REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententiam Richardi ad quaest, d. 39 de dispari cultu, ideo non valere matrimonium inter fidelem et infidelem, quia hic caret bono fidei et sacramenti, rejicit clare Doctor, resolvens hujusmodi contractum statuto Ecclesiae tantummodo annullari, 28. q. 2 cap. sic enim. etc. cave. Vide ipsum latius de hoc in Oxon. d. 39.
Ad quaestionem illam distinctionis trigesimae nonae de dispari cultu, an impediat matrimonium, cum sit unum crimen enorme, scilicet infidelitas, vel saltem includat in altero conjugum infidelitatem? Respondeo quod non impedit contrahere matrimonium ex parte infidelis, quia Ecclesia talem personam non illegitimavit, cum non sit intra gremium Ecclesiae, et ideo de tali, qui foris est, non est sibi cura ad aliquid judicandum circa eum 1. Corinth. 5. Fidelem autem omnem, qui est intra gremium Ecclesiae, illegitimat per respectum ad quemcumque infidelem, ne possit contrahere cum aliquo, vel aliqua tali, sicut habetur, 2. Cor. 6. Nolite jugum ducere cum infidelibus, et alibi fre quenter in Scriptura.
Assignant pro hoc aliqui talem rationem: Fides est bonum matrimonii in ordine ad prolem generandam, et religiose educandam ad cultum Dei: sed in infidelibus non est fidelitas quoad Deum, nec quoad finem matrimonii, et bonum prolis religiose educandae. Si autem quoad hominem sit fidelis cum infidelitate ad Deum et ad istum finem, non est hoc esse fidelem, nisi secundum quid; igitur fidelis cum infideli, nec e converso, potest contrahere matrimonium.
Contra hanc rationem arguo sic: Si ista ratio esset bona, tunc inter infideles non esset matrimonium, quia non contrahunt in ordine ad istum finem, ut scilicet proles genita religiose educetur, etc. sed magis ad oppositum, quia infidelis trahit prolem ad infidelitatem; hoc autem est contra Apostolum 1. Cor. 7 qui dicit: Quod si mu lier fidelis nupserit cnm infideli, non di mittat eum. Si autem non staret tunc matrimonium inter eos, cum jubeat eos non separari, concederet eis licentiam fornicandi; si enim non recipit eum in virum, nisi ut redderet sibi debitum, cum peteret, et Apostolus jubet eum dimitti propter infidelitatem, nisi actu, blasphemaret: concedit igitur eum ad eumdem actum, vel matrimonialiter vel fornicarie persolvendum.
Praeterea, tunc non posset aliquis contrahere cum haeretico, quia ipse non est fidelis quoad Deum, quia nihil habet de fide infusa formata; sed illud est falsum, et contra Magistrum in littera.
Alii autem assignant aliam rationem talem: Ubi non est ratio Sacramenti, ibi non est, nec potest esse ratio contractus matrimonialis, quia matrimonium non est sine gratia; sed inter tales non est ratio Sacramenti, quia eis non confertur gratia; igitur nec Sacramentum, vel matrimonium. Nullusenim fidelis debet velle contrahere matrimonium, ubi non potest sibi conferri gratia, quomodo faceret et vellet, si contraheret cum infideli vel haeretico, ibi enim non confertur Sacramentum ex parte infidelis; igitur.
Contra, sicut dixi supra, non quaecumque signa certa alia quam verba, per quae contrahitur matrimonium inter mutos, faciunt matrimonium Sacramentum novae legis, in quo confertur gratia, inter quos tamen est verum matrimonium, vel verus contractus matrimonialis, quia ad hujusmodi contractum sufficit quodcumque signum certum a contrahentibus institutum ad mutuam donationem corporum illorum designandum. Patet, quia diversis temporibus usi sunt antiqui Patres diversis signis, et non tantum verbis determinatis, quibus nos utimur in nova lege. Ad hoc tamen quod contrahatur matrimonium Sacramentum, certa verba expressa a contrahentibus, tanquam signum determinatum ad repraesentandum mutuum consensum eorum interiorem, et gratiam, quae sibi confertur, requiruntur: igitur inter mutos vere potest contrahi matrimonium, licet non Sacramentum.
Item istud patet de parentibus, qui contrahunt pro filiis verum matrimonium, alias filii ex eis postea procreati essent illegitimi, et tamen non est matrimonium Sacramentum, quia parentes non conferunt eis gratiam, quando invicem inter se consentiunt, pronuntiantes illa verba, et tunc contrahunt primo matrimonium, ut est Sacramentum.
