REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Ad quaestionem secundam dicit primo machinationem cum intentione et mutuo consensu contrahendi postea, et fidei dationem, simul cum adulterio dirimere matrimonium, c. 1. et c. ult. de eo qui duxit esse. Secundo, dicit dationem fidei nudam, sive etiam cum juramento non causare hoc impedimentum, quando altera pars. est inscia adulterii (quamvis in Oxon. videatur Doctor dubius circa hoc); est communis, et extrav. de eo qui duxit, etc. Manuel. 2. tom. c. 227. Navar. c. 12. n. 2. Veracruz 1. p. spec. art. 34. concl. 4. Sanoh. 7. d. 79. num. 31. Tertio, resolvit unum ex istis non sufficere se solo sine adultero.
Ad secundam quaestionem, qua quaeritur de adulterio, an impediat matrimonium contrahendum post mortem viri cum qua adulteratus est prius ? Dico, sicut patet in Canon. 31. q. 1. cap. nec ducat, et est Augustini de nuptiis et concupiscentia, et Extra de eo qui duxit in matrimonium, quam prius polluit adulterio, quod hoc impedimentum provenit ex tribus, quae possunt hic concurrere: adulteratio vel actus adulterandi, machinatio in mortem alterius conjugis, et promissio vel fidei datio de contrahendo matrimonialiter post mortem viri juramento firmata, vel si contraxerunt de facto, adhuc vivente altero conjuge, licet non de jure. Quantum ad primum, dico quod solum adulterium, vel actus adulterandi non impedit matrimonium contrahendum cum aliqua, cum qua adulteratus est prius, vivente marito, si nullum aliorum adsit, nec scilicet machinatio in mortem mariti. nec fidei datio de contrahendo cum ea post mortem mariti juramento firmata, quod patet per Augustinum in littera, libro de Nuptiis et concupiscentia c. 1. et Extra, de eo qui duxit, etc. Si quis, et 31. q. 1. Relatum. Sed si machinatio alterius conjugum, et fidei datio de contrahendo post mortem mariti ejus simul concurrant cum adulterio, amho cum tertio, vel unum cum tertio, vel unum cum alio, tunc dirimit matrimonium contrahendum, et contractum tali modo, et non ex natura talis contractus, quia talis contractus in se est perpetuus et indissolubilis, sed ex statuto Ecclesiae ordinantis personas tales inhabiles et illegitimas ad contrahendum, et si de facto contraxerint, separandi sunt, sicut habetur 31. q. 1. Relatum; et hoc rationabiliter statuit Ecclesia, quia aliter statim quando mulieres essent odiosae suis viris, vel viri uxoribus, propter alium magis dilectum machinaretur quilibet in mortem alterius, et tunc essent incerta, sicut habetur ibidem. Ad hoc igitur quod ista tria impediant matrimonium, oportet quod omnia tria, vel saltem duo istorum sint conjuncta, quia primum illorum, ut solum adulterium, non dirimit contrahendum, vel contractum, nec machinatio in mortem tantum, nisi fuerit conjuncta cum adulterio in re, vel in voto, vel cum fidei datione.
Sed numquid sola fidei datio vel promissio de contrahendo, juramento firmata, vel contractus de facto, vel machinatio in mortem alterius, quodlibet ipsorum per se impediat matrimonium contrahendum.
Quantum ad tria prima, dico quod nullum illorum per se solum impedit contrahendum matrimonium, nec contractum, quin si contrahit, vere contrahit. Si enim adulter dans fidem adulterae de contrahendo, ignoret ipsam habere maritum, constat quod potest post mortem mariti cum ea contrahere, sicut patet Extra, de eo qui duxit in uxorem, quam prius polluit per adulterium, c. 1. Veniens; grave tamen peccatum et crimen est, et gravis poena infligenda est maxime adulterae. Eodem modo si promisit accipere eam, firmans juramento quod promisit, vel de facto contrahens cum ea, dummodo neuter scit de alio, quod aliunde alteri obligatur. Si autem ambo sint conscii de adulterio ex parte unius, vel utriusque, et tamen hoc non obstante fidem dederunt de postea contrahendo post mortem mariti, vel uxoris, non possunt postea contrahere de jure, vel si contrahant, separandi sunt. Patet in Canon. dist. 31. q. 1. Relatum, et Extra eodem tit. ubi supra, si quis uxorem, et ratio hujus est ne adulter et adultera propter concupiscentiam copulae matrimonialis citius accelerandae, proni essent ad interficiendum maritum vel uxorem. Et idem est de promissione juramento firmata sine fidei datione, quia praestatio juramenti, et interpositio fidei aequi valent, Extra de his quae VI, vel causa melus fiunt, cap. Ad aures.
