Utrum christus habuit potentiam peccandi.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus non habuit potentiam peccandi. Secundum enim quamlibet potentiam est aliquis potens. Sed christus non potuit peccare. Ergo non habuit peccandi potentiam.
Praeterea, potentia peccandi, secundum Anselmum, non est libertas arbitrii, nec pars libertatis, sed diminuit libertatem. Sed in christo libertas non fuit diminuta. Ergo ipse non habuit potentiam peccandi.
Praeterea, potentia peccandi est radix peccati, et principium. Sed in christo non fuit aliquod principium et radix peccati. Ergo ipse non habuit potentiam peccandi.
Praeterea, christus, etiam secundum quod homo, fuit maxime deo similis. Sed deus non potest peccare, nec potentiam peccandi habet. Ergo nec christus secundum quod homo.
Sed contra, philosophus dicit, quod potestates pravorum sunt eligendae.
Sed omnia bona hominum christus habuit. Ergo et potentiam peccandi.
Praeterea, sicut dicit Damascenus, filius dei assumpsit quidquid in nostra natura plantavit. Plantavit autem in ea potentiam peccandi: quia potentia peccandi a deo est, quamvis voluntas peccandi non sit ab eo. Ergo potentiam peccandi habuit.
Praeterea, potentia peccandi est potentia qua peccatur. Hoc autem est liberum arbitrium. Cum igitur christus habuerit liberum arbitrium secundum quod homo, ut dicit Damascenus, oportet quod habuerit potentiam peccandi.
Praeterea, anima christi creatura est. Sed secundum Damascenum, omnis creatura vertibilis est vel secundum electionem vel secundum substantiam. Ergo anima christi vertibilis est secundum electionem, cum vim electivam habeat. Sed vertibilitas electionis est potentia peccandi. Ergo christus habuit potentiam peccandi.
Respondeo dicendum, quod actus se habet ad potentiam dupliciter: quia actus egreditur a potentia, et iterum per actus specificatur potentia; et ideo cum dicitur potentia aliquid agendi, ut potentia videndi, dupliciter potest intelligi: quia potest designari vel ordo potentiae ad actum, secundum quod actus sumitur ut effectus potentiae; vel designatur potentia ipsa specificata per actum, secundum quod actus sumitur loco differentiae.
Et primo modo non potest dici quod ille qui habet visum impeditum, habeat potentiam videndi, sicut non potest dici quod possit videre. Secundo modo potest dici quod habeat potentiam videndi, sicut quod habeat potentiam visivam.
Haec autem distinctio, ut ex dictis patet, habet locum in illis actibus quibus specificantur potentiae.
Hujusmodi autem sunt actus ad quos potentiae ordinantur. Sed liberum arbitrium non ordinatur ad peccatum, immo peccatum incidit ex defectu ejus; unde peccare non specificat potentiam liberi arbitrii; et ideo cum dicitur quod aliquis habet potentiam peccandi, non intelligitur quod habeat liberum arbitrium, sed quod habeat ipsum ordinatum ad peccandum, ita ut peccare possit; et ideo sicut de christo non dicitur quod possit peccare, ita nec quod habeat potentiam peccandi, proprie loquendo, et secundum se; sed potest concedi sub hoc sensu, ut dicatur habere potentiam peccandi, quia habet potentiam quae in aliis est potentia peccandi.
Et hoc modo sustinendo, facile respondetur ad primas quatuor rationes.
Ad quintum dicendum, quod potestates malorum sunt eligendae per accidens, non quia sunt malorum; sed quia eaedem sunt ad bona; magis autem essent eligendae, si essent bonorum tantum.
Ad sextum dicendum, quod potentia peccandi, inquantum peccandi, non est a deo, ut in 2 Lib., dist.
Ultima, dictum est, sed inquantum ad subjectum potentiae tantum.
Ad septimum dicendum, quod liberum arbitrium, ut ex dictis patet, non potest dici simpliciter potentia peccandi, nisi in his qui peccare possunt.
Ad octavum dicendum, quod illa vertibilitas in christo perficitur per gratiae plenitudinem; sicut et potentia materiae terminatur per actum formae totam potentialitatem materiae tollentis, ut patet in caelo.