REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium^.
D. Thomas in addit, q. 45. art. 2. hic q. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. q. 2. Bichard. art. i. q. 2. Durand. q. 2. Sot. q. unio Palud. q. unio. Sanch. l. 7. d. 50. et trib. sequent.
Videtur quod non, quia tempore legis naturae fuit verum matrimonium, et tamen tunc frater contraxit cum sorore. Patet de filiis Adam, aliter contraxissent cum matre, quod nunquam fuit licitum quia tunc non fuit alia mulier, nisi vel soror, vel mater eorum.
Item, inter conjuges requiritur amicitia, quae firmat domum et familiam; sed inter cognatos est major amicitia quam inter extraneos; igitur consanguinitas magis promovet ad contrahendum quam impediat.
Oppositum 35. q. 3. De propinquis, quoedam lex, etc. et recitatur a Magistro in littera, et extra de consan guinitate cap. Non debet. Item Levit. 18. excluduntur multae personae propter consanguinitatem.