Respondeo igitur ad quaestionem, quod fidelis non potest contrahere cum infideli, et hoc quia Ecclesia illegitimavit quemcumque fidelem ad contrahendum cum quacumque infideli, sicut habe tur distinct. 28. quoest, 1. cap. sic enim. et quoest. 4. c. cave, non propter hoc, quia non esset matrimonium inter eos, sed quia non est Sacramentum, quia tempore innocentiae et legis scriptae, vere fuerunt contractus matrimoniales, et vera matrimonia, non tamen Sacramentum matrimonii, quia Sacramentum matrimonii tantum est in nova lege, vel si non tantum, maxime tamen ibi, quia Sacramenta non habent efficaciam, nisi a passione Christi exhibita vel praevisa exhiberi. Sed si primi parentes stetissent in statu innocentiae, et non fuissent lapsi, non fuisset passio Christi exhibita vel praevisa; igitur etsi Deus contulisset matrimonio eorum tantum gratiam, ut modo confert, et fecisset de matrimonio eorum Sacramentum, quia esset signum gratiae collatae et sacrae rei, non tamen fuisset Sacramentum, ut est modo, quia modo habet efficaciam a passione Christi exhibita vel praevisa, quam tunc illo modo non habuisset, quia alio modo potuit tunc dare eis gratiam, quam isto modo in signo sensibili et Sacramento, quia sine omni tali signo.
Ratio autem quare in primitiva Ecclesia infideles permittebantur habitare cum fidelibus conversis ad fidem, fuit rationabilis et congrua, ut scilicet, infideles per hujusmodi moram traherentur ad fidem, salvatur enim, secundum Apostolum 1. Cor. 7. vir infidelis per mulierem fidelem; et propter hoc permittebatur ad tempus dispar cultus, et infideli habitare cum fideli.
Sed ista ratio modo non habet locum, quod aliquis posset contrahere cum infideli, ut illum traheret post matrimonium ad fidem, quia si infidelis non traheretur ad fidem propter amorem et dilectionem, quam habet, ad hoc ut copularetur cum fideli, multo minus traheretur ad fidem, quando jam copulatus esset, quia copulati simul in matrimonio, non ita cito converterentur ex amore ad fidem post contractum sicut ante, nec tanto amore permaneret in copula, quanto voluit copulari. Unde quando aliquis infidelis non vult converti ad hoc ut possit cum fideli copulari, sed postquam jam copulatus est, praesumendum esset quod vellet fidelem pervertere, et tunc etiam si matrimonium esset contractum, dissolvendum est, nam si infidelis nollet habitare cum fideli, nisi cum blasphemia Creatoris, separari debent abinvicem.
Ad argumenta istius quaestionis. Ad primum, cum dicitur de Joseph et Moyse, et quod in lege naturae, contractus matrimonialis cum infideli non fuit prohibitus, dico quod tempore legis naturae non fuit prohibitum contrahere cum infideli, et ideo tunc temporis non fuit peccatum.
Et si dicas quod tempore legis scriptae fuit prohibitum, et tamen multi fecerunt contrarium, et non propter hoc vituperantur in Scriptura; patet de Salomone et Esther, et aliis multis, qui duxerunt alienigenas et infideles. Dico quod illa prohibitio facta filiis Israel tunc temporis non erat nisi de non contrahendo cum Chananaeis, et illis septem generationibus, scilicet, Pheresaeis, Amorrhaeis, Ethaeis, Jebusaeis, etc. qui erant pessimi homines, et propter eorum perversitatem et obstinationem cito extirpandi de populo Dei. Citius enim perverterentur Judaei ad ritum eorum perversum, quam ipsi converterentur ad fidem et ritum Judaeorum, et ita prohibitum erat contrahere cum illis, ne conjux infidelis perverteret fidelem. De aliis autem infidelibus non erat prohibitum; unde Esther Judaea contraxit cum Assuero infideli, qui non erat Chananaeus. Salomon vero nupsit cum Chananaea, quae postea pervertit eum a fide sua, et ideo non excuso eum, quin ipse fuerit pessimus homo, quia nunquam fuit aliquis tantum donis Dei dotatus, qui ita fuit ingratus, et ita male usus sit illis. Excuset eum, qui vult, fecit enim stupra plurima et pessima cum alienigenis, pro quorum quolibet quilibet de lege sua fuisset reus mortis. Duxit etiam multas uxores sine dispensatione facta cum eo a Deo, quod non licuit sibi secundum legem suam. Imo credo quod si omnes fuissent Judaeae, sicut non fuerunt, quod adhuc peccasset mortaliter contra legem suam.
De Moyse vero et Joseph, dico quod non contraxerunt cum aliqua de illis nationibus pessimis, sed cum aliis de gente speciali, quae cito potuerunt converti ad fidem, et ideo ipsi non peccaverunt.
Ad aliud, dico quod non est eadem ratio impediendi matrimonium, et dirimendi contractum, quia praesumendum est quod majori amore, et citius infidelis convertatur ad fidem ex desiderio, quod habet ad contrahendum, quam post contractum; et ideo impedimentum universale est de contrahendo de infideli, nisi velit statim in contrahendo converti ad fidem, quia si non vult converti ad fidem in contrahendo, multo minus nec post contractum. Quare si de facto contraxerint matrimonium, dirimendum est, quia praesumptio est quod infidelis non vult converti ad fidem, ex quo in principio in contrahendo noluit, sec magis, quod fidelem velit a fide pervertere, vel cohabitare cum blasphemia Creatoris.