S. P. N. Luciferi Episcopi Calaritani, Moriendum Esse Pro Dei Filio, Ad Constantium Imperatorem, Liber Unus.
1007C Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil jam tecum de divinis retractare scripturis, cum eo videlicet, quem veritatis
compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ex actibus tuis te comprehenderimus esse, qui idcirco dicantur sibi sapientes,
quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat, ut diximus, post tanta illa quae ingessimus, jam praebere silentium,
maxime cum scriptum meminerimus:
Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis fias illi (Prov. XXVI, 4) . Et iterum:
In aures imprudentis noli quicquam dicere, ne quando audierit, irrideat sensatos sermones tuos (Ib. XXIII, 9) . Sed, quia adhuc de armorum tuorum potestate et vana imperii tui dominatione times
1007D
Times. Vatic.
tumes. Til.
, collegi
1007D Forte
intellexi te tibi plaudere; vel si retinendum est
times; Intellexi, quia victus ab ipsis Catholicis, quos interemisti, neque in tuis ipse armis confidis; ideo plaudo, laetor,
esse te miserum,
etc.
plaudere, quod enim possis, quos ratione debueras in id
1007D quod censueras constituere, violare, in his omnibus,
1008C quibus te putas magnum, esse te miserum, contemnique omnem carnificinae tuae rabiem a servis Dei, volui isto praesertim
libro notum sacrilegio funestatae facere menti tuae. Te enim cum temporali, caduco, fragili, corruptibili regno tuo transiturum,
et ad aeternam poenam, nisi tibi, dum est locus, provideris, perventurum, Christianos vero ad aeternam venturos requiem, incorruptibile
regnum consecuturos, fixum manifestumque habere te volumus. An defendere tentabis, quod enim per hanc haeresim tuam comprehensurus
sis regnum coelorum, tu, qui cum compestilentibus tuis Arianis timens, ne a nobis Christianis revictus manus dare aliquando
clamante veritate ipsa cogereris, disceptatione rejecta, ad virtutem confugiendum fragilium Arianorum
1008D
1008D
Armorum. Latin. recte; haec enim respicere videntur, quae paulo ante leguntur,
quia adhuc de armorum tuorum potestate, etc. Quid quod restitutionem confirmant, quae mox subdit auctor,
tamquam posses armis fragilibus, etc.? Neque aliter sane suadere
1009C noscuntur sive libelli argumentum,
Moriendum esse pro Filio Dei, sive totius opellae contextus.
Galland.
tuorum censueris? tamquam posses armis fragilibus
1009A immortalia dona consecuturos superare inimicus divinae religionis, religiosos servos Christi praecursor antichristi, milites
Dei eos, quos ad aeternas divinitatis suae perfruendas amicitias unicus est Filius Dei invitare dignatus, dicens:
Beati estis cum
1009C
Cum vos maledicent, et persequentur et dicent . . . . . propter justitiam. Vers. Ant. Ms. German.
cum vos odio habuerint homines. Floriac.
et exprobrabunt, cum Lucif. in quo Sabat. legit:
Persecuti fuerint, et exprobraverint, et dixerint.
vos odio habuerint homines, et maledicentes persequentur, et exprobrabunt, et dicent adversum vos omne malum: gaudete et exsultate,
quoniam merces vestra multa
1009C
Quia merces vestra copiosa est in coelis. Vers. Ant. Graec. Vatic.
multa.
est in coelo: sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos. Hos tu in omnibus impotens de gradu putasti pellere, hos prosternere, quos videas idcirco esse paratos pro unico Dei interfici
Filio, quod enim elegerint non vobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed coeleste consequi regnum; hos per inanem regni
tui auctoritatem
1009B censueras temet
1009C Lege
superaturum.
superaturos, qui Dei templa esse ipsa confessione fidei suae clarescunt. Ut enim vos Ariani negando Filium Dei domos esse
immundi spiritus, vocibus prophetarum, apostolorum, atque sacrorum evangeliorum designamini, ita
1009C
Ita cum: sic legimus ut comparatio rite instituatur. Editi
itaque. Scriptum forte fuerit in exemplari Luciferiano
ita quum, et scriba fugientibus oculis legerit
itaque. Galland. Nos ex correctionibus Tilianae editionis legimus,
ita qui.
qui Filium Dei confitemur, templa Dei esse ostendimus nos. Milites Dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis atque
sacrilega mens tua suggestionibus favens cohaereticorum tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse Deus sic:
Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (I Cor. VII, 16) . Hos te vincere potuisse judicaveras, quos apostolus hortatur tollere Deum, et portare in corporibus suis;
hos te armis futilibus regni tui subigere potuisse
1009C fueras quidem arbitratus: sed perspicis
1009D Forte subjiciendum,
cum in tuo palatio, etc. Gallandius
perspicue pro
perspicis, aut
perspicuum responsum legit.
, in tuo palatio intra velum
1009D Indicat hic Lucifer qua constantia in concilio Mediolanensi restiterit Constantio, cum in palatium admissus ad interius
principis cubiculum ipse Catholicorum Antistitum nomine veluti Liberii Pontificis legatus, et concilii praeses, negavit posse
se, caeterosque in illius et Arianorum sententiam ac voluntatem concedere, tanta vocis libertate, ut Imperator qui post velum
stabat, quo interius cubiculum occludebatur, potuerit illum Arianis Episcopis ac Imperatoris ministris respondentem audire.
De velis autem, quibus interiores principum virorum aedes prae foribus occludebantur plura disserit Caspar Sagittarius in
lib. de Januis veterum, cap. 24. Iis utebantur potissimum Imperatores, sive ut majorem quamdam majestatis speciem praese ferrent,
cum post velum
1010C stantes veluti ex sacro recessu dabant responsa, sive ut occulti audirent, quae in consilium, aut in judicium decernenda
proponebantur. Utrumque confirmant tum hic Luciferi locus, ubi ait Constantium
intra velum stantem tulisse a se responsum, etc., tum alius paulo inferior, cum scribit
se dixisse judicibus, Constantio velo misso audiente, etc. Sed Sagittarii diligentiam uterque locus effugit. Hieronymus Magius in Miscell. lib. 2, cap. 13, docet velum tum fuisse
in judiciis agendis interjectum, cum graviores causae in quaestionem proponerentur; cujusmodi certe fuit Luciferi causa, de
Fide nimirum Catholica et Athanasii innocentia tuenda.
licet stans tulisti responsum
1010A a me ad conservandam salutem, omnes Dei servos, calcata frivola auctoritate tua, mente, voluntate, studio, virtute, voce
consentire. Advertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra nos saevire dignatur, quod tanto ea judicetur esse infirma,
contemptibilis, inanis, debilis et abjecta: furore etenim et scelere concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praevaluit,
totiens nos crevisse, et magis atque magis victores exstitisse meminimus. Mactasti
1010C Cum cives Alexandrini constantissime Athanasio Episcopo adhaererent, neque in ejus locum suffici quemquam ferrent, praesertim
Arianum Episcopum,
1010D idcirco in eos Constantii furor saepius exarsit, tum maxime cum Gregorius primum, deinde Georgius duo Arianorum monstra
Athanasio in exsilium acto suffecti sunt, quibuscum nullam habere se religionis communionem passi sunt Catholici Alexandrini
ad quaelibet potius toleranda parati, quam cum Arianis convenirent: hinc atrox in illos persecutio mota, quae totam crudelius
pervasit Aegyptum ad obitum usque Constantii, licet aliquando constiterit, sed brevi. Vide Athan. Apologias, et epistolam
ad Solit. tum notationes, quas subjecimus ipsis Luciferi libris pro S. Athan. Totum vero fere per orbem, vel jubente, vel
connivente Constantio, Arianorum crudelitas adeo in Catholicos desaeviit, ut plurimi praecipue episcopi gloriosum obierint
martyrium: quod et hic et aliis in locis hujus libri Lucifer innuit ejusdem gloriae obtinendae cupidissimus.
quamplurimos in Alexandria, laniasti certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi variis in locis; sed hi omnes, quod
tu audire minime vis. martyres sunt: illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse qui
1010D An
quin? Galland.
credimus. Crede mihi quod a te statuerimus interfici, quia et
1010B melius esse viderimus in omnia aeva Deum habere amatorem, quam te cum Juda Scarioth Judaeorum imitatorem puniri. Hinc est
denique, Constanti, quod frendores colubri per te illatos non timentes subire parati sumus omne exitium. Nunquam nos consiliorum
nostrorum poenitere potest, si per te mactati, qui adhuc tuis crudelibus restitisse videmur manibus, fuerimus. Mors etenim,
quam nobis tu minitaris inferre, omnibus est parata: tantam vero beatitudinem, quantam sancti sunt martyres adepti, nemo ut
videmus est consecutus, nisi hi qui mortem propter unicum Dei Filium moriendo vicerunt. Dicatos Deo homines torques, interficis,
exterminas; et cur haec geras, causas odiorum reddere non vales, quia tu erras. Etiam nobis irasceris cur veram
1010C teneamus viam, et cum nostra salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper crudelibus
1011A factis coacervas, dicatas Deo mentes evisceratis corporibus extorquens eorum, qui statuerimus Deo fidem usque ad extrema
vitae servare curricula. Perspicis ita haec esse, et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non valere te advertis nos ab
hac, quae sola est, religione deflectere, ab isto cursu, in quo ad bravium sursum
1011D
Sursum cum Latin, ubi antea legebatur
rursum. Textus verbis inhaeret Lucifer, ἐπὶ τὸ βραβεῖον τῆς ἄνω κλήσεως. Galland.
vocationis tendimus, retrahere, non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas amicum
1011D Promissis, ac blanditiis, quibus ad sua consilia allicere tentabat Catholicos episcopos, uti notabimus etiam inferius.
. Videris etenim quod sit in te qui deceperit Evam; nam
1011D Sic emendavimus cum Gallandio, ubi antea legebatur
non.
, cum Verbum tuum, per quod serpis ut cancer, falso fucato scientiae tumore componis, astruendo te omnibus flagitiis tuis
maculato edicto
1011D De quo fuse in Vita.
tuo rescissore
1011D Id est,
Ostendendo te eum esse, qui cum edicto tuo maculato omnibus flagitiis tuis rescindas sanam doctrinum, et metas ac colligas
errores omnes.
, messe omnium errorum, cum sis ipse totius erroris fons, affirmas te luminis portitorem, cum sis tenebris obsessus omnibus.
1011B Nullis ergo modis posse nos a via veritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen ex parte contemni te inspiciens
potes tandem videre, Constanti imperator immanissime. Hoc enim fidei proprium esse negotium novimus Christiani, nec prosperis
nec adversis de gradu demoveri, non a proposito semel vigore deduci: cernimus una hac voce religiosa,
Christianus sum, nolo esse ut tu es, Constantius, apostata, omne crimen excludi: hac una voce tribui praesidium salutis, vinculum libertatis et honoris: conspicimus hac confessione
tribui nobis protectionis clypeum, telum contra per te in nos saevientem diabolum; et tu inquis:
Negate vos Christianos? Ut contra adversans discrimen duremus stabiles, nec saevitiam tuam torquentis horreamus,
1011C animemur magis quam doleamus, ista efficit conscientia, quae reminiscitur unicum Dei Filium ad protegendos victoresque efficiendos
suos suae divinitatis praebere praesentiam: hinc efficitur, ut, qua nos credis exstingui poena, vivificemur. Id etenim nobis,
qui eum propter quem patimur, esse nobiscum credimus, in augmentum virtutis assumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse,
punitor: hinc est quod malis tuis quatientibus non frangamur, quantoque varie continua crudelitate vexamur, tanto firmiter
roboremur. Est enim nobiscum ille, qui adolescentes Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ispe firmat nostras
mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse divino incendit amore suo nostra corda, et ad tolerantiam
1012A sanctae passionis animat: unde et nemo nostrum mortem quam inferre minitaris cogitat, sed immortalitatem; nec temporariam
per te illatam poenam, sed gloriam sempiternam. Tormentis namque martyres Dei consecrari, et ipsa passionis probatione coronari
aperiunt ita sacrae scripturae:
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 15) . Et:
Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est: et
1011D
Et omittit Vers. Ant. Vide quaedam variantia in l. I pro S. Athanasio pag. 95 (hic col. 861) , et quae ibidem notavimus.
in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit eos dignos se. Tamquam aurum in fornace
probavit eos, et quasi holocausta
1011D
Holocaustam hostiam. Lat. ut in l. I pro S. Athan. p. 95 (col. 861, lin. 7) ,
Holocausti hostiam Vers. Ant. Integrum hunc locum, teste Gallandio, recitat S.
