Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod christus non habuit gratiae plenitudinem. Christus enim non habuit fidem nec spem, sicut infra, dist. 26, qu. 2, art. 3, determinabitur: nec iterum poenitentiam, quia nunquam peccavit. Sed haec omnia ad gratiam pertinent. Ergo ipse non habuit gratiae plenitudinem.
Praeterea, philosophus dicit, quod virtutes morales non sunt in diis.
Sed christus fuit verus deus. Ergo non habuit virtutes morales, scilicet temperantiam etc..
Praeterea, virtutes ordinantur ad actum. Sed actus quarumdam virtutum christo non conveniunt, sicut magnificentia, quae consistit in magnis sumptibus, quia pauper pro nobis factus est. Ergo non habuit omnes virtutes; et ita nec gratiae plenitudinem.
Sed contra, joan. 1, 14: vidimus eum plenum gratiae et veritatis.
Praeterea, major gratia fuit in christo quam in aliquo alio homine. Sed de quibusdam aliis legitur, quod fuerunt gratia pleni, sicut de matre ejus Luc. 1, et de stephano Act. 6. Ergo multo magis christus habuit gratiae plenitudinem.
Praeterea, spiritus sanctus in homine per gratiam inhabitare dicitur. Sed Luc. 3 dicitur quod christus plenus spiritu sancto regressus est a jordane.
Ergo ipse habuit gratiae plenitudinem.