REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum votum continentiae impediat matrimonium ?
D. Thom. 2. 2. q. 88. art. 7. et 11. et hic q. 1. it, 2 D. Bonav. a. 2. q. 1. Richard. art. 7. q . 2. Gabr. q. un. Palud. q . 4. Bellarm. l . deMonachis a cap. 22. Sanch. l . 7. disp. 25. et 26. Azor. lib. 12. c. 6. q. 1.
Videtur quod non, quia, Extra de voto et voti redemptione, qui Clerici vel voventes, dicitur, quod simplex votum apud Deum non minus obligat quam solemne. Sed matrimonium, contractum post votum continentiae simplex, non est dirimendum; igitur nec post solemne. Item, ibidem cap. Qui clerici, Meminimus, dicitur quod si aliquis ad
Religionem se transiturum voverit, et postea matrimonium contraxerit, non est cogendus transire ad Religionem, et matrimonii votum rescindere.
Et si dicis quod non est simile, quia votum solemne probari potest, non sic privatum. Contra ex hoc sequitur oppositum, quia tunc si probetur esse votum, licet non solemne, impediet matrimonium, quod est contra istas Decretales.
Contra, eodem titulo Extra, qui clerici, cap. Insinuante, dicitur de quadam nobili muliere, quae votum castitatis emisit, et in Religione habitu illius assumpto biennio remanserat, et postmodum matrimonium contraxerat, quod ad Religionis habitum resumendum et servandum quod voverat, erat Ecclesiastica censura coercenda.