1012D Cyprianus lib. 3 Testim. cap. XV, et lib. de Exhort. martyr. cap. XII; utrobique vero legit
holocausta hostiae, quam Luciferi quoque germanam versionem censeo. Monet tamen Nobilius in hunc libri Sapientiae locum complures codices Cyprianicos
praeferre lectionem istam,
holocaustam hostiam, quam in Lucifero inserunt Latinius, Gallandius ipse, aliique. Sabatierius habet:
Holocausti hostia.
hostia accepit eos, in
1012D
Et in tempore. Latin. ut Vers. Ant. et Vulg.
tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum (Sap. III, 4, 8) . Qui igitur
1012B tantam felicitatem consecuturos se de Dei praesumunt magnitudine et exsultant, necesse est, et futura cogitantes gaudia,
praesentia tua mala calcent. Unici Dei Filii divina vox est:
Qui amat animam suam
1012D Vers. Ant.
Animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo . . . . custodit eam. Cyp. epist. 81 cum Lucif.
in isto saeculo, et conservabit.
in isto saeculo, perdet illam; et qui odit animam suam propter me, in vitam aeternam conservabit eam (Joann. XII, 25) . Quo divino haerentes Christiani praecepto, licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula
recurrat in vulnera, stamus stabimusque immobiles, te atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi revolventes,
quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit utilis ad gloriam sempiternam. A barbaris saepe parcitur victis, et est
locus inter arma clementiae, et utique apud eos qui ferali
1012D Pro
ferino.
ritu sint vitam ducentes. Hoc
1012C vero inenarrabile est quod fit adversum nos a te, qui tibi bene voluimus, atque ut contingat desiderantes sumus, Deumque
jugiter obsecrantes non desinimus: spolias, proscribis, mactas gladio, varie punis, nec corpora
1012D Quod praesertim contigit Alexandriae, cum Georgius Cappadox jussu Constantii vi armisque Ecclesiam illam occupavit an. 356.
Vide notas in libris pro S. Athan.
quae laniare sanxisti, sepeliri permittis, eleemosynam fieri prohibes, omnia metalla, omniaque loca, exsilia vocari quae
putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium replesti numero; relegando insontes, fame, siti, nuditate vexando non
desistis. His illa ingeris mala, qui aeternam cupimus consequi beatitudinem. Et tamen, imperator crudelissime, quicquid saevitia
tua nobis intulit atque irrogatura erit, adverte quod mendacium sit; si quidem nec mors sanctis qui nos praecesserunt martyribus
per te illata mors sit, nec
1013A jactura, neque damnum, sed fidei feneratio. Semper Christiani
1013D Ita cum Latinio et Gallandio haec emendavimus, et interpunctione distinximus, ubi Tiliana editio sic locum hunc exhibebat:
Sed fidei feneratio semper Christiana: vobis tyrannis, etc.
vobis tyrannis in persecutione perversa quaestione torquemur. Quo enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos compellimur
modo ad Christum unicum verissimum Filium Dei negandum. Sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos, quia Dei Filium
non negamus, coronamur, quibus victoria est a te illata damnatio: auferimur a te e medio, quibus coram non audeas blasphemare.
Prosternitur etenim una voce Christi militis ille, qui contra nostram confessionem religiosam in te manet; loquitur ille,
qui per te nostrum sitit sanguinem; ille, qui tuam obsedit mentem, contremiscit praesentiam cultorum Dei, atque ferre non
valet, cum dissentimus a te, qui
1013B dicas
esse ex nihilo Filium Dei, cum contra stamus minas tuas, omnemque crudelitatem carnificinae tuae potentia ejus juvati protectique calcamus. Castigari
te profecto sentis ejus servorum constantia atque tolerantia, qui dicit:
Nolite metuere
1013D Vers. Ant.
Timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam, etc. Mss. Cantabr.
magis eum qui potest et, cum, Lucif.
eum, qui potest occidere corpus; magis autem metuite eum, qui potest et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28) . Pauli etiam beatissimi ejus apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium tyrannum hortamentis animamur:
Sumus filii Dei. Si autem
1013D
Si autem filii et haeredes: haeredes quidem Dei . . . . si ita compatimur . . . . conglorificemur. Vers. Ant. Cypr. ep. 55 cum Lucifero:
Si autem filii Dei, et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi.
filii Dei, et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, siquidem compatimur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 16) . Et iterum:
Existimo
1013D Cum Cypr. lib. 3 Testim. praeter haec,
ad superventuram claritatem. Vers. Ant.
Existimo enim quod non sunt condignae, etc.
non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Ibid. 18) . Cujus claritatis gloriam cogitantes
1013C pressuras omnes et persecutiones non solum per te illatas a diabolo, sed et per omnes ejus homines nos tolerare servos Christi
convenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus illis liberamur, qui Filium Dei verum esse Filium credimus: et cum duas
esse personas Patrem et Filium meminerimus, tamen unam divinitatem Patri et ejus unico Filio vindicemus. Has nostras justas
invictasque audiens allegationes, quia sustinere veritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat tuum ferinum
animum, ut nos quam acerrime vexes, exquisitis poenarum generibus excrucies, cur nolumus iter deserere salutare. Hinc est
quod nimia tua crudelitas nostris illudit corporibus, cur magni aestimemus fidem,
1014A cultoresque Dei nos esse non abnegemus: totis in nos incumbis carnificinae tuae viribus, arbitratus nociturum te nobis,
ignorans probationis nostrae nos gaudere occasionibus; hi videlicet qui felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in
hoc justitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro Dei jugulari Filio, stabiles contra tuam religiosa mente perstamus
insaniam, vincente scilicet in nobis eo, pro quo patimur, quicquid sub persona nostra injuriae
1013D
In injuriam. Latin. Sed fortassis eodem sensu scripserit
injuriae dandi casu Lucifer, scilicet stylo
1014D suo minus accurato ut assolet. Suos enim
libros rustico sermone descriptos agnoscit ipsemet auctor sub fin. lib.
de non parc. in Deum delinq. Galland.
ipsius divinae majestatis, tu profane jactitas sermone vacuo, et inani colloquio, voluntate prava; quae cuncta dura mens
tua et obstinata pectoris feritas in necem suae gignit salutis: dum a religione Dei dissentis ducente dementia, furore rapiente,
omni denique te immanitate vexante, qua
1014B instigaris pariter ac feris, eo quem negas protegente contra tuam, bellua, immanitatem, ut vel verso solent mari moles oppositae,
reluctamur. Feriant licet per te diabolici fluctus, et pulsent late vagantes mundi turbines, magis magisque immobilis, ut
est, erit virtus, nec undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus operti, sed contra omnia erimus semper erecti
pericula: siquidem non sit Christianus animus abjectus qui sternatur et jactetur ad vitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis,
ut contra omnia tentamenta immobilis victorque permaneat. Non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis vitae dulcedine
perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem. Joannis
apostoli
1014C beati, ut terrena spernentes, coelestia sequi desideremus, hortantis religiosa vox est:
Et mundus transit, et concupiscentia
1014D Cum Graeco, ἐπιθυμία. Vers. Ant.
desideria, et,
sicut et ipse manet in aeternum. Cypr. lib. 3 Testim.
quomodo Deus, omisso
et.
ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joann. II, 17) . Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus tuis praestigiis ac fraudibus, cumque vastissima
saevitiae tuae crudelitate, jacere te subter pedes Dei servorum, omnem gloriam tuae vanae dominationis duci a nobis atque
haberi pro nihilo, nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni vigore atque auctoritate imperii tui, quam inanem aurulam.
Jactare nos haec quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. Non retines, Constanti, dixisse me judicibus, te
1014D Ita hunc locum correximus, Poncio auctore apud Latin., ubi antea legebatur mendose,
te vel
omisso audiente; et sensus ad ea refertur, quae paulo superius notavimus. Idem Gallandius confirmat; loquitur enim utrobique Lucifer de velo,
quod Imperatoris aut judicis conspectum ab oculis adstantium removebat. Nonnulla de hisce velis itidem notarunt Cotelerius
ad lib. 2 Constit. Apostolicar. cap. 52, et Mazochius ad Kalendarium vetus marmoreum Eccl. Neapol. pag. 384, ex quo nota,
graviores quidem causas, qualis nimirum erat causa Luciferi, praetenso velo, leviores sublato velo agi
1015D solitum antiquis fuisse.
velo misso audiente, quod
1015A licet totum militem tuum in nos decrevisses jacere regni tui tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae, ut in sacrilegi
1015D Ita correximus cum Latinio, cum antea legeretur,
in sacrilego tuo decreto.
tui decreti contemptores, omnia sua colliderent arma, nec si
1015D
Nec sic. Latin. et Galland.
tamen quod possemus a proposito recedere? Sed tu pro tua illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos censuisti,
Christianos vero sanxisti Dei oportuisse exsistere negatores. Et utique tui sentiunt dolorem vulnerum, dolent se periisse,
dolent hanc amittere lucem; nos vero primo sentire poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur, in quibus
Christus aeternam salutem operatur: deinde, quia praesentia pro nihilo ducamus, et lumine in illo perenni semper futuri sumus,
qui
1015D
Quin. Vatic. sed corrupte.
fieri potest, ut non pro Christo Dei Filio vitae aeternae tributore sacrilegio funestatis
1015B manibus tuis maluimus
1015D
Malimus. Latin. et Galand.
interfici? qui aliter nos Deo Patri placere non posse cernamus, nisi conventi a te ad negandum unicum Dei Filium ejus per
mortem etiam ipsam verum esse illum Filium Dei confessi fuerimus? Detestabilis mens tua indigne fert, quia dicamus Christum
Dei Filium Dei esse verbum, Dei sapientiam, Dei virtutem,
Deum
1015D Initium Symboli Nicaeni hic refert, quod integrum descripsit in lib.
de non parc. in Deum delinq.
verum de Deo vero, natum de Patre, id est de substantia Patris, lumen de lumine, natum non factum, unius substantiae illum esse
cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον,
per quem omnia sunt facta, sine quo numquam fuerit Pater. Indigne fers, Arii vermis, cur defendamus, quod claritas, potestas, magnitudo, aeternitas, divinitas, quae
1015D
Divinitasque. Latin. et Galland.
una sit Patris et unici ejus Filii. Non esse novum quod nos legati asseverabamus in
1015D De Luciferi legatione in Mediolanensi concilio vide quae in ejus Vita narrata sunt.
tuo palatio,
1015C et firmando non desumus semper sic fuisse et esse creditum a Christianis, sicuti apud Nicaeam contra haeresim tuam Arianam
et
1015D
Et contra. Vatic.
omnes errores videtur esse sacra fides conscripta, si tandem oculos serpentis morsibus confossos cordis tui aperias, invenies,
quod hanc habet, hanc defendit ecclesia fidem, quam sibi traditam cognoscit per beatos apostolos. Omnes momento peragrare
si posses gentes, invenisses, stolidissime imperator, ubique Christianos sicuti nos credere, in hac defensione nostra perstantes
pro Dei Filio ut nos mori cupere. At tua novella praedicatio et recens religio, sub praetextu fidei blasphemia
1015D Edictum intellige, sive epistolam Constantii nomine ab Arianis proposita in concilio Mediolanensi, de qua in Luciferi vita.
Gallandius mallet legere
blasphema religio.
in perniciem salutis tuae per te prolata, non solum adhuc limitem Romanum peragrare
1016A non valuit, et utique te satis agente, sed, et ubi
1015D Id est, in ipso concilio Mediolanensi, unde per Italiam, et Occidentem late posset vagari: sed irrito Constantii et Arianorum
conatu.
