REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ponuntur tres propositiones, quae si naturaliter essent notae, naturaliter constaret resurrectionem futuram esse. Prima est, aninam rationalem esse formam specificam hominis. Rejicit ad hanc probandam rationem D. Thom. quia ipse videtur ponere intellectum passivum, de quo 1. d. 3. q. 7. dictum est. Probat Doctor aliter propositionem illam, sive teneatur intellectum esse activum, sive passivum. Vide ipsum in Oxon. hic q. 1. a n. 10.
Respondeo secundum Philoso phum 7. Metaph. text. 4. Indisciplinati est simul quaerere scientiam et modum sciendi, quia modus sciendi praecedit scientiam; igitur cum secunda quaestio quaerat de modo possibilitatis probandi resurrectionem, oportet solutionem ejus praecedere solutionem quaestionis primae, ex cujus solutione melius apparebit ejus solutio. Ad quam dicitur sic, quod potest ostendi ratione naturali, quod probatur sic, supponendo tres propositiones. ex quibus formatur melior ratio, quae habeatur pro hac positione.
Prima propositio est ista, quod anima intellectiva est forma hominis, secundum quod homo; haec enim nota fuit omnibus Philosophis ratione naturali, quia in actu intellectus posuerunt felicitatem ejus naturalem, 1. Ethic. c. 8. et lib. 10. c. 10. Actum ejus posuerunt intelli gere, 2. de Anima, text. 6. Secunda propositio est, quod anima intellectiva est simpliciter immortalis et incorruptibilis, et haec fuit naturaliter nota Philosopho 2. de Anima. text. 21. quando dixit quod anima intellectiva separatur a corpore, tanquam perpetuum a corruptibili. Tertia propositio est, quod non manetperpetuo separata a corpore, cum enim sit naturaliter forma corporis organici, habet naturalem inclinationem ad perficiendum ipsum ut suam materiam; sed nulla naturalis inclinatio est frustra, 2. de Anima text. 45. quia secundum ipsum, 2. de Caelo et mundo text. com. 59. Deus et natura nihil faciunt frustra; igitur sequitur ex omnibus istis partibus in antecedente tanquam consequens sequens, quod aliquando reunietur corpori anima, aliter inclinatio talis foret frustra: igitur aliquando erit resurrectio corporum, quia alias non possent animae reuniri corporibus, nisi per resurrectionem.
Sed videamus de ista ratione, utrum sit mere naturalis ? Quando enim accipit primo quod anima intellectiva est forma hominis, haec non videtur propositio nota ratione naturali, quia Averroes, qui fuit maximus Philosophus, negavit eam. Ipse enim formam hominis ultimam, et propriam posuit quamdam formam sensitivam nobilem, cui unitur intellectus separatus, ut motor, vel forma intellectiva, mediantibus quibusdam phantasmatibus, quia ipse ponit unum intellectum esse omnium hominum, sicut patet primo de Coelo et mundo; et ita dicitur homo intelligere secundum eum, quia motus ad actum proprium per intellectum separatum.
Sed iste est vilissimus et irrationabilissimus inter errores omnes Philosophorum, et manifeste contra intentionem Magistri sui. Irrationabilissimus est, quia magis vilificat naturam humanam, quam aliquam aliam, ubi non est necesse, et natura humana secundum principia Magistri sui, tertio de Anima, et primo de Coelo et mundo, semper dignificanda est, quantum potest sine conditione.
Dico igitur quod prima propositio, scilicet quod anima intellectiva est naturalis forma hominis secundum quod homo, est manifesta et nota lumine naturali; non tamen bene potest probari a priori, sicut nec aliqua forma substantialis in esse suo perfectibili potest sic probari a priori, sed tantum a posteriori ex sensu et operatione ejus, quia sic arguentes innotescunt nobis tales formae, quia nihil est in re prius quam forma. Ex quo posset accipi praemissa alia ad concludendum aliquid demonstrative de ipsa, et ideo forma non potest probari de re, nisi a posteriori; igitur, etc. Probabant aliqui propositum sic, a propria forma est propria operatio 1. Ethic. quia forma est principium operationis;sed intelligere est propria operatio hominis secundum quod homo, 10. Ethic. c. 10. et 2. de Anima text. 24. igitur haec est a propria forma hominis; sed haec non est nisi ab intellectiva; igitur anima intellectiva est propria forma hominis.
