Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod debuit ab utroque sexu carnem assumere. Quia, ut dicit apostolus, Hebr. 2, 17, debuit per omnia fratribus assimilari, et praecipue in naturalibus.
Sed naturaliter alii homines generantur ab utroque sexu. Ergo et christus ab utroque sexu carnem assumere debuit.
Praeterea, illa solum videntur in humana natura christo repugnare quae ad peccatum pertinent.
Sed commixtio sexuum potest esse sine omni peccato, et sine omni corruptela, cum in Paradiso ante peccatum fuisset, secundum Augustinum.
Ergo debuit per commixtionem sexuum carnem assumere.
Praeterea, christus praecipue venit ad tollendum originale peccatum. Sed per commixtionem sexuum traducitur originale. Ergo debuit per commixtionem sexuum carnem assumere.
Sed contra, Anselmus dicit, quod decuit ut mater christi ea puritate niteret qua major sub deo non potest intelligi.
Sed maxima puritas est virginalis. Ergo de virgine nasci debuit; et ita non per commixtionem sexuum.
Praeterea, sequeretur quod christus haberet duos patres, quod nusquam invenitur.