Ex quibus videas,
1016D ait Baronius ad an. 356, num. 71,
quantumlibet Ariani favore Constantii, et ipse Constantius omni Arianorum conatu totum Christianum orbem miscuerint, ut Arianam
haeresim, fide explosa Catholica, in ecclesia seminarent.
radices figere tentaverat, aruit, recedentibus scilicet omnibus Dei famulis a te, atque paucis tuis, quos lolium esse super
frumentum seminatos Dominus praedixerit, tecum manentibus: quae omnia tibi praestitit atque est praestans artifex fraudis
ac mortis, qui per te plurimos blanditiis obliquis illicit ac decipit, qui, cum sit reus totius sceleris, suggerit cordi illi
tuo amarissimo, ut nos tamquam reos alicujus criminis punias. Sed prospice tandem, aperi cordis oculos, in quibus tibi nihil
luminis est, sed omnis caligo et ingentes tenebrae versantur, et invenies quod mors tua fragili illata potestate integriorem
reparet vitam, quod haec magis nos deducat ad gloriam per ignes, per gladios, per catenas
1016B ac feras, per quicquid denique rabies tua piissimi
1016D Εἰρονικῶς dictum.
imperatoris in nostram censuerit ingerere necem. Tutante Deo non modo non exstinguimur, sed magis atque magis vivificamur,
qui meminerimus nil esse super nos praeter Deum; unde erubescit animus devotus atque mancipatus Deo tibi per tuam mortuo blasphemiam,
cani latranti contra veritatem, vermibus Arii scatenti succumbere. Servorum Christi animae quoties vim diligenter veram examinant
tormentorum, considerant nullum majus esse tormentum quam a te adversarii nostri servo servum vinci Christi. Recordamur Dominum
dixisse:
Si quis vult post me venire, abneget se sibi, et tollat [crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet illam. Qui
1016D
Qui enim voluerit animam suam perdere, etc. Vers. Ant., Ms. S. Germ. apud Sabat. cum Lucif., praeter
nam pro
autem.
autem perdiderit animam
1016C
suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si totum
1016D Ex Graeco, τὸν ὅλον κόσμον. Vers. Ant.
hunc.
mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem animae suae (Matth. XVI, 24) ? Martyrii cogit dignitas ut vitam Christiani morte
1016D
Morte contra emamus. Latin. et Galland. minus tamen recte, cum sensus perstet.
contemnamus, siquidem novum salutis genus per Dei Filium fuerit tributum;
interire
1016D Editio Tiliana non habet hanc lectionem,
interire ne per eam, ut affirmat Gallandius; sed in ea perspicue legitur,
interire ne peream. Lugdunenses vero et pessime et absque ulla causa ita ediderunt:
interire ne possim.
ne peream. Novimus hanc esse nobis traditam divinitus disciplinam, ut sine ullo terrore militiae vim tueamur tanti nominis, quippe quos
jam pridem aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius lucis, quosque ad calcanda omnia terrena Christi societas
segregarit. Crescit
1016D Similem sententiam habet Cyprianus in epist. 8 edit. Baluzianae ad Martyres et Confessores:
Crevit
1017D
pugna, crevit et pugnantium gloria; nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis ac magis estis
ad aciem provocati.
In textu Luciferi pro
ne retardamur edidimus ex Latinii correctione,
nec retardamur.
, Constanti, crudelitatis tuae pugna: sed crescere adverte et Christi militibus gloriam, nec
1017A retardamur denique ab acie tormentorum metu, sed ipsis magis tuis tormentis ad aciem provocamur. Haec ita esse negare non
poteris, quando conspicias
1017D Rursum Cyprianus eodem in loco:
Jam comperi . . . . universos . . . , pari ac simili calore virtutis ad gerendum
certamen animatos . . . . ut incorruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta
devincant: quia major est, qui in nobis est, quam qui est in hoc mundo.
pari et simili calore virtutis Christianos toto in orbe ad gerendum certamen animatos, quando videas, militem Christi, incorruptam
fidei firmitatem quod non detestandae tuae blanditiae decipiant, non minae furoris tui terreant, non cruciatus tuae carnificinae
ac tormenta crudelitatis devincant, illo videlicet in nobis manente, et nobiscum semper constituto, qui ad beatos apostolos
dixerit:
Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Est ubique praesens, quia omnipotens
1017D
Omnipotentis. Vatic.
sit, Filius totum potens, cui cum Patre una sit aeternitas atque potestas divina. Sed te quanta caligo
1017B obsederit incredulitatis, quantaque tenebrarum et errorum nubes tuum pectus obduxerit, dici non potest, qui cum te Christianum
fingas, Christianum tamen nomen e medio auferre nitaris. Inter haec daturos legentes veniam conspicere debes, quod pro merito
impietatis tuae facundia mediocris ingenii mei ad exsecrandum te describere non valuerit; dedisse me etenim videbant formam
universis Deum timentibus, praebuisseque materiam tractaturis, quo
1017D Haec de libro intelligenda videntur, quem scripsit ad Constantium
de non parcendo in Deum delinquentibus.
te ordine possent sine vitae aeternae radicibus positum secare. Nec te maledicis vocibus dicas a nobis objurgari, si quae
dignus es
1017D
Dignus es audire, a rusticis, etc. Galland.
a rusticis, licet tamen Christianis, audis. Novimus non maledicendum, sed magis propter inimicos rogandum: Filius etenim
Dei, rerum cum sit Dominus, tamen cum malediceretur,
1017C non remaledicebat. Caeterum, si rerum malediceret Dominus, tantae utique majestatis impetu universa conciderent. Dicis utique
ad haec:
Dominus te mitem esse voluit quippe antistitem suum, et tu te pervicacem me circa praebes. Prophetae, apostoli, et chorus evangeliorum non occidendum docent, tu contra Deo dignaris interficere dicatos. Christiani
ad placandum quem colimus his rebus opus esse novimus, quibus illum delectari ac gaudere scimus. Si igitur placere censendum
est posse Deo quod facis, omnes nos oportet homicidas esse, sacrilegos ac blasphemos. O Constanti, quam ingentis sis dementiae,
videris: conspicitur veterator ille subtilis,
1018A circumscriptor innocentium in tua mente sedem sibi collocasse, et arbitraris non te adhuc publicatum? adhuc in ovem, cum
sis lupus, perfrigescis tu, qui a sanctissimis prophetis bestia nominaris, a beatissimis apostolis canis ac lupus rapax, subornatus,
cum sis operarius iniquitatis, tamquam minister justitiae: et te esse hominem censes, cum nihil hominis nisi lineamenta ac
summam figuram geras? Doles te immanem bestiam dici, nihil te hominis nisi lineamenta ac summam gerere figuram. Dic, quaeso,
an possis, innocentium interemptor, merito dici Christianus, et non potius insanus, hebes, vecorsque, hostis quippe Dei religionis,
in qua pietas, humanitas, omnisque justitia versatur, in qua nec malum pro malo discitur reddere, in qua non occidere,
1018B sed occidi propter Dei Filium docemur? Tu sacrilego conatu tuo, contemptam vanam dominationem tuam considerans, tormenta
admoves; sed est protector
1017D Item Cyprianus in loco paulo superius laudato:
Quam laetus illic Christus fuit . . . . et vicit protector fidei . . . . certamini suo adfuit-praeliatores atque assertores
sui nominis erexit
fidei, gubernator salutis, rector animarum, quem nos impellis negare semper, nobiscum semper adest certamini nostro, quia
praeliatores atque assertores divini sui nominis erigat. Hinc est quod servientibus
1018D Cum Gallandio, ubi Tiliana editio habebat
serviens, Latinius et Lugdunenses
servientes. Cyprianus in epist. laudata:
Steterunt torti torquentibus fortiores, et pulsantes ac laniantes ungulas pulsata ac laniata membra vicerunt.
injustitiae tuae ac ministris, hoc est concarnificibus tuis torquentibus, stemus fortiores, inanimamur ut tuam ungulam artus
nostri pulsati ac laniati superent. Quomodo etenim inexpugnabilem fidem superare poterit saeviens diu plaga repetita, cum
omnis miles Christi sciat ipsum, pro quo patitur, secum esse praesentem, gaudentemque de suorum tolerantia servorum? Stamus
1018D Cyprianus ibidem:
Vidit admirans praesentium multitudo . . . . stetisse servos (Christi)
voce libera, mente incorrupta, virtute divina, telis quidem saecularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos.
utique
1018C famuli Christi ejus majestate firmati, voce libera, mente incorrupta, telis quidem fragilibus tuis, nudi, sed illa induti
arma, quae nos ut indueremus est deprecatus beatus apostolus dicens:
De caetero confirmamini
1018D
Confortamini, et
in
potentiam. Vers. Ant.
Confortamini, idem Lucifer infra.
in Domino et in potentia virtutis ejus (Eph. VI, 10) . Et:
Induite arma Dei, ut possitis stare adversus remedia
1018D
Insidias. Ead. Vide notata in lib. 2 pro S. Athan. et paulo infra.
diaboli, quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra
1018D Nullus dubito, quin scripserit Lucifer
contra principes, contra potestates. Galland. Et ita quidem legitur in Graeco: sed auctor noster probe convenit cum Vers. Ant. apud Sabat.; nihil propterea immutandum
est pro arbitrio.
potestates, contra hujus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite arma
Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti
1018D
In omnibus operis stetis. Vers. Ant. Lucifer ad Graeci textus amussim.
Galland. Sed aliter a versione Cypriani tum in lib. 3 Testimon. tum in epist. 58,
1019C edition. Oxon. a Gallandio laudata: legitur enim:
Propter hoc induite arma Dei ut possitis resistere in die nequissimo; ut cum omnia perfeceritis, stetis accincti, etc.
stare, praecincti lumbos vestros in veritate, induentes loricam justitiae, et calciati pedes
1019A
in praeparatione
1019C
Praeparationem. Vers. Ant.
evangelii pacis; in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissime candentia
1019C Sic emendavimus ex Vers. Ant. Legebatur antea
cadentia.
exstinguere, et galeam salutis
1019C Cum Cypriano epist. 56. Vers. Ant.
salutaris.
,
et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in
1019D Graec. εἰς αὐτὸ τοῦτο. Porro τὸ τοῦτο non expressit Lucifer cum aliis Patribus; neque illud agnoscit vulgatus interpres;
quia et abesse a pluribus codd. ex Millianis annotatis constat.
Galland. Graecus codex Bornerianus apud Sabat. εἰς αὐτὸν cum Lucifero. Vers. Ant.
in illo.
illum vigilantes (Eph. VI, 11) . Igitur quia taliter armatos, tanta potentia munitos, superare non possit tua patrisque tui crudelitas, ut
saepe dictum est, stetimus et stamus, et quoad usque consumas corpora nostra, staturi sumus salutari Christi clypeo muniti,
lorica pietatis ejus circumdati, sancto Spiritu gubernati, immobiles
1019D Non recte censet Gallandius
immobile hic usurpari pro
immobiliter: nos ex Tilianis correctionibus legimus
immobiles, uti Lugdunenses quoque edidere.
, et magis magisque in omnibus auctores
1019D
Auctores pro αὐθένται, ἐξουσιασταὶ,
domini, usurpare Luciferum Graeco stylo assuetum existimarim ex iis in primis, quae statim subdit,
pellentes omnem vocem servitutis. Videsis virorum eruditorum observationes ad Hesychium v. Αὐθέντες, nec non Suicerum in Thes. eccl. eodem v. § II, tom. 1,
pag. 574. Neque praetereas velim Cangium in Gloss. v.
Auctor. Galland.
, pellentes omnem vocem servitutis. Certi etenim et fidentes sumus nullis nos tuis insidiis, nulla tua calliditate, nulla
cavillatione, nullis tuis fraudibus posse a proposito vigore deduci,
1019B quandoquidem sciamus quod enim finis delictorum mors sit, deinde sequitur vita, quae semper sit; amplectamurque beati consilia
apostoli ejus, ejusque imitatores atque participes desideremus inveniri, qui astruit, quod
1019D
Sed etsi, qui foris est, homo noster, corrumpitur: sed qui intus est, renovatur de die in diem. Vers. Ant.
(II Cor. IV, 16)
cum vetus homo noster corrumpitur, qui intus est innovetur. Et
1019D
Et est conjunctio, qua unum cum altero testimonio
1020C conjungit, uti saepe solet, minime vero propria testimonii, quod subditur, uti Sabat. autumat. Vers. Ant.
Si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam
in coelis.
(Ibid. V, 1)
si terrestris domus nostri corporis dissolvitur, coelestis aedificetur; et quod (Ibid. 6,)
1020C Eadem hic conjunctionis vis contra ac Sabat: legit. Vers. Ant.