Haec ratio non videtur sufficiens, secundum opinionem eorum ipsorum, qui faciunt eum: nam ipsi ponunt intellectum purum passivum respectu intelligere, sicut materiam primam, et recipere illud est ab objecto, sicut a totali causa per se; igitur intelligere non est propria operatio hominis, quae elicitur a propria forma hominis, secundum quod homo, sed est propria operatio objecti.
Formo igitur aliter rationem de operatione propria hominis, ut homo est, sic: Intelligere cdnvenit homini formaliter, quia homo formaliter intelligit: haec enim est ita manifesta, quod qui negat eam, non est homo. Quilibet enim experitur in se intelligere, et experitur in se quando intelligit quamdam operationem, quae non est alicujus organi; et ratio hujus est, quia omne organum est alicujus determinatigeneris. Cujus probatio est, quia omne organum habet determinatam mixtionem respectu contrarietatum ejusdem generis, ut visus albi et nigri, gustus dulcis et amari, tactus calidi et frigidi, et sic de aliis; per hoc enim probat Philosophus 2. de Anima text. 55. quinque esse sensus exteriores particulares. Omnis igitur operatio quae est alicujus organi, est determinati generis, et respectu contrariarum qualitatum ejusdem generis: sed experimur in nobis aliquam operationem et cognitionem quae est entis, secundum rationem communiorem et universaliorem, et secundum majorem ambitum ejus, quam sit ratio sensibilis, sive communis, sive particularis, sive cujuscumque determinati generis: aliter Metaphysica, quae est scientia naturaliter nota, determinans et considerans ens secundum communitatem suam inquantum ens, non esset scientia: igitur impossibile est quod talis operatio sit sentire formaliter vel actus alicujus organi. Organum etiam, ex quo est determinati generis, et determinatae commixtionis per frequens sentire respectu objecti excellenter sensibilis, fatigatur et corrumpitur. Intellectus autem quanto excellentiora intelligit entia, tanto magis confortatur, et fit potentior ad intelligendum alia entia: in telligere igitur est quasi intus legere, et a sensibilibus organorum extrahere.
Tunc arguo ultra sic: Quicumque est formaliter intelligens intellectione, formaliter habet intellectionem, non quia causat eam, sed quia recipit eam. Si igitur homo formaliter intelligat, oportet in eo esse aliquod receptivum intellectionis: hujusmodi receptivum non potest esse corpus, neque pars corporis, ut probatum est, nec aliquod organum: igitur vel erit tantum anima, vel totus homo mediante anima: igitur si ista operatio est formaliter in homine, sequitur quod anima intellectiva est forma hominis. Si enim forma intellectiva non est in nobis, nec receptivum esset formaliter in nobis. Si enim color non est in corpores nisi mediante superficie, sicut immediato receptivo coloris, si superficies non est in corpore, nec color
Item, secundum Philosophum 1. Eth. c. 9. et 10. et 2. de Anima, text. 51. Felicitas est propria operatio hominis secundum quod homo; felicitas autem hominis consistit in speculatione secundum ipsum ibidem, non quorumcumque sensibilium, sed causarum altissimarum, Dei scilicet, et Beatorum Angelorum, primo et 6. Metaphys. secundum Avicennam, et 6. Ethicorum: Felicitas autem hominis est finis, et perfectio ejus intrinseca, primo Ethico rum, et 9. Metaphys. igitur oportet quod ille finis sit formaliter in nobis; nunquam enim finis extrinsecus attingitur, nisi mediante fine intrinseco formaliter inexistente; igitur speculatio vel intellectio formaliter est in nobis; igitur, etc.
Unde apud Philosophos nunquam erat dubium quin homo quidditative esset animal rationale, et non ponitur rationale tantum in habitu dine ad extrinseca, quia unum quodque prius est essentialiter et quidditative in se aliquid, quam comparetur ad aliquid extrinsecum.