Sed pone quod adulter nudam promissionem faciat adulterae de contrahendo cum ea post mortem mariti, an mortuo eo, tenebit matrimonium inter eos? De hoc dicunt diversimode. Quaere in Richardo distinctione ista, quoest, penult.
Sed de ultimo, scilicet de machinatione in mortem alterius conjugis, impeditne universaliter contrahendum, et dirimit contractum? Videtur quod sic, sicut patet extra de convers. infidel. cap. 1. laudabilem, ubi narrat de uxore, quae curavit maritum suum per infidelem interfici, cum quo prius adulterata est, et per ejus studium ad fidem conversus est, cum quo tamen prohibetur contrahere, et si contrahat, separetur, quia non vult Ecclesia tali damno tale lucrum compensare.
Sed non video quod loquatur ibi de adulterio, nisi ex mutuo consensu amborum machinante in mortem mariti sui, qui solum impedit matrimonium. Unde mihi videtur quod machinatio sola adulteri et adulterae simul consentientium in mortem legitimi mariti, ut postea matrimonialiter copularentur, impedit matrimonium contrahendum et contractum, quia si unus solus machinatur in mortem mariti intentione contrahendi cum altero, illo penitus non consentiente, vel non conscio machinationis, non video prohibitum quin simul possint contrahere, quia non dedit fidem, nec promissionem contrahere cum ea post mortem viri; hoc habetur Extra de matrimonio contra interdictum Ecclesiae contracto, cap. 10. litteris, et si non invenitur in Canone prohibitum, sequitur quod est licitum, extra de sponsalib. cap. cum apud.
Si autem adulter machinetur in mortem mariti, non intentione illa, ut postea accipiat adulteram in uxorem, sed ex inimicitia, vel alia causa, vel occasione, si etiam uxor interficiat virum suum, non ea intentione, ut accipiat adulterum in maritum, vere possunt postea contrahere; quod si contrahant, non est postea matrimonium dirimendum, sicut patet Extra de conversione infidelium, cap. Laudabilem, et extra, de eo qui duxit in matrimonium, quam prius polluit per adulte rium, in gloss. Prohibetur tamen in Jure ex rigore ejus in cautelam, ne fiat, sed si fiat, factum est; igitur sola occisio in casu non impedit matrimonium, nec solum adulterium, nec fidei datio, vel promissio juramento firmata, ignota conditione adulterae, sicut patet supra. Igitur vel sola machinatio in mortem alterius conjugis intentione contrahendi cum altero, et ex mutuo consensu illorum adulterantium impedit matrimonium, vel si duo illorum impedimentorum simul concurrunt cum consensu, et scientia qualitercumque, et quocumque sine aliis, aut adulterium cum fidei datione, vel adulterium cum promissione juramento firmata, semper impediunt matrimonium contrahendum et contractum. Sed si quis tantum dedit fidem de contrahendo, vel promisit de contrahendo sine adulterio commisso, dico quod non impedit, licet male fiat, Extra de eo, qui duxit in matrimonium, quam prius polluit per adulterium, cap. 1. Si quis.
Ad primum de Bethsabe et David, dico, sicut dicitur distinct. 31. quoest. 1. Si qua, quod lex ista non f?it statuta pro illo tempore, justius tamen fecisset, si eam lapidasset David.
Sed si objiciatur, quod in veteri Testamento multa permittebantur fieri propter illius populi infirmitatem, et futurorum significationem, et ejus legis imperfectionem, quae in Evangelio revocata sunt, et ideo permissa est duci in uxorem. Dico tamen quod David melius fecisset, si eam jussisset lapidari, quoniam secundum legem illam, adultera debebat lapidari, nec excusatur propter peccatum proprium adulterii, quia propter culpam propriam non debuit dimittere, quin exerceret de alio justitiam suae legis, ex quo fuit persona communis. Ad aliud autem patet ex dictis.