Dum sumus in corpore, peregrinamur a Deo; ut idem Lucifer lib. II, pro S. Athanasio.
1020D Vide pag. 151, nota 10. Graec. fere cum Lucif. Ἐνδημοῦντες ἐν τῷ σώματι, ἐκδημοῦμεν ἀπὃ τοῦ Κυρίου: quamvis in hisce tribus
testimoniis videatur sensum potius, quam ipsa Apostoli verba expressisse.
positi in corpore, peregrinamur a Domino; cum quo apostolo in regnis coelestibus uberes laudes referre non poterimus Deo, nisi prius morte expurgata ad immortalia
sumenda praemia venerimus. Igitur cum per te dissipata atque penitus dissoluta fuerint corpora nostra, tunc nos integerrimos
esse praesumamus; cum per te mors fuerit illata, tunc nos magis vivere posse credimus.
1019C Quomodo adhuc praesumis, Constanti, interea imperator semper insulsissime, ea ingerere, quae te exstinguant, nos contra
vivificent? Ad exstinguendos nos malo pravoque consilio erigeris, actus es velox ad effundendum Dei unici Filii servorum cruorem,
ignorans quod sanguine nostro patefiat coelum, sanguine nostro gehennae exstinguatur ardor. Te saecularis
1020A ambitio, nos coelestis admonet magnitudo, qui salutem timemus aeternam amittere. Scimus nos pro Deo mori debere; ut enim
te, nisi e castris diaboli ad exercitum in coelestibus castris constitutum feceris transitum, in perpetuum detinebit ignis
apud tartarum, sic nos, si tuas minas tormentaque tua spernentes propter Dei jugulari
1020D Cum Latin. Antea
jugulare.
Filium per te saevissimam feram immanemque belluam maluerimus, in coelo erimus gaudentes.
Beati enim (Matt. V, 10)
qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et non dixit:
Beati qui persecutionem faciunt. Christiani scimus ad hoc nos Christi factos milites, ut injusto a te indicto belli campo ducem nostrum confessi, quo possimus
victoriarum triumpho
1020D
Triumphos. Vatic.
potiri, moriamur armati: hinc nobis quanto saevis, tanto et clementior videris, cum interficere
1020B Christianum se confitentem dignaris. In hoc vero sceleratissimus judicaris, quod sub specie dilectionis, et consulere cupientis
1020D Ita Latin. ubi antea
cupientes. Cupiens, Galland. Hanc calliditatem blandiendi Catholicis, ut in suas illos partes traheret, saepe Lucifer exprobrat Constantio: hinc
Hilarius in lib. cont. Constant:
Pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem blandientem . . . qui non dorsa caedit, sed ventrem palpat; non proscribit
ad vitam, sed ditat in mortem; non trudit carcere ad libertatem, sed intra palatium honorat ad servitutem; non latera vexat,
sed cor occupat; non caput gladio desecat, sed animam auro occidit, non ignes publice minatur, sed gehennam privatim accendit.
, ad nos blandiaris dejiciendos, tamquam utile sit nobis a te de gradu pulsos reservari, a Deo vero damnari. Novimus quod
sis metuens, ne in omnibus his poenis, tua detestabilitate inventis, in hac perseverantia fidei moriamur, et tamen admoves
varios durosque cruciatus. Sic nos, quos tam infeste persequeris, varie excarnificari cupis, et quidem momentis omnibus; interficiendos
vero non esse statuisti, tamquam
1020D Hilarius in lib. eodem:
Omnia saevissima sine invidia gloriosarum mortium peragis.
mors tantummodo beatos milites Christi faciat, ac non etiam tormenta quanto fuerint graviora, tanto majorem virtutis gloriam
pariant. Etenim, qui novimus justitiae copiosiorem
1020C esse vitam ac prolixiorem, in isto belli campo non terga vertimus, non ad castra tua Dei hostis transitum facimus, sed magis
inter haec a te illata exitia positi Dei ovili, unde te raptum possidet diabolus, repraesentari cupimus: et tamen eo haec
dico, non ut nobis parcas. Invenies etenim Christianos nos esse, ut jam, quos interfecisti, invenisti in fide stabiles, in
dolore patientes, in quaestione victores per
1021A illum scilicet qui confes ores suos non deserit, cujus nos milites agnoscentes, ut advertis, congredimur fortiter, dimicamus
constanter. Scimus enim magnam esse claritatem, immensam sublimitatem, ac singularem sanctitatem, vitam salutis aeternae honestate
passionis ornare, maximam esse nobilitatem potestatis tuae tormenta contemnere, nec horrere calcare te, nec tuam rabiem pertimescere,
qui in innocentes tam rabide saevis, qui, cum sis blasphemiae, et injustitiae, et totius crudelitatis doctor, tamen
1021C Rursus Hilarius ibidem Lucifero consentit:
Christum confitetur Constantius,
ut neget . . . haereses comprimit, ne Christiani sint . . . . sacerdotes honorat, ne Episcopi sint. Te, Christe, in verbis,
te in ore circumfert, et omnia omnino agit, ne tu Deus ita, ut Pater, esse credaris.
Christianum te pium, prudentem, atque justum videri posse censeas, caecus et hebes, et veritatis ignarus. Adverte, vorator
innocentium, quod, in quo Christus vigilet, vinci tuis tormentis non possit, famem vincat, sitim spernat, squalorem carceris
et receptaculi, poenarum
1021B horrorem, roboris sui vigore subigat, omnem calcet poenam, cunctos conterat cruciatus, nec mortem, quam tu magno nisu minitaris
inferre, metuat. Superare te existimas illum, qui meminerit scriptum: (Ps. CXV, 12)
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit
1021C
Retribuet. Vers. Ant.
mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ibid. 15) . Et (Rom. VIII, 35) :
Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio an angustia? an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius?
sicut scriptum est: Quia propter te morte
1021D
Morti. Ead. in qua haec verba
tota die conjunguntur cum verbis
morte afficimur. Iren. lib. II, cap. 22,
morte; et lib. IV, cap. 16,
tota die conjungitur cum verbis
aestimati sumus, ut apud Lucif. qui tamen lib. 1 pro S. Athanasio pag. 58, habet:
Occidimur tota die.
afficimur, tota die aestimati sumus ut oves occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit
nos. Quid nos tuum possit ab his auferre salutaribus praeceptis, prorsus videre non valeo. Nam et
1021C licet eos qui tuae pravitati consentiunt ad nos illiciendos levando omni officio tuo non desinas impio, ut Epictetum
1021D De quo etiam in lib. de non conveniendo cum haeret.; sed ex hisce Luciferi verbis intelligimus, hunc hominem Catholicis
primum partibus, deinde ambitione compulsum Arianis adhaesisse. Hoc innuit Athanasius in orat. I cont. Arian.:
Nam de Cecropio, Auxentio, et Epicteto hyprocrita superfluum est dicere, cum omnibus liqueat, quomodo, ob quas causas, et
per quos inimicos Ecclesiae etiam isti promoti sint, nimirum qui se calumniarum in Episcopos orthodoxos, quibus insidiae parabantur
histriones, actoresque praebuerunt. Hi, cum essent nonnisi in presbyteri ordine constituti, nec vulgo cogniti haberentur,
tamen per impietatem Episcopatus titulum sibi procurarunt.
et caeteros, quos ex Dei servis tuos esse ac patris
1021D Id est
diaboli, uti paulo superius.
tui satellites fecisti, tamen absit a nobis haec amentia, ut falsum vero anteponamus, aut aliqua nos oblata per te felicitas
illiciat regni tui: inanem gloriam tibimet serva, omnemque stolidissimi cordis tui prudentiam tibimet retine et comparibus
1022A tuis, quibus te morum conjunxit similitudo: relinque nobis stultitiam nostram, cum nos Christum Dei Filium verum esse Filium
confitemur, cum eumdem unius esse substantiae cum Patre defendimus, cum nos propter eum, ne ejus divinitatem negemus, interfici
cupere profitemur: relinque nobis hujusmodi stultitiam. Quid ut hanc amittamus das operam? quid impugnandam putas posse a
te veritatem, ignorans quod vi sua valeat? unde etenim contra fremitus atroces, asperosque tuos cruciatus invicta virtute
populum Dei conspicis resistentem? nisi quia haec sit, quam defendimus, apostolica atque evangelica fides. Hi resistunt tuae
crudelitati, hi tuam calcant rabiem, quorum spes aeternae immortalitatis, et vita coelestis est, quorumque ardor in cupidinem
perpetuae lucis
1022B accenditur, et salus de promissa laetatur beatitudine. Adeo namque securi ad aeternam nos perfruendam vitam perventuros
scientes omnia gratanter perpetimur, quando non tormenta propria cogitare nos profiteamur, sed tua tortoris supplicia; damna
corporum lucris animae Christiani repensamus, coronam in vulneribus computamus, de tormentis et doloribus illatis per te laetissimi
in Christo triumphamus. Recordare
1021D Quae Lucifer hic commemorat, videntur referenda
1022C esse ad an. 360, quo hic liber scriptus fuit: nulla tamen de hoc Constantii facinore mentio apud Historicos: si tamen. quod
ait Lucifer,
memoriae recentis nomine velimus intelligere, paucos quae ante annos Constantius adversus Catholicos Alexandrinos crudeliter jussit perpetrari,
forte conjicias ea hic enarrari, quae anno circiter 357 Georgius Cappadox
1022D Constantinopoli Alexandriam reversus impie, saevissimeque aggressus est in Alexandrinos ipsius Constantii auctoritate et
edicto. Vide Sozom. lib. IV, cap. 10, edit. Vales., et Praefat. nostram, § IV.
, Constanti, de scelerum tuorum memoria recenti, quam tibi in civitate Alexandrinorum inussisti, quantos
1022D A Georgio namque, qui Alexandria expulsus ad Imperatorem confugerat, vehementer ira incensus idem Imperator Notarium misit
Alexandriam, qui Constantii jussu
multos Alexandrinorum tormentis subdidit, ac verberibus affecit. Nec multo post Georgius ipse revertitur terribilior factus,
quippe qui Imperatorem ad multorum vexationem incitasset;
ait ibidem Sozom. Hinc Lucifer scribit,
una tincta subscriptionis tantum scelerum in ea urbe commissum, Id est una edicti subscriptione temere ac furenter a Constantio signata Georgii impulsu.
per abrupta una tincta
1022D Tincta subscriptionis una,
pro una subscriptione quae tinctura seu atramento fit: tincta nomen novum. Til. et la Cerda.
subscriptionis tuae dejecerit, quantos gladio demeti fecerit, quantos fame sitique exedi, vel carceribus necari, quantos
intercepto effecerit spiritu strangulari; et tamen his omnibus crudelitatibus in sanctos martyres,
1022C quos tuus interfecit gladiatorius animus, cum saevieris in nos, crudelius saevis dum retines gladium, dum das operam, ne
in remedium velocius exitus succurrat mortis. Dilacerari toto corpore, urique nos patimur, probantes nihil
1022D
Nihil magis. Galland.
congruere sapientium gravitati atque constantiae, quam nullis terroribus de sententia et proposito depelli, sed esse utilissimum
pro Deo cruciari, et emori non posse
1023A Deo mancipatos, perpetua vinci tormenta, sed te magis prosterni atque deduci ad nihilum. Accipe in vicesimo sexto psalmo
positum (Psal. XXVI, 1) :
Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropinquant super
me nocentes, ut edant carnes
meas. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor
meum. Si exsurgat adversus me praelium, in hoc ego sperabo. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in
1023D
In domo Domini omnibus diebus vitae meae. Vers. Ant.
domo Dei per omnes dies vitae meae. Igitur, cum justitiae virtus in his perficiatur passionibus, cum, quia Christus in nobis patitur, nec sentiamus supplicium,
propterea quod, ubi deest culpa, nec poena sit, quomodo his te rebus vincere Deo
1023B dicatos devotosque potuisse arbitratus es, quibus augmenta virtutis invicta praebeat fides? Credo equidem, nec me veritas
fallit, quod, licet adhuc totis tuis eo incumbas carnificinae viribus, ut membra divellas, artusque laniatos in sanguinem
nostrum saeviens diu tortor vexares, quod vincere tamen numquam Dei possis familiam, numquam exercitum Christi superare valeas,
non doloribus subjicere, non poenis angentibus poteris flectere. Christiani nullos cruciatus, nullamve mortem recusamus; non
tyrannicas tuas jussiones, non judicum tuorum gladios tremere possumus, quia gladio Dei armati tibi resistamus. Beatus apostolus,
De caetero, dicit Ephesiis (Eph. VI, 10) :
Confortamini in Domino, et in potentia
1023D
In potentiam. Ead.
virtutis ejus. Induite arma Dei, ut possitis stare
1023C
adversus remedia
1023D Cum Ms. reg. apud Sabat. Vers. Ant.
insidias. Vide not. in lib. II, pro S. Athan. et hoc eodem libro pag. 248.
diaboli, quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra hujus mundi rectores tenebrarum
harum, contra spiritalia nequitiae.
