REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum oetas puerilis impediat matrimonium ?
D. Thom. in addit, q . 58. art. 5. et hic q. 1. art. 5. D. Bonavent. art. 2. q. 1. Rich. art. 6. q . 2. Covar. 4. decret. 2. p. cap. 5. n. 5. gloss. o. continebatur, de despons. impedim. et ibid. DD.
Videtur quod non, quia aliquibus potest convenire potestas ad aliquem actum exercendum, antequam conveniat eis usus illius potestatis: patet de Ordine qui potest alicui conferri sine executione illius Ordinis. Igitur cum contractus matrimonialis sit datio potestatis corporum, nec in pueris sit impedimentum aliud, quam impedimentum usus, quia non statim possunt uti sua potestate, sequitur quod possunt contrahere.
Contra, illi non possunt contrahere simul, qui non possunt dominium et potestatem corporis sui in alias transferre, cum matrimonium essentialiter sit mutua ?ranslatio corporum contrahentium. Sed pueri non possunt corpora sua quantum ad potestatem et usum illorum propter impotentiam transferre, patet extra de frigidis et maleficiatis, cap. Quod sedem, quia, ut ibidem dicitur, puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus conjugio; igitur pueri non possunt contrahere.