REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem secundam, ait pueros non posse contrahere matrimonium, quia sunt impotentes, aetas viri 14. mulieris, 12. annorum; sed malitia supplet aetatem cap. puberes de despons impub. Vide Sanch. citatum in titulo hujus quaestionis.
Ad secundam quaestionem, cum quaeritur an aetas puerilis impediat matrimonium? dico quod sic, quia simpliciter impedit matrimonium in masculo usque ad decimum quartum annum, et in femina usque ad duodecimum regulariter, quia illud tempus est eis regulariter praefixum, nam ante illud tempus sunt regulariter impotentes ad exercendum actum generandi. Si tamen quandoque in aliquibus malitia suppleat aetatem, possunt illi citius contrahere, quia tales possunt usum potestatis prius in contractu collatae in talem actum, vel talem finem complete persolvere. Et si dicas quod pueri possunt ante illud tempus contrahere, quia possunt invicem se donare quantum ad corpora pro futuro, ad tunc invicem reddendum debitum, si petatur. Respondeo quod dare corpus suum pro futuro non est dare, sed promittere, quia tunc solum aliquis dat, quando potest reddere alteri quod suum est, quod non possunt pueri. Licet igitur possint invicem promittere et contrahere sponsalia regulariter ante illud tempus, non tamen contrahere matrimonium verum, ut dictum est; nec reduco hoc impedimentum aetatis ad errorem, sed ad impotentiam, sicut patet.
Ad argumentum potest dici, quod potestas, quae habetur, potest dari ante usum illius potestatis, ex quo habetur, et si possit promitti, non tamen potest dari, quin si daretur, redderet seipsum, et daret aliquis quod non habet.