Arma indutos Dei tu, per quem omnes in nostram necem saeviunt daemones, superare quia non potes, hortamur tandem te nobis
tradas, ne cum istis, quos describit apostolus, in cuncta torquearis aeva. Sic non in tenebras carceris tui filii possint
vinci lucis a tenebrarum filio, tamquam tenebras sentire possint hi, in quibus inhabitare dignatur ille, qui sit lucis conditor.
Perferat virtus necesse est, quod ferendum natura mortalis edocuit; si enim ignibus consumere nostros artus tentaveris, te
magis in nostra corpora sentiemus exuri quam nos, qui cum libenter ac prompte curramus ad mortem pro
1023D fide, non nos amittere vitam posse, sed magis conquirere, et quidem post fragilem aeternam praesumamus. Stat semper nempe
gladii tui acies exstricta
1023D
Stricta. Latin. et ex eo Gallandius.
, parata Christianorum neci, et tamen omni plumbo curvior esse nobis videtur iste mucro gladii tui, sicut et acies animae
tuae. Toleramus omnia in passione securi, veluti ingeramus supplicia quae patimur,
1024A quoniam qui per te in nos saevit, nostra fide prosternitur. Non enim morte in perpetuam malignitatem illam deleri nos posse
novimus, qui in Christum vitae aeternae tributorem unicum
1023D
Unicum verum. Vatic.
Dei Filium crediderimus; sed credentes sumus et bene praesumentes, quod ad lucem vitamque perennem etiam corpora sint resurrectura,
quae tu nunc uris, torques, ac lanias. Si enim, posteaquam per te interficimur, nihil nos esse futuros sciremus, profecto
stultissimi essemus non huic vitae consulentes, ut esset quam diutina, et commodis omnibus plena; quod contingere nobis poterat,
si tibi magis quam Dei decretis temperandum censuissemus; ac nunc cum per te si vita praesens auferatur, immortalis sumatur,
hanc praesentem vitam propter Dei Filium cum bonis
1024B suis contemnere servos ejus necesse est, siquidem omnis hujusmodi jactura immortalitate pensetur. Quanta virtus, quantum
robur animi, qualis fuerit firmitas fidei eorum, quos interfecisti, et sit horum qui adhuc tuo sacrilegio resistunt, adverte,
Constanti, stetisse aut illos beatos martyres, quos jam Dei potentia in coelestibus regnis esse constitutos cernimus, aut
hos quos adhuc interficere non valuisti, contra te immanem feram, qui fanda atque infanda nobis comminando non desinas, cum
multis
1024D Forte
multo, aut
multos. Til.
Multo, Latin. et Galland. Recte
multis, id est
tolerabilius rebus multis, pro suo scribendi more.
tolerabilius audere semper desiderans fueris, ac sis, adversum te aemulos surgere principes, quam Christum Dei Filium confitentes
exsistere victores. Placuerat enim tenebris omnium errorum obsesso cordi tuo, et profunda caligine caecato animo, nos omnes
1024C per tuam haeresim a Deo convertens
1024D Participium pro gerundivo, sic saepe utitur:
convertendo nos tuos clientes efficere. Til. et Galland.
convertentes primos. Latin.
primo tuos clientes efficere, deinde consatellites. Sed vicit te et ipsum in te, ista qui fuerit machinare molitus, veritas;
valet enim vi sua. Exspectantes denique sumus momentis omnibus super
1024D Id est,
atrociora quam ista. Galland.
ista, quae jam intulisti tormenta, adhuc addas constituendo saeviores carnifices, ferociores ultores, qui devotos Deo milites
adversus edicta feralia tua resistentes, quo minas et cruciatus et tormenta fidei vigore per Dei misericordiam calcemus, possint
vel gladio invadere, vel crucifigere, vel igni torrere, vel quolibet inaudito genere poenarum viscera nostra ac membra laniare;
ut stamus nunc usque per Dominum immobiles staturi semper, si quidem non nos simus qui tuos frendores vincamus, sed ipse in
nobis, cujus auxilio regimur,
1024D cujus virtute servamur. Quantus enim tu es, aut qualis, qui possis spoliare nos his bonis, quae sunt in nos collata divinitus?
rapis nos, negas
1024D
Relegas. Latin.
, egenos facis, damnas, vincis, uris, miseris etiam modis necas, et tamen vincere Christianorum invictam fidem non vales.
Per quod intelligere debuisti factum, quia et tu erroris crudelitatisque tuae sis recepturus supplicia;
1025A et contra nos, quod per hanc propositam difficultatem angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublimiter ducat,
non poterimus cedere tuae crudelitati, qui novimus quod sit martyrium dominicae fortitudinis singularis imitatio. Laboris
quidem et difficultatis plena satis et ardua martyrum adeo via est, ut non quis humanis implere valeat viribus; sed nos, qui
auxilio divinae suffragationis juvamur, calcemus te semper, ut nunc calcamus, necesse est. Hinc est quod libitum sit nobis,
non solum non te timere Dei religionis adversarium, sed et ultro provocare. Provocaris
1025D
Provocaris enim. Galland.
, cum semper, ut non miserearis immisericors, sed ut interficias exspectaris: hinc est quod non possit capere divisionem felicitas
nostra, quia, et cum occidimur pro Dei Filio, ipse dilectione vivat
1025B in nobis, ipse, qui est in pressura et excitatio, in persecutionum praeliis fortitudo. Quibus etenim velis te modis exseras
adversus Dei cultores, numquam tamen poteris evacuare signatam virtutem, quippe cum mundana non invitent, non terreant tormenta.
Cum haec ita sint, te Dei domus persecutorem quid aliud dicam quam miserum, qui praedonum tuorum daemonum instigationibus
pareas, quorum stimulis actus haec fueris perpetrare machinatus, per quos inhaerente cordi tuo persuasione tua sacrilega libenter
erras. Faveas stultitiae tuae tibi ignotae
1025D Melius cum Latin. et Galland. nam antea
ignitae.
; atque utinam cum solis Arianis comblasphemis tuis errare ac desipere velis! nos etiam in consortium malorum tuorum rapere
conaris, proscribis, exspolias; sed novimus maximae felicitatis genus esse propter Christum
1025C quaesitam paupertatem. Infers
1025D Forte
inferas, ut paulo ante
faveas. Galland.
, carnifex, mortem
1025D
Mortem; at nos, etc. Latin. et Galland.
ad nos; non solum non cervicem subducimus, sed et damus
1025D
Damus cum iisd. ut sensus sit:
Infers, carnifex, mortem, at nos non solum non cervicem subducimus, sed et damus; antea leg.
manus.
, ut propter Dei unicum Filium jugulemur. Quorsum haec retuli? ut scires poenas tuas nullas habere contra Christi servos vires,
et quod expavescere non possumus id, quod venturum semper exspectemus. Indigne fers cur dicaris haereticus, et audes tamen
dicere non comparari posse, vel exaequari Patri Filium; nos, qui unam deitatem Patri et Filio defendimus, Filium aequalem
dicimus Patri. Credimus, ut credidit beatus Paulus apostolus, qui dicit de Filio (Phil. II, 6) :
Qui cum in
1025D Vers. Ant.
In forma Dei constitutus.
forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo. Quid est,
qui cum in forma Dei esset? nisi quod sit
1026A Filius, ut est Deus Pater, incommutabilis, inconvertibilis, inaestimabilis, inenarrabilis, aeternus, perfectus. Quid est,
qui cum in forma Dei esset? nisi quod ipsam inaccessibilem lucem habitet Filius, quam et Pater; nisi quia una sit divina sublimitas Patris et Filii.
Sanctus
1025D Ita cum Latinio: antea legebatur,
Patris et Filii sancti Spiritus, in beato manens Apostolo. V. praefat. § 2.
Spiritus, in beato manens apostolo, corda vestra omnia haereticorum jam tunc conspiciens addidit interpretationem, quid sit
in forma Dei esse Filium: (Ibid.)
Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo. Apostolus beatus aequalem Filium Patri dicit, unam deitatem manifestans Patris et Filii; et tu audes cum sacrilegae audaciae
tuae satellitibus atque sacrilegii tui comparticibus dicere:
Non enim nos possumus aequare aut comparare Filium Patri? Aut cur Dominum dixisse
1026B arbitraris,
Qui me vidit, vidit et Patrem
1025D Cum Graeco, τὸν πατέρα simpliciter. Vers. Ant.
Patrem meum.
(Joan. XIV, 9) ; Et,
Ego et Pater unum sumus (Ibid. X, 30) ? nisi quod una sit potentia Patris et Filii. Tu dicis, quod habet Filius initium; at nos dicimus sine initio
esse: si quidem omne, quod habet initium, et finem possit habere necesse est. Igitur, cum credamus unicum Dei Filium aeternum
esse, hoc est coaeternum Patri, et vos hostes Dei negetis, nonne rectissime dementes et omni vecordia saginatos filios pestilentiae
vos nuncupamus? de quibus clamat beatus apostolus, ut tunc de Judaeis (Rom. I, 28) :
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia; tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea, quae non conveniant
1025D Vers. Ant.
Conveniunt.
. Et ad Philippenses:
Coimitatores mei estote, fratres, et observate
1025D
Observate qui. Vers. Ant.
eos qui sic ambulant, sicut habetis formam
1026C
nostram
1025D Vers. Ant.
Formam nos.
.
Multi enim ambulant, quod
1025D Vers. Ant.
Quos semper. Quos, idem Lucifer l. 2 pro S. Athan. Vide pag. 159 (hic col. 926, lin. 17) .
saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum deus venter est,
et gloria in
1026D Ex Graeco, ἐν τῇ αἰσχύνῃ.
In confessione. Vers. Ant.
confusione ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 17) . Et ad Timotheum de te, Constanti, ac tibi dilectissimis comperditis tuis (I Tim. IV, 1) :
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide
1026D Graec. τῆς πίστεως.
A veritate. Vers. Ant.
attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in
1026D Ἐν ὑποκρίσει. Graec.
In dissimulatione mendaciloquorum. Vers. Ant. Cotelerius in Tom. I Monum. Eccl. Graec. pag. 337, monet, in Lucifero aut ad Graecam locutionem voces ambas ita
esse conjungendas,
mendaciloquentium, ἐν ὑποκρίσει ψευδολόγων, I Timoth. IV, aut legendum
mendacium loquentium. Nos ad sensum Graecae vocis utramque conjunximus.
hypocrisi mendaciloquentium, cauteriatam habentium conscientiam
1026D
Mentem et conscientiam suam. Vers. Ant.
Mentem abest a Graeco.
suam. Vos adhuc percutit atque interficit Spiritus Sanctus ore ejusdem beati apostoli
1026D
Apostoli Pauli. Vatic.
:
In novissimis diebus advenient tempora periculosa. Erunt homines se ipsos amantes, cupidi
1026D Cum Cypr. lib. de Unit. Eccl. Vers. Ant.
Avari . . . non obaudientes.
,
superbi, fastidiosi
1026D Graec. ἀλαζόνες, ὑπερήφανοι. Vulg.
elati, superbi. Et eo quidem sensu, quo
superbi, accipi posse videtur
fastidiosi Luciferi. Cicero X Philip.,
Quorum, in
1027B quit,
si essent arrogantes, non possem ferre fastidium. His adde
fastidium quandoque sumptum pro
fastigium, ut Cangius nos edocet in Gloss. Vid.
fastidium. Quid porro si Lucifer stylo minus Latino et pene rudi passim usus
fastigiosi scripsisse dicatur?
Galland. Cum Lucifero tamen convenit Vers. Ant. apud Sabatierium.
