REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Solvit quaestionem dist. 37. ordinem sacrum ideo dirimere, quia Ecclesia statuit, habetur ex Sohol. praeced. Ita D. Thom. 2. 2. q. 88. art. 11. Bellarm. lib. 1. de memb. Eccl. c. 18. Sanch. 1. de matrim. d. 27.
Ex hoc respondeo ad quaestionem de sacris Ordinibus quaesitam distinct. 37. Utrum scilicet sacer Ordo impediat contrahere matrimonium? et dico quod sic, quia votum solemne continentiae, ut dictum est, impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum; susceptioni talium ordinum est tale votum annexum necessario ex statuto Ecclesiae, etiamsi ordinatus ad continentiam obligare se non intendat, dummodo sit in eo usus liberi arbitrii; igitur sacer Ordo impedit contrahendum, et dirimit contractum.
Sed contra hoc objicitur sic: Nullus vovet nolens, quia votum non est respectu noliti vel mali, sed respectu boni, quod vult explicite vel implicite. Sed aliquis potest suscipere Ordines sacros nolendo simpliciter votum continentiae ei annexum, aliquo modo; igitur si propter nihil aliud impediat sacer Ordo contrahere matrimonium, nisi propter votum annexum, si ordo sacerdotalis posset suscipi cum nolitione voti continentiae annexi, Ordo sacer secundum se non videtur impedire matrimonium contrahendum, nec dirimere jam contractum.
Et si respondeas quod licet aliquis suscipiens Ordines sacros non voveat continentiam, sed simpliciter eam nolit, quia tamen recipit voluntarie id, cui necessario est annexum tale votum continentiae, sicut Episcopatui Sacerdotium, ex consequenti vult continentiam. Istud non valet, quia votum continentiae non est necessario annexum Ordinibus sacris, patet in Graecis et illis qui sunt de Ecclesia Orientali, qui vere Ordines suscipiunt, et tamen non continent, sed sunt mulieribus matrimonialiter copulati.
Et si dicas quod ex parte Ordinis non potest inveniri ratio quare impedit ad contrahendum, sed tantum haec sit ex praecepto Ecclesiae Latinae, in qua antiqui Patres illius Ecclesiae voluntarie se voto continentiae, propter reverentiam illius actus, in quo administrant ordinati in susceptione sacrorum Ordinum, obligabant, et per consequens Latinus ille suscipiens modo voluntarie Ordines sacros voluntarie se obligat voto continentiae, quod illi necessario adnectitur.
Sed contra, istud matrimonium contra praeceptum Ecclesiae contractum, vere est matrimonium, et habetur extra de conjugio contra proeceptum Ecclesioe contracto, cap. ex litteris, et ratum est de facto, nec potest postea dirimi, ut habetur ibidem; igitur si iste contrahens matrimonium de facto post susceptionem sacrorum Ordinumtantum facit contra praeceptum Ecclesiae Latinae et Occidentalis plagae, non obstante tali praecepto, vere contrahit matrimonium, quia ratum est, nec potest dirimi.
Item, nullus potest vovere pro alio, qui sequitur eum, quia votum procedit a libero arbitrio, vel a motu liberi arbitrii alicujus, quod non potest cogi ab aliquo praecedente: igitur nec primi Patres in Ecclesia potuerunt vovere pro posterioribus sequentibus eos in Ecclesia, et ita non potuerunt eos obligare ad votum continentiae observandum, in susceptione Ordinum sacrorum.
Dico igitur quod Ordo impedit matrimonium suscipienti illum, et dirimit contractum, non quia ordinatus vovet, nec quia votum est Ordini annexum, sed propter praeceptum et statutum Ecclesiae, quo suscipienti Ordines sacros inhibetur matrimonium contrahendum. Quod si illo transgresso contraheretur matrimonium, non esset verum et ratum, et peccaret mortaliter sic faciendo contra praeceptum Ecclesiae.
Unde igitur est, quod contractus talis esset nullus, et si fleret, dirimendus esset ? Dico quod ex hoc solum, quod Ecclesia istum in susceptione Ordinum simpliciter illegitimat, et facit ineptum ad statum inferiorem. Ex illo enim tempore quo Ecclesia per Episcopum imponit sibi continentiam, quando conferendo sibi Ordines, petit, si mundi, si casti, etc. et dat sibi Ordines in publico, si ipse talibus sibi impositis non reclamat, facta est persona talis illegitima ad contrahendum matrimomonium; sicut suscipiens Baptismum, etiam coactus, si non reclamet, judicatur baptizatus, et redditur tunc illegitimus ad omnem sectam inferiorem, et in hoc, ut dictum est, multum honoratur. De ista illegitimatione habetur distinct. 37. cap. Presbyteris, et dist. 37. cap. Placuit. Quando enim Jura aliquid prohibent fieri, si non additur aliquid aliud ultra prohibitiones, tantum sunt prohibitiones, et non statutae illegitimationes, et ideo si contra tales simplices prohibitiones aliquid fiat, factum est, et tenet id factum. Sed si addatur talibus prohibitionibus quod si aliquid contra illas fiat, illud sit irritum et inane, tunc illegitimantur personae facientes sic prohibitum; sic hic statuit Ecclesia quod tales ordinati Ordinibus sacris separentur et applicentur tantum ministerio Ecclesiae, Extra de voto, etc. cap. Qui Clerici, vel voventes. cap. Insinuant, et ideo contractus post talem prohibitionem est nullus, etiam si fiat, quia prius personae sunt illegitimatae per Ecclesiam. Si autem ex parte contractus posset inveniri aliqua ratio, quare ordinati sacris Ordinibus non possent contrahere, placeret mihi; difficile tamen credo esse inveniendum.
Ad argumenta istius quaestionis: Ad primum, dico quod primitiva Ecclesia pauciores habuit ministros quam moderna, quia propter paucitatem fidelium, et indevotionem populi, oportuit tunc accipere tales ministros fideles, quales potuit habere; non potuit tunc habere ministros volentes caste vivere; igitur alios conjugatos permisit tunc ministrare. Modo autem propter multitudinem fidelium, et devotionem populi, in reverentiam sacramentorum Ecclesiae ordinavit Ecclesia omnes personas suscipientes sacros Ordines, ex tunc esse illegitimas ad contrahendum et ministrandum in statu inferiori. Tunc etiam conjuges mundius utebantur conjugio suo, quam utantur modo, et ideo non mirum si ipsi permittebantur ministrare in Ecclesia, et non isti.
Ad secundum dico, quod licet quorumcumque oppositorum ex natura rei sit aequalis distantia unius ad aliud, et e converso, ut albi ad nigrum et e converso, non tamen illorum, quae non sunt opposita nisi ad placitum, et ex institutione Ecclesiae. Sacer autem Ordo impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum ex statuto Ecclesiae, quae personam ordinatam facit illegitimam ad contrahendum; non sic autem illegitimat personam conjugatam ad sacros Ordines suscipiendum, et hoc congrue, quia processus ab imperfectiori ad perfectius est naturalis et ordinatus, contrarius est malus et disconveniens, tam in more quam in natura.