum, ita erat damnabile tunc repudiare uxorem jam matrimonialiter sibi conjunctam, quia per matrimonium est contractus mutuus conjugum, et obligatio unius ad unam inseparabilis pro eorum perpetuo.
Ad aliud, cum dicitur quod non erat sicut ab initio, verum est quod matrimonium ex prima institutione sua non erat vinculum solubile, sed indissolubile; instituens tamen quod esset vinculum indissolubile, potuit pro aliquo tempore medio ordinare quod esset vinculum dissolubile, sicut sibi videbatur diversis temporibus congruum ex diversis causis, illi populo, propter crudelitatem ejus, pro tunc non fuisset bonum, si fuisset indissolubile, et ideo cum eis dispensavit. Et ex hoc sequitur quod non erat ita perfectum matrimonium illo medio tempore, sicut tempore legis naturae, et post Evangelium divulgatum, quando Christus reduxit illud ad primitivam perfectionem, quam habuit ex prima institutione ejus, et ita ostendit illud esse magis perfectum, quam fuit tempore legis scriptae.
Ad duritiam, inquit Christus, cordis vestri permisit vobis Moyses, etc quia sicut dicit glossa, maluit Moyses indulgere divortium, quam ex desiderio nuptiarum fieri uxorici-
TINCTIO XXXIII.
dium, vel perducere odium. Deinde dicendum quod Moyses separavit ut praeco, Deus separavit ut judex principalis, et quos ipse permisit celebrare divortium, Deus permisit, et ita homo non separavit, quos Deus conjunxit.
Ad aliud de Augustino, dico quod verum est quod non datur praeceptum de dimittendo uxorem, sed tantum licentia; praeceptum enim semper est de necessario licito, sicut prohibitio de illicito. Licentia autem est de licito propter dispensationem specialem, ita quod si aliter fieret, quam per licentiam, esset illicitum; et ideo si Deus licentiavit aliquem dimittere uxorem suam, non propter hoc praecepit hoc sibi, quia praeceptum est de bono; licentia vero de hoc quod alias sine licentia esset malum.
Et si dicas quod praeceptum erat de dimittendo uxorem secundum illud Deuter. 24. Si dimiserit vir uxorem suam, etc. contra hoc est manifeste Evangelium, quia ibi patet quod tantum erat permissio et licentia, ne accideret majus malum.
Ad quintum, cum dicitur quod dimittendo uxorem peccat, quia facit eam abominabilem secundum legem et immundam, quia probabile est quod repudiata sit abominabilis et immunda. Dico quod verum est, si mulier repudiata primo ab uno, et postea nubens alteri repudiatur a secundo, tunc dicitur abominabilis et immunda, non quia nupsit secundo, postquam repudiata est a primo, sed quia bis repudiata, nam tunc est vehemens praesumptio quod sit mala et immunda.