,
blasphemi,
1027A
parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine fide, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate,
proditores, protervi, inflati, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis, veritatem
1027B
Virtutem . . . et hoc devita. Vers. Ant.
autem ipsius negantes; et hos devita (II Tim. III, 1) . Et infra:
Quemadmodum autem Jamnes
1027B Graec. Ἰαννῆς. Vulg.
Jannes. Sed cum Lucifero
Jamnes legit quoque Sanctus Cyprianus de unit. Eccl. pag. 115, edit. Oxon. Vide sis Cotelerium ad Constit. Apost. lib. VIII, cap.
1,
Galland. Nostrum non est de hoc nomine quaestionem instituere:
Magno certe cum discrimine, inquit Cotelerius in loco laudato,
nomina magorum istorum efferunt, scribuntque
1027C
auctores Hebraei, Graeci, et Latini, his fere modis, Johane, Janne et Mamre, Jamre, Ἰαννὴς, Ἰάννης, Ἰαννῆς, Ἰαννὶς, Ἰωάννης, Ἰάμνης, et Ἰαμβρὴς, Ἰάμβρης, Ἰαμβρῆς, Ἰαμβρὶς, Μαμβρὴσ
iisdem accentibus, Μαμβρὶς;
apud Glycam Ζαμβρῆς,
inversa forte prima littera M,
sicque mutata in Z; Jannes, Jamnes, Johannes, et Mambres, Jambres etc.
Restiterunt pro
resisterunt legit Sabatierius. Vers. Ant.
Jannes.
et Mambres resisterunt Moysi, sic et hi resistent
1027C
Resistunt, et corrupti mente, reprobi, etc. Eadem.
veritati, homines corrupti mente, et reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; insipientia
1027C
Insipientia enim, etc. Ead.
eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit (Ibid., 8) . Et infra:
Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes aures
1027C
Auribus legit Sabatierius.
et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem
1027B
convertentur (Ib. IV, 3) . Deserens apostolicam fidem, conversus ad fabulas, ut cancer ita sermo tuus quod serpere possit, cum praedixerit
ore apostoli Spiritus sanctus, catholicos dicis erraticos, et paulo
1028A post, ipsam quam catholicam dicebas, quamque suscipere
1027C
Nos suscipere. Vatic.
cogebas, dicis esse blasphemiam
1027C Redarguit hic Lucifer inconstantiam imperatoris, qui ad arbitrium et pro Arianorum voluntate fidei formulas ab iisdem prolatas
recipiebat modo, modo rejiciebat; praesertim vero indicare videtur libellum fidei in Mediolanensi concilio exhibitum catholicis
episcopis, ut eidem subscriberent, vi ac minis adacti, ut alibi saepe notavimus: hanc fidei formulam
1027D reprobavit postea Constantius ipse, et novas identidem ab haereticis cusas aut admitti, aut respui jussit.
. Item
1027D Eudoxius, quem Lucifer per contemptum Adoxium nominat, post occupatam anno circiter 358 Antiochenam Ecclesiam, ibidem concilium
celebravit ineunte anno insequenti, ibique descripta fidei formula ὁμοουσίου ac ὁμοιουσίου voces rejecit; praeterea e cathedra
ad populum sermonem habens, aut in ipso concilio impiissimas protulit blasphemias, quas Hilarius refert in lib. un. contra
Constantium. At Arianorum et Semiarianorum appetitus insidiis, et apud imperatorem, cujus gratia, et auctoritate plurimum
pollebat, accusatus e sua Sede dejicitur in concilio Seleuciensi anni 359 die septembris 13. Rursum vero Acacii potentia fretus
imperatorem adiit, suas blasphemias verbo tenus ejurat, et inito anno 360 in Constantinopolitano conventu a suis fautoribus,
et Constantio probante, Cp. Ecclesiae praeficitur,
1028B Macedonio depulso. Haec Boschius in Hist. Patriarch. Antioch. praeposita tom. IV Julii Boll. Utrum Antiochenam quoque formulam
ejuraverit Eudoxius, videtur incertum, cum Seleucienses Patres nihil contra statuerint, concilio re infecta dissoluto. Ut
aliquid certi e Luciferi verbis conjicere liceat, sic existimo, Antiochenam formulam ab Eudoxio sancitam, a Constantio ejusdem
Eudoxii persuasione probatam fuisse; mox Constantius ab Eudoxii adversariis e sententia dimotus et formulam, et illius auctorem
damnavit; iterumque Eudoxii fraude deceptus, cum hic blasphemias suas in Aetium rejecisset, seque illas ejurare fingeret,
Eudoxium in gratiam recepit, de Antiochena formula nihil praeterea sollicitus, eumque Constantinopolitanum episcopum
1028C confirmavit. Haec tamen adhiberi potest iisdem verbis interpretatio: quod Constantius visus fuerit formulam istam iterum
comprobasse, cum illius auctorem ad Constantinopolitani episcopatus culmen evexerit, qui numquam destitit et formulam suam
suasque blasphemias palam profiteri. Petavius Antiochenum concilium retulit ad annum 360 in lib. I de Trinit. cap. 9; nostrum
non est de hac controversia d
isputare. Utramvis probes sententiam, cum Constantinopolitanum concilium initio anni 360 Eudoxium huic Ecclesiae praeposuerit,
licet paulo post secutum sit Antiochenum, auctore Petavio aliisque, in quo illa fidei formula edita est, stat utique hunc
librum aut anno eodem ad finem saltem vergente, aut insequenti descriptum fuisse a Lucifero. Equidem Luciferi hic idem locus
convenit cum sententia Boschii, si sensum recte assequi velimus: nimirum,
Formulam, quam apud Antiochenos editam probaveras, mox contra Adoxium concitatus dixisti fuisse blasphemiam, et rursum veluti
catholicam confirmas,
1028D
cum Adoxium illius auctorem dignum censeas Constantinopolitano episcopatu. Vide Boschium in Histor. laudata, qui duas distinguit Synodos Antiochenas, alteram sub Eudoxio ante annum 360, in qua voces
ὁμοούσιος et ὁμοιούσιος rejectae fuere; alteram sub initium anni 361, in qua, licet Acacianis contra obnitentibus, formula
synodi Constantinopolitanae confirmata fuit, et Filii cum Patre ὁμοιουσία, id est similitudo
secundum Scripturas.
post paululum, quam nunc
1028D
Tunc. Galland.
astruxeras apud Antiochenos contra Adoxium faciens fuisse blasphemiam, ipsam iterum nunc firmas catholicam; unde et Adoxium
Constantinopoli esse censueris, quod enim ipsum probaveris catholicum. Scias utique ex hoc ipso quantum intersit inter verum
atque falsum, quando ipse cum sis, ut tibi videtur, peritus, habeasque dictatorum
1028D Id est
scriptorum, qui dictata excipiunt, scribuntque, uti censet Ducangius in Glossar. Ego potius quosdam ex aula Constantii intelligerem,
et in humanioribus litteris versatos, qui ejus edicta, litteras, et sententias de fide, atque formulas scribendas dictarent
compto sermone, ac diserto, uti subdit paulo inferius, eosque
adjutores litterarum appellat.
designatum numerum, tamen persuadere nulli, nisi eis, qui carnificinam tuam timuerunt, te potuisse advertamus. Nos vero,
quibus ad loquendum natura sufficit, alieni ab omni scientia, et hinc alieni litterarum, ad omnem destruendam haeresim
1028B valemus, quia res ipsa ac veritas loquitur. Tu ac tui adjutores litterarum et hinc aliam plenam auxistis artem; nos sumus
tantum sacras scientes
1029A litteras; noster sermo est communis, contra vester politus, ornatus, qui etiam dici mereatur disertus; et tamen suadere
dulcis per artem quaesitus sermo vester nulli potest christianorum, nisi ei, qui non sit, sed tantum dicatur, ut tu, qui cum
sis lupus unus esse de ovibus ab insciis judiceris. Quis tam excors est, nisi qui ut tu omnem hauseris amentiam? quis est
Dei famulorum, qui nolit devotionis obsequio morte honestari? quis est qui cruorem sanguinis sui pro Christo non sit desiderans
fundere? cum hujusmodi mors integriorem faciat vitam, aeternam inveniat gloriam. Stamus, ut advertis, virtute Dei protecti,
praeceptis Evangelii calciati, fixo immobiles gradu, ne possint per te praecipiti labe rapi vestigia. Stamus scutum fidei
tenentes, ut in totum non possint
1029B per te jacta fumantia hostis concrescere jacula, quippe quae semper in te repercutiantur. Munita sunt nostra capita casside
salutis, est in ore verbum Domini, ut hostis in te collocatus gladio elidatur spiritali, sternatur pariterque dissipetur;
esse advertes sanctam fidem, quam nos abjicere cogebas, animae nostrae clypeum, et fortem et impenetrabilem et contextam loricam,
quam nulla diaboli possint tela per te perforare illata. Tantam perseverantiam cernens christianorum,
Defendendum est, inquis,
et a me semel susceptum Arianum dogma; dicis talia honesta voluntate errans. Sentis enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius, eamque summa vi oportere
defendi: defendis gladio; at nos defendendam novimus religionem non occidendo, sed moriendo
1029C pro Deo, universaque mala haec quae tu ingeris sustinendo. Tali genere defendentes religionem quae tua crudelitas poterit
vincere? Si enim quilibet militum tuorum in hac fragili imperii tui militia tibi mortali mortalis fidem servaverit in aliquo
egregio facinore, et acceptior fit, et carior; si perierit apud te inanem hominem, summam consequitur gloriam, quod pro te
duce suo morte occubuerit: quanto magis Deo aeterno imperatori fides est servanda a nobis clementiae ejus militibus! Cum haec
nos agere susceptum cogat officium devotionis, tu, quia caecus sis Christum verum Deum veri Dei Filium esse non credendo,
quia sis simpliciter infelix, quod aeternae mortis tenebras minime evaseris, volueras et nos redire ad veterem caecitatem,
ut tam
1029D
Jam. Latin.
1029D non simpliciter, sed detestabiliter cum lumine videremus amisisse prudentiam. Nam et cum cognoscamus unam mortis damnationem
esse tibi, quia credere nolis, et geminatum malum esse nobis, si rejecta nostra credulitate ad interitum redire maluerimus,
quomodo nos posse tuis praesumpseras aut falsis obsequiis, quae magis, dum illiciunt, interficiunt, aut omnibus tormentorum
crudelitatis generibus a Dei charitate separari? Quis tantam sibi oblatam
1030A felicitatem respuat, nisi qui sit te infelicior, cum videat confessione vocis unius,
Christianus sum, adversa succumbere, laeta provenire, patefieri regna, aeterna parari imperia? Dicis:
Negate Dei Filium, aut interficiet vos virtus regni mei. Quam melius est ab hoste Christi interfici, quam a Christo! quam est optimum a te antichristi amico mactari, et a Christo
vivificari! Quis nolit particeps ac socius patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, cunctorumque justorum inveniri,
quam Judae, cujus tu exstitisti imitator? In carcere per Herodem compestilentem tuum punitus est Baptista Joannes; Jacobum
saevitia Herodis interfecit; in insulam
1029D Forte addenda vox
Patmos. Galland.
relegatus apostolus Joannes; crucifixus est beatus Petrus; alligatus est beatus apostolus Paulus, reclusus
1030B est carceribus, flagellatus est, et saepe lapidatus, interfectus est postremo. Sed, hi cuncti illa gratissime sustinendo
quod amici Dei fuerint facti, qui advertimus, et ipsi crudeli manu tua mactari malumus, quam tuae cedere carnificinae. Cur
nos exosos habes, cur tanta saevitia persequeris? nempe quia nos christianos fateamur: et illi beati, quorum fecimus mentionem,
pro unico sunt interfecti a contyrannis tuis Dei Filio, cur se ejus servos dixerint. Dicit ore religiosi David Spiritus sanctus
ex nostri persona populi:
Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, nonne Deus requirit
1029D Vers. Ant.
requiret.
ista? Ipse enim novit abscondita
1029D
Occulta, et
morte afficimur. Ead.
cordis: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Ps. XLIII, 21) ; et tu Constantius
1030C Arianae idololatriae mancipatus interea imperator,
Metuite, inquis,
frendores recrudescentis in vestram necem insaniae meae, et estote mecum apostatae. Haec audiens non vulneribus tuis mederi vis, sed magis pergis caeco et irrationabili furore illorum instinctu, qui insinuant
se menti tuae, et instigant nescium furere his spiritibus
1029D
Instigant nescium furere. Hi spiritus sunt, etc.
