REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum Ordo sacer impediat matrimonium contrahendum.
D. Thom. 2. 2. q. 88. art. 5. et hic q. 1. art. 5 . D. Bonav. art. 1. q. 1. Ricliard art. 1. q. 1. Darand. q. 2. Henric. quodl. 5. q. 28. Sancli. lib. l. de matrim. d. 27. ?t trib. sequent . Beliarm. lib. de membris Ecclesiae .
Videtur quod non, quia Apostolus 1. Timoth. 3. dicit quod oportet Episcopum esse unius uxoris virum; igitur cum non majoris perfectionis sit modo Ordo, quam fuerit in primitiva Ecclesia, quando Christus hoc per Apostolum concessit, videtur quod modo Ordo non impediat matrimonium.
Item, tanta est oppositio inter matrimonium et Ordinem, quanta e converso, quia quorumcumque oppositorum unum non potest stare cum alio, nec e converso cum illo. Sed matrimonium contractum non impedit susceptionem sacrorum Ordinum, quia aliquis, antequam sit matrimonium consummatum, potest intrare Religionem, et ibi promoveri ad Ordines sacros, sicut patet de Joanne Evangelista, consummans etiam matrimonium cum virgine, potest postea ad Ordines sacros promoveri; igitur videtur quod e converso Ordo non impediret matrimonium.
Contra, distinct. 27. et recitatur in littera a Magistro, hujus distinctionis cap. 1. Placuit, dicit Dominus Papa: Episcopos, Sacerdotes, Diaconos et Subdiaconos secundum priorum instituta etiam ab uxoribus abstinere, et non contrahere, ut ibidem dicit glossa.