REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Impotentia perpetua, sive sit naturalis, sive ex maleficio, dirimit matrimonium contrahendum, sed non contractum. Si maleficiatus ducat aliam, et cognoscat, non est restituendus primae, secus de frigido. Si non constat manifeste de impotentia, datur triennium ad experientiam potentiae, Exlr. de frigido, cap. laudabilem. Doctor hic in Oxon. n. 4. docet meritorium esse tollere signa maleficii, ut amplius Daemon non vexet. Quod tenet Sot. cit. Manuel sum. o. 223. Nav. cap. 2. n. 29. Delrius lib. 6. disq. Mag. cap. 2. sect. 1. q. 3. Henr. quodl. 5. q. 3. Gast. 1. de justa haer. punit. cap. 3 et5. tamen non desunt petulantes calami, qui hanc sententiam durius censurant.
Ad primam quaestionem de impotentia, distinguo, quia quaedam est impotentia simpliciter perpetua, cui non potest per artem vel naturam, remedium aliquatenus adhiberi, et talis impotentia si praecedat matrimonium, impedit contrahendum, et si sequitur ante consummationem, dirimit contractum, et hoc impedimentum impotentiae est contra naturam et essentiam hujusmodi contractus matrimonialis ex natura talis contractus, et non ex statuto Ecclesiae. Nam contractus matrimonialis est essentialiter commutatio vel permutatio potestatis corporum contrahentium quantum ad actum carnalem mutuo in seipsis persolvendum propter bonum prolis, ut finem principalem, et fornicationem vitandam in seipsis, ut propter finem minus principalem, qui fines sine tali actu omnino haberi non possunt. Sed impossibile est quod impotens ad talem actum posset permutare, et dare potestatem corporis sui ad talem actum, quia quod nihil est respectu talis actus, non potest permutari pro eo, quod aliquid est respectu talis actus, quia nihili ad aliquid nulla est convenientia; igitur.
Item, obligatio ad illud, quod est impossibile, est nulla; sed contrahens matrimonium cum aliquo obligat se ad praestandum alteri potestatem et usum corporis, si petatur post tempus determinatum, nisi voluerit intrare Religionem; sed impossibile est impotentem uti ista potestate, vel reddere usum, si petatur; igitur impossibile est quod obligatio ejus ad talem potestatem sit ulla.
Item, permutans corpus suum vult aequivalens ei reddi et permutari in ordine ad illum finem, ad quem commutat corpus suum in isto contractu; sed impotens non habet aequivalens, quod possit sic permutare; igitur non potest permutare; igitur alter permutans corpus suum pro corpore tali in potestate ad talem actum, errat tali errore, qui facit talem contractum esse nullum, quia contractus iste essentialiter est ex consensu mutuo potestatis corporum ad talem actum; igitur. Hoc in generali de impotentia.
Si autem impotentia sequatur matrimonium consummatum, non dirimitur propter hoc. Sed quid si interveniat tale impedimentum impotentiae inter matrimonium ratum et consummatum? Dicunt Juristae quod solvit matrimonium. Pro hoc allegant illud dist. 31. quoest. 1. cap. 1.
Sed aliter videtur dicendum, quod si non est matrimonium antequam sit consummatum, quod non credo, tunc solvitur quantum ad vinculum, propter tale impedimentum tali tempore medio interveniens. Si vero verum sit matrimonium inter aliquos ex natura talis contractus, etiam non consequente carnali copula, quod magis credo, tunc sive accidat talis impotentia ante actum consummationis, sive in ipso actu, quod raro accidit, non dirimit matrimonium, saltem quantum ad vinculum, Ex tra de frigidis et maleficiatis, cap. ex litteris.
Sed in speciali magis distinguo de impotentia, quantum ad actum matrimonii persolvendum, quia quaedam est impotentia naturalis, quaedam casualis. Impotentia naturalis dicitur generaliter frigiditas, quae universaliter continet sub se carentiam partium, vel defectum membrorum convenientium, active vel passive servientium virtuti generativae in viro, vel in muliere; et omnis talis impotentia dirimit matrimonium, sicut frigiditas, quia quaelibet talis per se continetur sub illa. Impotentia casualis est maleficium, per quod redditur homo impotens ad reddendum debitum conjugale, cum petitur, integre, et potens in natura, sicut contingit in aliquibus, qui per sortilegium, vel incantationes non possunt in usum membrorum; et hoc impedimentum impedit contrahendum, et contractum si praecedat, 31. q. 1. et extr. de frigidis et maleficiatis, cap. ex litteris, et si sortiari.
Sed dices, quomodo istis assistit diabolus sortilegiis et maleficiis ad prohibendum istos actus naturales fieri, cum non possit arctari per herbas aliquas, vel lapides, sive per verba aliqua, quibus ipsi malefici utuntur, quia est dignior in natura omnibus sic invocantibus eum ? Dico quod cum diabolus sit superbus summe, quia superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper, multum gaudet et immoderate de cultu divino sibi a talibus maleficis per talia carmina, vel indebitum usum herbarum et lapidum exhibito, et eis assistit ad perficiendum quod postulatur ab eo, ut cultus et honor Deo debitus sibi contrarie exhibeatur. Nec arctatur illis rebus, quibus utuntur malefici, magis quam aliis, licet Deus dederit majorem virtutem uni quam aliis naturaliter, dummodo bene quis eis uteretur; sed tantum propter hoc servant pacta, ut in pluribus, quia nisi servarent pacta talibus efficaciter assistendo, non exhiberetur eis cultus, et honor divinus, quem maxime appetunt. Cum igitur diabolus sit super totam naturam corporalem, si permittatur sibi, et non impediatur a Deo, vel bonis Angelis, potest in totam naturam corporalem, et per consequens impedire usum membrorum debitum, quantum ad aliquem actum, et in comparatione ad illam personam, et hoc vel per motum localem, vel per sensuum illusionem, vel aliquid hujusmodi; et hoc frequenter fit per maleficium mulierum invocantium diabolum, et procurantium talia inpedimenta inter aliquos, quantum ad aliquos actus sub certo pacto, et ideo vocatur maleficium, quia ad malitiosam procurationem alicujus mali, Diabolus frequenter impedit tales actus.