1030D Latin. et Galland. His immutatis,
spiritibus pro
spiritus, furere pro
furore, sententiam retinemus.
, quibus tu, quod Dei unicum Filium neges, sacrificare dignosceris; qui, quia per se nocere nobis nihil possunt, protegimur
enim magnitudine Dei, per te nos satellitem suum persequuntur, quos sibi inimicos esse infestissimos sentiunt, exercentque
per te amatorem suum saevitiam quam violentissime possunt, existimantes interventu tuo carnificis se nostram violaturos fidem.
Doctrina cunctarum est sacrarum scripturarum, in Dei Filium
1030D credere primam et consummatam esse justitiam. Hinc est quod te victo quaestionario
1030D
Qui quaestiones de Fide in nos exerces judiciarias.
illi daemones in te vincantur, quia victoriam non nostrorum fragilium nobis praestat corporum virtus, sed illius clementia
ille sufficit vires, ut inter omne carnificinae tuae instrumentum duremus immobiles, ut non doloribus vulnerum, non ictibus
quaestionum frangamur, sed potius erigamur; hinc verus est Dei cultus, in quo mentes colentium seipsas Deo immaculatas victimas
1031A sistunt. Et arbitraris Dei esse cultorum quemquam tam segnem ac stolidum, ut non illum ardor tanti
1031D
Tantae. Latin.
cupidinis excitet, et non armet, non instiget, non stimulet, non denique illis facibus amoris inflammet, quibus sunt sancti
inflammati prophetae, apostoli, ac martyres? Quem, inquam, nostrorum non impingat animus inter manus tuas crudeles pro Christo
interfici? quem ad martyrii gloriam et culmina non tantum per haec, quae tu ministras, sed etiam per crudeliora non pervenire
urgeat? quippe cum facile superentur tua supplicia, si ipsorum suppliciorum ante oculos proponatur gloria. Nec enim id, quod
lacerat, consideratur, ubi poenae merces tanta praestetur. Mercedibus incorruptibilibus tua, Constanti, tormenta vincuntur,
et cruciatus obteritur,
1031B mors subigitur, quae cum inferatur, magis vita
1031D Cum Latin. Antea
vitare paratur.
reparatur. Dolerent, imperator, vulnera per te inflicta, si statim non Dei amicos efficerent. Ac
1031D
At. Id.
, cum tunc vere victuros nos praesumamus, si a te propter Dei plectamur Filium, tunc nihil salutis amissuros, quin
1031D
Quei. Galland.
fieri potest ut tuis inanibus cedamus frendoribus? Tuo nos potuisse ac posse vigore subigi es arbitratus, et credo adhuc
frustra arbitreris. Quousque tandem abuteris Dei patientia, Constanti? Quinimmo hortor, haec pellens ex tenebrosis sentibus
tuis illa insulsa mens tua recipiat meditationes, quae te possint in viam statuere, quae ducunt ad Dei regnum. Apprehende
amoeniter quod te ducat ad convivium Abrahae, Isaac, et Jacob, Dei amicorum, tu qui ausus fueris homo totius injustitiae justum
te aestimare,
1031C omnibus te praeponens Dei judicio sanctae Ecclesiae constitutis episcopis, fidemque sanctam, quam semper tenuit ac tenet
Ecclesia, reprobans, fueris nisus blasphemiam consacrilegi tui Arii ore prolatam nunc per satellites tuos, nunc edicto
1031D De hoc satis jam in Vita Lucif.
tuo, nunc spiritibus immundis referto ore tuo praedicare, et juste
1031D His mendum inesse putarim: ac forte legendum,
et jure te perfectum. Galland.
perfectum cultorem Dei, et omnia sancte agentem vocitare, cum adhuc te neque crudelior, neque detestabilior, neque in
1031D
In blasphemiis major. Id. Antea
majorum.
blasphemis major, quam quisquam eorum regum, qui tyranni nuncupantur, fuisse reperiatur. Quae ita se habere in libro,
1031D Ex his cognosce suos libros seorsim et diverso tempore a Lucifero scriptos fuisse.
qui titulatur
de Regibus apostaticis, quia jam aperui tuae imprudentiae, nunc illud te scire volo,
1032A quia, nisi te mature converteris, nisi credideris, ut nos, unicum Filium Dei semper cum Patre regnasse, et numquam fuisse
Patrem sine Filio, unum etiam esse regnum Patris et unici ejus Filii, unamque deitatem possidere Patrem et Filium, in aeternum
te periturum: siquidem Arius magister tuus creaturam dixerit Dei Filium, et tu ejusdem ad coelum extuleris usque laudibus
blasphemiam. Nos te urgemus, rogamus, impellimus Deo fieri amantissimum, et tute injuriam pati a nobis quereris: sic inanem
dignitatis tuae tueris censuram, tamquam haec sit te a perpetuis ereptura cruciatibus; erigis super Domini sacerdotes superbum
caput, non advertens scriptum:
Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Apostolus,
Qui cum in forma
1032B
Dei esset
1031D Ita et Hilarius lib. VIII de Trinit. Vers. Ant.
constitutus pro
esset.
, dicit de unico, quem in nos persequeris, Dei Filio,
non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in
1031D
In similitudine hominum factus et habitu adinventus ut homo. Vers. Ant. Graec. ἐν σχήματι.
habitu inventus ut homo: humiliavit
1031D
Humiliavit seipsum factus obaudiens, etc. Vers. Ant.
se usque ad mortem, mortem autem crucis. Ille, qui in forma Patris semper et fuit, et est, et futurus est, quippe verus Filius, quippe immutabilis et inconvertibilis,
quia Deus sit totum potens Filius omnipotentis, propter nostram tamen salutem sese humiliare dignatus est, ut nos jacentes
atque depressos, erectos exaltatosque efficeret; quae ejus sancta humilitas te canem rabidum fecerit latrare contra ejus divinam
majestatem, sola videns de sacris scripturis, quae praeter
1031D
Propter. Latin. et Galland.
susceptam humilitatem scripta sunt, praeteriens ea quae aeternam narrent ejus divinitatem.
1032C Quid ad haec respondes, Constanti? cui crebro sunt acclamantes Ariani dogmatis tui episcopi, episcopum
1031D Ita Constantio adulabantur, qui in definiendas fidei controversias semet ingerebat; et hoc titulo,
1032D veluti honorificentiore, donabantur episcopi, qui dignitate, aut virtute, aut doctrina caeteros antecedebant. Vide Bingham.
de Orig. Eccles. tom. I, lib. II, cap. 2, § 8, hinc illud Luciferi dictum in lib.
de non parc. in Deum delinquentibus, quo Constantio exprobrat, quod ecclesiasticis negotiis, ac religionis controversiis sese immisceret:
qui tamquam vere ad te omnis cura Ecclesiae pertineat, sic sis sollicitus, etc. cum homo is esset Constantius, qui dogmatum ac legum ecclesiasticarum peritiam jactaret, ut in lib. II pro S. Athanasio
idem Lucifer de illo scribit:
qui te legis peritum vis videri; et sub ejusdem libri initia;
Credo nihil sacrarum te fugere scripturarum, neque enim posses egregia nobis mandata dare nisi fuisses legis peritus; quod ironice dictum; et in lib. de non parc. in Deum delinquent.
de quo, id est,
Jesu Christo, libros scriptos dedisti: haec autem ab Arianis episcopis imperatoris nomine edebantur in vulgus.
te esse episcoporum: morientes propter Deum unicum Filium credis, an non credis regnum possessuros coelorum? Si credis, cur
ad ejus aeternitatem nos impellis negandam? cur non desinis persequendo nos, qui sumus credentes in eum? cur nobis es perinquietus
et semper infestus, praebens te persecutorem violentum, sub pacis vero titulo hostem subdolum? Doleo quod tanta tibimet acquisieris
mala: lugeo te quod sis omni ex parte positus sine spe vitae aeternae. Caeterum, licet tu non gladiis tantum scindas nosmet,
sed et dentibus tuis
1033A sis mandens, tamen, tuam rabiem quod a Deo protecti superaturi sumus, certum tene; nec in eo nos despicere digneris, quod
videas corpora nostra fragilia; quod est enim potissimum, sapientiae
1033D Forte
sapientia.
recti ac muniti valemus, habentes ornatus ac munimenta in cordibus, ac sensibus nostris. Unde nunc nos ornatos videmus? unde
munitos ac tutos esse sentimus? unde nos sapientes cognoscimus? nisi quia et blasphemiam tuam vitemus, et mortalia corpora
nostra tuo ensi gratanter propter Dei Filium tradamus, scientes quod, cum terrenum nostrum domicilium interficere valueris,
coeleste, quod habeamus, quia interficere non possis. Idcirco etenim bona nobis, malaque proposita esse novimus, ut vis omnis
prudentiae nostrae in discernendis bonis malisque versaretur.
1033B Quid stultius nisi temet vere Deum negare? quid sapientius, quam nefandum tuum calcare caput et Deo propter hoc placere
factum? Hinc est quod perspicis omnibus nostris viribus nos stare paratos in agone justitiae, fide integra, virtute devota,
mente incorrupta ad aciem stare, quae per te indicta est, divini
1033D Vel aliquid deest, vel legendum
Dei milites.
milites interritos. Fortiter etiam portatur a nobis scutum fidei, unde et protegente Deo quidquid manibus tuis diabolus jaculatur,
exstinguitur, quia calciati sunt nostri evangelico magisterio, et armati pedes calcaribus. Tu licet sis augustus, et
1033D
Tamen in te obteritur. Galland. qui editionem Tilianam ita exhibet,
et in obteritur, cum recte in ea legatur,
et in te obteritur.
in te obteritur rugiens in nostram insontium necem serpens; siquidem mordere et supplantare per te carnificem suum non praevaleat:
premi etenim nos per te vult Deus, non utique ad
1033C hoc, ut fidem iterque deseramus patriarcharum, apostolorum ac martyrum, sed ut coacti a te unicum negare Filium Dei mortem
etiam subire non recusemus. Non sumus ut tu adeo stulti ac perversi, ut malimus salutaria excutere, mortalia vero suscipere;
non sumus praesidium coelestis medicinae fugientes. Prospicimus,
1033D Lucifer hoc in loco, uti monet Cotelerius in not. subjecta lib. II Constit. Apost. cap. 41. imitatur Tertullianum in Scorpiaco
cap. 5, cujus haec verba sunt:
Est plane quasi saevitia medicinae, de scalpello, deque cauterio, de sinapis incendio: non tamen secari, et inuri, et extendi (al.
exedi, morderique) idcirco malum quia dolores utiles affert.
quod enim licet ferro medicus secet, cauterio urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat, tamen nec secari, inuri,
exedi, morderique esse inimicum: quippe quod idcirco bonum sit, quia dolores inutiles auferat per adhibitos salutis causa
dolores. Vult nos Deus mortem morte dissolvere, tormentis temporariis aeterna cruciamenta discutere, supplicia futura perpetua
tuis suppliciis evacuare; hi videlicet, qui, cum vitam
1034A abstuleris a nobis, praesumamus magis posse conferri, et quidem propter temporariam aeternam, propter fragilem et caducam
incorruptibilem et perpetuam. Non sufficere tibi censes confitentes se Christianos tantum gladio esse plectendos, nisi omnia
genera suppliciorum eorum inflixeris corporibus. Nihil interest quo genere mortis nos punire digneris, dum per haec ad vitam
perfruendam admittamur aeternam, dum per haec tua mortificetur rabies, nos contra vivificemur. Si enim miserum putas, quod
malim quovis crudeli supplicio pro Dei interfici Filio, ut omittam aeternam beatorum martyrum gloriam, quocumque genere esse
moriendum scio. Dabo denique tibi multos, qui in lectulis crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflavit, et
nervorum
1034B secum luctantium dolore contraxit. Interest ex qua causa, non ex quo pendeam stipite. Quid dicis, rex stultissime? inique
in ista supplicia, in hujusmodi poenam mittor a te, an juste? si inique, tua figentis erit crux, non mea quem fixeris: si
juste, culpa mea me criminis mei, non poena tua torquere incipiet. Caeterum quantum ad exitum nihil interest, clavo per te
an lancea moriar, restrictis post terga manibus an porrectis sparsisque; utrum pronum, incurvum, an rectum et editum, nihil
refert utrum quiescentem me in lectulo occidas, an cervicem mihi stanti incidas gladio, an securi caput auferas, an ad palum
me, an ad crucem alliges, igne torreas, an vivum humo condas, saxo praecipites, an in maria mergas, labandagine
1033D Dictio barbara, pro forma quadam instrumenti, quod vi ducebatur. Unde etiam apud nos illud quo balistae tenduntur, vocatur
bendage. Til. et la Cerda. Contra sentit Cangius in Gloss. qui aliam Gallicae vocis
bendage significationem esse contendit: putat
1034D vero legendum
an a pendigine, id est,
a reliquo corpore; est enim pendigo
idem quod πῆγμα compago:
ita ut bifariam hic sumi possit id vocabuli, vel pro machina lignea, seu tabulato, quod πῆγμα
etiam Graeci vocant, a quo caput longius excutiatur; vel pro ipsa reliqui corporis compactione, a qua caput evellatur. Ego quidem
labandaginis vocem retinendam puto, quae machinae nomen sit capiti violenter abscindendo aptissimae, cujusque usus nobis ignotus: nec
contemnenda fortasse conjectura, qua quis suspicetur, nomen hoc a loco esse desumptum, ubi primum haec machina inventa fuerit,
nempe
Alabandae, quae urbs est Cariae, unde
Alabandi, et
Alabandenses populi apud Strabonem et Plinium, qui cannabim Alabandensem laudat lib. XIX Hist. Nat. c. 9.
