REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem distinctionis 41. definit affinitatem, et ponit regulas pro declaratione graduum ejus. Haec dirimit usque ad quartum gradum inclusive d. cap. Non debet, sed ex illicito coitu, tantum ad secundum gradum, ex Trid. sess. 24. cap. 4. oritur etiam ex matrimonio rato. Vide Doct. in Oxon. dist. 41. et ibi Scholium. Publica honestas, quae oritur ex sponsalib. post. Trid. sess. 24. cap. 3. dirimit tantum in primo gradu; olim dirimebat usque ad quartum, cap. unic de sponsat. 6. De his multa videri possunt apud Sanch. 1. 7. de matr. dis t. 64. et trib. sequent.
Ad quaestionem de affinitate, qua quaeritur circa dist. 41. dico quod affinitas non est nisi quaedam propinquitas, vel conjunctio contracta conjugis ad consanguineam alterius conjugis, et hoc dico matrimonio consummato cum conjuge. Unde affinitas dicta est quasi accessio ad fines alterius, id est, ad terminos suae cognationis, et secundum hoc dico quod affinitas habet tot gradus in linea recta, quot habet consanguinitas, quia in quoto gradu consanguinitatis distat aliquis ab uno conjuge, in tali gradu affinitatis distat ab eodem; haec sit prima regula de affinitate.
Secunda regula est ista, quod in quoto gradu consanguinitatis prohibetur matrimonium, in eodem gradu affinitatis similiter prohibetur matrimonium, vel sic: In quocumque gradu impedit matrimonium contrahendum consanguinitas, in eodem impedit et affinitas.
Dico etiam ulterius quod in sponsalibus, et in matrimonio non consummato est aliud impedimentum, de quo adhuc nihil dixi, quia dicitur justitia publicae honestatis oriens ex istis sponsalibus. Unde non est affinitas matrimonii inter contrahentes sponsalia, sed quaedam alia propinquitas, et ideo est aliud impedimentum, quam affinitas. Et de hoc impedimento est regula, quod nullus consanguineus sponsi potest ducere sponsam aliquam illius consanguinei, nec consanguinea sponsae illum, cum tamen sponsalia nulla sint de Jure, cum sit defectus consensus, ut infra aetatem, quia cum consensu esset matrimonium, si esset in legitima aetate; nec est alia ratio, nisi quia est quaedam honestas contenta sub justitia publicae honestatis. De ista honestate publica et justitia ejus habetur, Extra de sponsalibus, et est hodie in 6. libro.