Ad propositum igitur applicando, dico quod utraque impotentia in parte est similis, et in parte dissimilis. Quantum ad hoc autem sunt similes impotentiae, vel impedimenta, quia utrumque impedimentum si praecedat matrimonium, impedit ipsum contrahendum, et si maleficium non potest auferri per orationes, vel aliqua hujusmodi respectu illius personae, respectu cujus actus impeditur, dirimit contractum simpliciter. Sed quantum ad aliud sunt impedimenta dissimilia, nam naturalis impotentia est universale impedimentum in se respectu cujuscumque ad matrimonium contrahendum, quia matrimonium est essentialiter mutua datio potestatis corporum ad usum et actum carnalis copulae, si petatur; talis non potest reddere alteri usum corporis, si petatur. Sed impotentia casualis non est simile impedimentum respectu cujuscumque ad matrimonium contrahendum, sed respectu unius personae, respectu cujus est maleficiatus, quia auxilium diaboli non invocatur ad impediendum actum in eo, respectu cujuslibet, sed tantum respectu illius, propter invidiam ad illam, et bonum alterius, ad quam post istam inclinatur, ut alia dimissa istam assumat sibi in uxorem. De isto habetur Extra de frigidis et maleficiatis, cap. 1.
Et ex hoc sequitur quoddam corollarium, quia frigidus, vel naturaliter impotens simpliciter est inhabilis ad contrahendum cum quacumque; maleficiatus autem tantum secundum quid, quia tantum respectu personae unius, respectu cujus maleficiatur, et per consequens sequitur, quod si frigidus, postquam separatus est ab uxore, quam primo duxit, conjungatur alii, et illam de facto cognoscat, quod restituendus est primae, quia vinculum manet indissolubile inter ipsum et primam, si prima velit cum ipso commorari. Sed maleficiatus respectu unius, si postea ducat aliam, respectu cujus non est maleficiatus; non est restituendus primae, respectu cujus fuerat maleficiatus, quia si restitueretur ei, adhuc posset esse maleficiatus respectu ejus sicut prius.
Sed quomodo innotescent istae impotentiae, frigiditas et maleficium, quando vere insunt, et quando non vere? Dico quod innotescunt judicio Medicorum, qui habentes defectum aliquem partium organicarum, vel impotentiam in membris convenientibus generationi judicant frigidos, et non habentes istos defectus naturales, sed integros in natura, non potentes in congruum usum membrorum convenientium generationi, judicant maleficiatos, et maleficiati quando divortium celebratur inter eos, coguntur ab Ecclesia simul stare per tres annos, sicut habetur Extra de frigidis et maleficiatis, ut tollatur omnis suspicio malitiae et falsitatis, et demum tenentur jurare tanto tempore stetisse simul, et impedimentum non posse illi actui contrarium tollere, et propinqui debent testimonium perhibere, quod bene jurent de impotentia ad illum actum respectu illius, et tunc separari possunt, et aliis conjungi. Consulitur autem frigido, qui naturaliter est impotens respectu cujuslibet, quod intrando Religionem voveat perpetuam castitatem, quia infructuosus est mundo, quantum ad hunc finem. Ad primum argumentum istius distinctionis, cum dicitur, aliquis potest contrahere matrimonium cum proposito statim intrandi Religionem, dico, sicut prius dictum est de matrimonio inter Beatissimam Virginem et Joseph, quod prima et essentialis commutatio in contractu matrimoniali, est potestatis in potestatem quantum ad corpora, et non quantum ad usum reddendum illius potestatis, nisi sub conditione, si petatur; et hoc pro tempore determinato, et non statim, potest aliquis per hujusmodi contractum dare alteri potestatem et dominium corporis sui cum carentia usus perpetui, quia potest tempus illud praevenire, quo tenetur reddere debitum et usum corporis sui aliis actibus, et obsequiis divinis dedicare. Et ideo contrahens cum aliqua cum proposito intrandi Religionem, antequam consummaret matrimonium, vult sibi usum corporis sui retinere, quantum ad illum actum solummodo, dando ei dominium et potestatem corporis sui; minor est tunc falsa, quod impotentia non impedit matrimonium, nisi quia non potest reddi debitum, nisi intelligatur de simpliciter non posse, quale non habet volens intrare Religionem.
Ad aliud de sene, dico quod si est simpliciter frigiditas et impotentia naturalis in sene ad hunc actum, non potest simpliciter cum aliqua matrimonium contrahere, quia non potest reddere debitum, si petatur, vel prolem, qui sunt fines hujus Sacramenti. Possunt tamen simpliciter simul cohabitare, ut frater et soror, et custos et custoditum, propter alios fines, et non simpliciter contrahere.
Ad illud de maleficio, patet ex dictis quod si maleficium in isto respectu illius non possit tolli, nec per naturam, nec per orationem, vel aliquid hujusmodi, judicandum est de illo respectu istius, sicut de frigiditate, quia licet non sit in se impotentia perpetua, tamen respectu istius impotentia perpetua judicatur post tres annos, si tanto tempore non potest ei aliquo remedio subveniri. Si vero potest tolli aliquo modo infra tale tempus, tunc vere est conjux insepa rabiliter.