magnis viribus conatus uno
1034C vastissimo ictu longe a me meum caput excutias, an omni subtilitate subtilior sagitta diutissime figens in meo corpore ludas;
centum millia licet formas poenarum crudelitas tua faciat, ex his omnibus ad me sola per istam mortem illatam a te perveniet
immortalitas. Non possum nisi gaudere cum talia ingesseris, quandoquidem per haec supplicia sciens sim, quod possit omne finiri
supplicium. Nam et illa, quae extrinsecus sunt, et accidere posse per tuam
1034D Cum Til. et Latin. Ante
perpetuam.
saevitiam arbitror, nihil judico ad me pertinere; alitesne an canes meum corpus lanient, haereant corpori meo; ferae luminibus
illis crudelibus te exspectante
1034D
Spectante Latin.
insiliant; jacens humi unguibus, dentibus ad ossa usque redigar, cum post haec omnia Deo salvus sim. Cum enim corpus meum
talibus actis ferinae
1035A immanitatis tuae viribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum conditor, et quidem ex corrupto in aeternam incorruptibilitatem.
Tibi vero injustissimo persecutori nostro venturum sine fine supplicium scire debes; nec te putes impune laturum, qui nomen
unici Dei filii vestigiis tuis subjiciendum censueris, impie nefarieque calcandum. Beati apostoli vox est:
Quod non sint condignae passiones hujus temporis ad superventuram
1035D Cum Cypr. pluribus in locis. Vers. Ant.
futuram. Vide supra pag. 243, nota 3 (hic col. 1013, not. d) , ubi quaedam variant in hoc ipso textu.
gloriam (Rom., VIII, 28) , quam videlicet sumus possessuri, si per te interfici quam negare Dei elegerimus Filium. Quae revelatio
ac claritas cum super omnes nos credentes fulserit, famuli ejus futuri
1035D
Futuri sumus.
beati semper in ejus collocati regno; tu contra, si durandum censueris in tua perfidia, futurus in tenebris exterioribus,
desertor
1035B quippe militiae atque expugnator veritatis, voluntatem qui feceris diaboli, unde necesse sit te, nisi temet ab ejus extraxeris
laqueis, cum ipso inexstinguibili igne torqueri, sicut scriptum est. Haec dicimus non
1035D
Nequaquam. Latin.
quidquam ex nobis: de vobis enim praevaricatoribus, de vobis blasphemis, unicum Dei Filium verum illum esse Filium negantibus,
et de omnibus in eum credere detrectantibus, legimus apud sanctissimum prophetam positum:
Vermis eorum non morietur, et ignis
eorum non exstinguetur (Is. LXVI, 24) : futurus semper tu, si in hac manseris amentia, in inextricabiles tenebras. Ut enim qui Dei confitemur Filium
immortalitatis consecuti praemia perenni luce potiemur, sic te ejus negatorem necesse est ad occasum et tenebras deferri
1035C aeternas; deduceris
1035D
Deducique per illam, etc. Id.
Deduceris enim per illam, etc. Galland. Vel
illa via.
illam quam tenes viam, non, ut Ariani tibi mentiuntur, ad coelum, sed ad
1035D
Ad invisam mundi arcem. Galland. Id est
munitissimum inferorum locum.
visam mundi arcem, ad laevam malorum, et ad impia tartara; est
1035D Id est,
est enim via.
enim refugae illius, cujus omnem voluntatem tu satelles illius implere repereris; est, inquam, illius serpentis, qui te ab
itinere vertit coelesti ad hanc tenendam injustitiae viam. Haec est illa lata et spatiosa, quam narrat Dominus in Evangelio
dicens:
Quam
1035D Cum Ms. Clarom. apud Sabat. Vers. Ant.
quia, et
1036D
ad perditionem. Vide n. 6, p. 122 (hic col. 888, not. o) .
lata et spatiosa est via quae ducit ad interitum (Matth., VII, 13) ! Si itaque tibi consulere nolueris, te esse inter illos dubitari non potest, quos beatus Joannes percutit
dicens:
Jam autem securis
1036D
Et securis ad radices. Vers. Ant. Lucifer cum Ms. Cantabrig. Graec. πρὸς τὴν ῥίζαν.
ad radicem arborum posita est: si
1036D
Omnis autem arbor non faciens. Vers. Ant.
quis non fecerit bonum fructum, excidetur, et in ignem mittetur (Luc., III, 9) . Tu ergo et omnes comparticipes tui, quoniam estis amarissimae
1035D arbores fructus portantes mortis, quippe peccantes in Deum, nisi ad coeleste feceritis iter transitum, excidemini, et
1036D Cum Latin. Antea
ut.
praecipitati venietis dicto citius in altitudinem profundam, unde visurus sine dubio tu eos quos nunc injuste persequeris,
ut tunc
1036A ille vidit dives Lazarum in sinu Abrahae, Isaac et Jacob, amicorum Dei, et omnium prophetarum, apostolorum ac martyrum.
Non eris, Constanti, illa evasurus supplicia, nisi primo in loco unicum Dei Filium verum esse Dei Filium credideris; deinde
ut crebro dictum est, quod semper cum Patre regnaverit, ac sit regnans, hoc est sine initio ac fine, confessus fueris, atque
te ad catholicam ecclesiam de nefando Arianorum coetu transtuleris, de morte scilicet ad vitam, et confessus fueris, ut nos
confitemur catholici, Patrem et Filium et Spiritum sanctum perfectam esse trinitatem, et unam habere deitatem. Sic odis Christianos,
et omnibus persequeris modis, tamquam possit malevolentia tua eos vincere, qui durum asperumque iter ingressi, contemptui
licet, derisni,
1036B odioque apud te sint, tamen in omni vita praesenti pauperes, humiles, ignobiles, subjecti injuriis tuis esse velint, credentes,
omnia, quae amara esse noscuntur, propter Deum perferentes, se venturos ad eximia praemia illa, quae apostolus narrat consequenda,
illa, quae
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec
1036D Vers Ant.
Et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum. Cyp. ep. 56, cum Lucil.
nec in cor hominis ascendit.
in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se (I Cor. II, 9) . Igitur, quia illa diligentibus se repraesentabit Deus, diligentes Deum cum tibi displicemus, cum plectimur
a te, Deo nos placere praesumimus. Neque enim potest aliquam auctoritatem habere tua funesta sententia ad nos in aeternum
puniendos, cum qui damnas damnandus sis, et quidem ad hoc ut tu perpetuas luas poenas. Caeterum nos, quos torquens lanias,
interficis, aeterna suscipient gaudia, ingens
1036C habebit et immensa felicitas, perpetuaque accipiet beatitudo. Nobis igitur scias magis datam divinitus potestatem, ut te,
dum damnare nos putas, damnemus dum punire nos posse praesumis, te Constantium sacrilegum puniamus. Siquidem ille, quem negas,
dare nobis episcopis suis fuit dignatus auctoritatem, ut quaecumque ligaverimus in terris, sint ligata et in coelis. Sustinemus
propter Deum temporalia mala, ut possimus consequi aeterna bona; fugimus temporalia, quae a te veluti bona offeruntur nobis,
propterea quod illa bona tua aeterna mala subsequantur. Idcirco praesentia quae putas nobis nocibilia delegimus sustinere,
ut, illustris confessio dum perseverat in nobis, aeterna et immortalia consequi mereamur bona, sicut et tu cum eis, qui te
1036D metuentes voluntati tuae inveniuntur paruisse, et mandata deseruisse Dei, quoniam quidem praesentia magis bona fuerint eligere
dignati, et futura contemnere, immortalia sis incasurus mala.
Desiderabilia
1036D Id est
mandata Dei. Vers. Ant.
Nam et servus . . . . in custod. ea. Sabatierius in Lucifero habet,
in custodiendis illis.
enim
super aurum et lapidem pretiosum multum, et
1037A
dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendo illa retributio multa (Psal. XVIII, 11) . Novimus hanc vitam, quam magnopere auferre laboras, esse brevissimam; novimus et bona istius vitae et
mala esse brevia, illius vero vitae aeternae bona, quae consequi sumus desiderantes, quod sempiterna sint; novimus enim quod
pro bonis his brevibus, quibus tu delectaris ac frueris, mala sint
1037B
Sint cum Latin. pro
in.
aeterna successura tibi, et nobis Christianis, quos despicis, quosque omnibus virtutibus imperii tui laniando non desistis,
quod sint pro his malis brevibus bona aeterna successura. Haec ita se habere legisti in CXXV psalmo:
Magnificavit Dominus facere cum illis (Psal. CXXV, 2) . Et infra:
Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant, et flebant, mittentes
1037B
semina sua; venientes autem venient in
1037B Graec. ἐν ἀγαλλιάσει. Vers. Aut.
in exsultationem.
exsultatione portantes manipulos suos (Ib. 5) . Et in CXXVIII
1037B Hic Psalmus est numero octavus ac vicesimus supra centesimum apud Hebraeos; in veteri, ac nova versione latina septimus
supra centesimum ac vicesimum.
:
Beati
1038A
omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus: labores fructuum
1037B
Manuum tuarum. Latin. ex Vulgata. Septuag. τοὺς πόνους τῶν καρπῶν σου. Symmachus, κόπον χειρῶν σου,
laborem manuum tuarum; ut perspicnum sit etiam Septuag. καρποὺς non vocasse
fructuum perceptionem,
1038B sed
particulam manus. Scolion: Οἱ ό καρπὸν οὐ τὴν ἐπικαρπίαν ἐκάλεσαν, ἀλλὰ τὸ μόριον τῶν χειρῶν. Quod etiam notavit S. Hieronymus ad Marcellam
(epist. XXXV, al. CXLI, § 5) , quom libri latini haberent
fructuum tuorum. Etiam I Reg. V, καρποὶ eadem notione accipiuntur pro
particula manus. Scholion refert ex Aquila κόπον ταρσῶν σου,
laborem volarum tuarum. Galland. ex Nobil. in Graeco-Latina editione Septuag. Sabatierius addit in Lucifero
quia ante
manducabis.
tuoruum manducabis; beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 1) . Erit profecto in aeternum bene eis, qui non negaverunt Dei Filium, qui labore sanctae confessionis suae
potientur: contra tibi, si in hac amentia, qua vivis nunc, semper censueris manendum, erit male perpetuo, illa percipiens
quae nunc percipit Scarioth Judas: tunc te visuri nos supplicem, et tamen omnis lamentatio poenitentiae tuae futura inefficax,
quoniam quidem hic aut acquiratur vita perpetua aut mors. Haec semper voluere corde nostro
1038B Legendum puto
corda nostra.
; haec diebus ac noctibus cogitare scire te volumus, tua supplicia perpetua, et praemia ac merita Dei servorum aeterna, quid
neganti tibi persecutori nominis sui comminetur ad poenam;
1038B quid autem e contrario confitentibus polliceatur ad gloriam sempiternam.