REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Declarat optima methodo septem impedimenta matrimonii ex parte contractus, quae sunt impotentia, ligamen, metus, error triplex, conditio repugnans substantiae contractus. Ilem, impedimenta orta ex statuto Ecclesiae, ut nimia propinquitas personarum, nimia propinquitas ad Dei cultum, vel enormitas.
Ad istas quaestiones breviter respondeo, et primo dico quod in genere quadam sunt impedimenta consequentia ipsum ex natura talis contractus matrimonialis, aliqua ex parte personarum contrahentium ex statuto Ecclesiae tantum, et non ex natura talis contractus. Prima impedimenta sunt circa conditiones contractus matrimonialis in se. Secunda circa conditiones personarum, vel contrahentium, et omnia impedimenta, sive ista, sive illa, impediunt contrahendum, et dirimunt contractum ex statuto Ecclesiae. Impedimenta, quae accidunt circa personas contrahentes sunt duo: Impotentia naturalis et alligatio facta matrimoniali vinculo certae personae. De primo jam dictum est, quod impedit contrahendum et contractum, quia nullus potest dare corpus suum ad aliquem actum exercendum, ad quem est simpliciter impotens: talis est impotens contrahens de facto, quia obligat se ad illud faciendum, quod non potest solvere; ergo, etc.
De secundo, dico quod aliquis alteri matrimonialiter alligatus non potest cum alia aliquo modo contrahere, cujus ratio est, quia iste contractus est essentialiter datio vel donatio liberalis potestatis corporum inter conjuges contrahentes, quia quilibet contrahens transfert dominium et potestatem corporis sui in alium cum quo contrahit. Sed transferens dominium corporis sui in unum, dum ipso, vivit, non potest transferre in alium, quia jam prius totaliter se transtulit in ipsum, et nemo bis dat idem, nec dat quod non habet; igitur cum alligatus uni matrimonialiter totaliter se transtulit in dominium ejus, quantum ad potestatem corporis, non potest vivente ipso alteri tali vinculo copulari. De hoc impedimento habetur in illis versibus de bigamia, et d. 38. in Decretis; et hoc est universaliliter verum, quod dicitur in illis versibus de bigamia, quia in nova lege bigamia totaliter est deleta.
Impedimentum autem in matrimonio ex natura contractus, est multiplex. Quoddam est impedimentum timoris et coactionis, et de isto dictum est supra, quia simpliciter impedit, quia iste contractus matrimonialis est donatio libera et ex mutuo consensu contrahentium contingens vel praecedens: igitur. Aliud est impedimentum erroris, et hoc est triplex, quia vel est error in persona, quia credit personam esse sexus muliebris, et est alterius sexus; et iste error impedit, quia frustrantur conjuges quantumad utrumque per se fine matrimonii, tam ut est in officium, quam ut est in remedium; et est contra primam ejus institutionem, et causam efficientem et formalem in se, et materialem et finalem, et ita contra omnes causas ejus.
Secundus error in conditione personae, ut putans accipere liberam accipit servam, et e converso; et hic error conditionis personae ignoratae impedit matrimonium, et non solum contractum matrimonii, sed et contractum cujuslibet alterius commutationis justae, et hoc rationabiliter, quia congruit ut deceptis jura subveniant, Extra de rerum permutatione, cap. Universo rum. Et hujus ratio est, quia contractus matrimonialis, sicut et aliae commutationes justae, sunt aliquae rerum aequivalentiam permutationes, ut detur aequivalens pro aequivalente. Sed servus et libera non possunt sic corporum suorum potestatem aequivalenter permutare, quia libera dat simpliciter et libere corpus suum alteri contrahenti, qui est servus, quem putat esse liberum, ut reddat sibi aequivalens. Servus autem non potest simpliciter et libere corpus suum uxori donare, cum sit domini sui, nec per consequens reddere ei aequivalens; vel igitur consentit postquam scit ipsum servum, in eum talem qualem, vel non ? Si sic, et sufficiat sibi pro aequivalente habere de corpore ejus, quod alius potest dare, stat matrimonium. Si non, sed vult simpliciter aequivalens, dirimit contractum.
Tertius est error mutui consensus interioris, nam si mulier consentiat interius et exterius, et vir tantum exterius consentiat verbis cum dissensu interiori mentis, nullus est contractus, quia iste contractus est contractus duarum vomitatum contrahentium simpliciter, et se simili modo permutantium, prout congruit cognitioni sui finis: Do igitur si des, et non do nisi des; igitur si unus illorum non sic se donet sicut alius, scilicet interius, nihil dat, et per consequens non contrahit. De his erroribus dictum est supra distinct. 29. et 30.
Sunt igitur tria impedimenta consequentia hunc contractum ex parte materiae et formae, et hujus contractus in se aliud est impedimentum repugnans isti contractui ex parte finis, et contra principalem finem ejus, ut bonum prolis, ut si aliqua contrahens cum aliquo dicat: Accipio te in meum, ut impedias bonum prolis, procurando venena sterilitatis, si eveniat, et sic accipio te ad fidem servandam redditionis debiti, quae ordinatur ad prolis procreationem, et ad prolem non procreandam, sed si procreetur, impediendam; quod nihil est, quia contradicit matrimonio, et per sefinietbono ejus.
Aliud est impedimentum repugnans formali et essentiali rationi hujus contractus, et contra bonum sacramenti, ut si aliquis contrahat cum aliqua, quousque occurrat ei pulchrior, quae sibi magis placeat, et haec conditio et contractus nullus est, quia includit incompossibijliaet contradictoria, nam matrimonium est essentialiter vinculum indissolubile, et perpetuum; talis contractus matrimonialis: Do me modo tibi, quousque occurrat pulchrior, et quae magis placeat, est de vinculo non perpetuo, et hoc est dicere, do me tibi perpetuo, ut non sim tuus perpetuo.
Praeter ista impedimenta, scilicet ex parte contractus matrimonii in se, sunt alia impedimenta ex statuto Ecclesiae, et sunt in genere tria: Primum est ex parte personarum contrahentium nimia propinquitas. Secundum est spiritualis obligatio ad cultum divinum. Tertium, est peccatum vel crimen enorme. Propter haec enim tria, Ecclesia illegitimavit aliquas personas ad contrahendum matrimonium.
De obligatione ad cultum divinum est duplex impedimentum ad matrimonium, quia aliquis obliga vit se tali cultui, vel propter ordinis susceptionem, vel propter voti continentiae emissionem.