REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum resurrectio hujusmodi possit cognosci a nobis ratione naturali ?
D. Thom. in addit q. 75. art. 3. et hic q. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. q. 5. Argent. q. 1. art. 2. Suarez 3. p. tom. 2. d. 50. s. 2. et 3. Scot. hic q. 2. et 9. Met. 11. et 2. Phys. q. 4.
Quod sic, quia notum est naturaliter, et lumine naturali, quod desiderium naturale non est frustra, vel ad impossibile; sed naturale desiderium hominis est ad semper vivere, quod probatur, quia naturale desiderium semper est ad fugiendum oppositum ejus, quod est semper vivere, scilicet mortem, secundum Apostolum 2. Cor. 5. Nolumus expoliari, sed super vestiri, non nisi resurgendo; igitur.
Item, notum est naturaliter quod nulla tota species caret suo fine, et maxime perfecta, ut homo, cum quilibet naturaliter ordinetur ad suum finem, ut suam perfectionem; igitur saltem species talis perfecta in aliquo individuo consequitur suum finem. Sed non potest consequi suum finem in hac vita, hoc manifestum est, nec anima tantum post hanc vitam potest illum finem, qui est totius hominis, consequi, quia non est homo post hanc vitam; et si sic, nullum gaudium esset, vel perfectio in ea, vel toto homine ex unione ejus ad corpus; igitur oportet quod anima reuniatur corpori, ad hoc quod homo consequatur suum finem.
Item, ratione naturali concluditur quod quaelibet species, quae erit in universo, est necessaria ad decorem universi, et perfectionem ejus. Sed species humana pertinet ad decorem universi, cum sit perfectissima, excepta Angelica, et aliquando finienda, quod non continuatur nisi per generationem, et generationem quandoque finiri necesse est, universum autem nunquam finietur, nec decor ejus; igitur necesse est speciem humanam aliquo modo esse de ejus decore, et non per generationem; ergo per resurrectionem.
Contra, Augustinus 13. de Trinit. c. 9. Multi acutissimi Philosophi et praeclari, nobili ingenio praediti, ad hanc veritatem intelligendam non potuerunt pervenire; quaere ibi. Item, Actor. 17. dicitur de Paulo, quod quando praedicabat resurrectionem futuram, et paenam pro peccatis, et gloriam pro meritis, dixerunt: Novorum dae moniorum annuntiator iste est, quod non dixissent tales Philosophi ita praeclari, si ad hoc fuisset ratio necessaria, et fuisset notum.