REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad tertiam propositionem in hac materia, scilicet q?od anima rationalis non manebit perpetuo extra corpus; ponit rationes D. Thomae et aliorum suadentium hanc naturaliter ostendi, quas rejicit, ostendens, si Philosophus posuisset animam manere post compositum, quod potius dixisset, eam sic mansuram, quam corpori reuniendam. Resolvit ergo Doctor immortalitatem animae probabiliter notam esse, sed non demonstrari. Et probat ex Paulo Act. 17. ubi multis persuasionibus et similitudinibus tantum probabilibus utitur ad hoc probandum. Ad hoc adducit locum expressum Gregorii, et locum Augustini non ita expressum. Sequuntur omnes Scotistae, et Cajet. in Epist. ad Roman. c. 9. Pomponatius lib. de immortalitate animae tenet eam poni immortalem esse contra lumen naturae, sed pessime sentit. De Aristotele alii putant ipsum esse pro hac, alii pro illa parte. Solvit argumenta pro opposito, posita in initio, de quibus vide ipsum fusius in Oxon. hic art. 2. a num. 29.
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
Anima separata a corpore est quodam modo imperfecta, quia unaquaeque pars perfectius est in toto, quam quando est per se: sed si anima perpetuo esset separata, perpetuo esset imperfecta, quod est inconveniens.
Item, nullum violentum perpe tuum 2. de Coelo et mundo text. 17. anima habet naturalem inclinationem ad corpus, sicut ad suum proprium perfectibile; igitur si aliquando non reuniatur ad corpus, perpetuo tenebitur violenter, quod est inconveniens.
Respondeo, si Philosophus concederet animam esse immortalem, necessario poneret eam esse separatam a corpore, quia secundum eum, impossibile est quod illud quod de natura sua est corruptibile, per quantumcumque virtutem possit fieri incorruptibile. Sed omne corpus est naturaliter corruptibile, cum componatur ex contrariis, quorum unum corrumpit aliud; ergo Philosophus non poneret eam in perpetuum reuniri animae, etc.
Ad primum istorum potest dici quod non est manifestum animam esse imperfectam, quando separatur a corpore. Et cum probas, quod pars, etc. dico quod licet pars sit imperfectior quam totum, et per consequens quando est sub actu proprio, quam quando est sub actu totius, quia aliter non esset pars, quae dat esse toti, sicut forma dicitur dare esse composito, et non accipit aliquod aliud esse a dato in se, si non det illud esse toti, non tamen propter hoc est in se imperfectior, quia non caret aliquo esse in se, quod habuit secundum se in toto. Sed pars, quae accipit esse a toto, non est ita perfecta separata a toto, sicut quando est in toto, sicut est de materia, quae in toto composito accipit esse actuale et distinctum per formam, quae est ei unita, quae dat per se esse toti, et sibi perfectius esse, quam prius habuit. Anima autem est forma corporis, et non materia, ideo ipsa non recipit perfectionem in toto, et per consequens ipsa in se aeque est perfecta separata et conjuncta. Exemplum ad hoc est de calore, qui dat esse calidum, et calefacit, quando est in materia, et si esset separatus, et non calefaceret, non minus perfectus esset in se tunc quam prius. Ad secundum, dico quod inclinatio vel appetitus naturalis est duplex: Unus consequens potentiam passivam, quae est ad esse; alius consequens potentiam activam, quae est ad agere, vel ad actum secundum. Si intelligatur quod anima appetat, vel inclinetur uniri corpori appetitu consequente potentiam activam, quae est agere, ut perfectum quoddam ad communicandum perfectionem suam toti, et actum suum, sic, inquam, est verum quod anima habet appetitum vel inclinationem naturalem ad corpus, ut perficiat illud actu suo, et communicet illi perfectionem suam essentialem, quam ex se habet, et non ex unione ejus cum corpore. Et de isto appetitu vel inclinatione naturali, non sequitur quod esset frustra, vel violentum, si nunquam uniretur corpori, quia nullam perfectionem, vel actum recipit ex unione ejus cum eo, quia ratio violenti non accipitur per respectum ad principium activum, sed passivum, sicut Deus nunquam perfectionem suam ad extra communicaret, quia utrumque potest in se manere absque hoc quod communicet perfectionem suam alteri. De Deo patet ex Augustino 3. Confessionum c. 4. nec propter illa beatior, loquitur de creaturis.
Si autem intelligatur quod inclinetur, et appetat uniri corpori appetitu consequente potentiam passivam, qui est ad esse, et ad actum primum, qui recipit aliquid in corpore, tunc dico quod etsi sic quandoque naturaliter inclinetur ad communicandum corpori esse et actum primum, et motum, et vivere, et hujusmodi, non tamen perpetuo, ut post mortem, quia eamdem formam redire dicit Philosophus esse impossibile, quia non est semper nata sic semper communicare corpori, nam secun dum Avicennam appetitus animae satiatus esset, si non esset unita corpori; sed cum unitur corpori mediantibus sensibus, acquirit scientiam, quam tamen scientiam, postquam eam acquisierit per sensus corporis, habet, nec amplius indiget corpore vel sensibus.
Dico igitur quod prima propositio est naturaliter nota, sed non secunda vel tertia, quia ad illas sic esse notas lumine naturali non est demonstratio, nec ratio simpliciter necessaria, sed tantum probabilis; et ideo conclusio non est naturaliter nota, sed tantum probabiliter. Istud patet per Apostoluca, cui Act. 17. dictum est, insanis Paule, licet ipse incorruptibilitatem et immortalitatem animae persuaderet Philosophis. Non tamen est usus contra eos ad hoc probandum rationibus necessariis, sed tantum probabilibus, aliter non dixissent ipsum insanire, si naturaliter hoc eis fuisset notum. Cum enim dixit 1. Corinth. 15. Si non resurgunt mortui, vana est spes nostra; similiter, si tantum in hac vita speramus miserabiliores sumus cunctis gentibus, hoc est inconveniens; igitur illud, ex quo sequitur. Hoc argumentum est probabile tantum, et non simpliciter necessarium. Cum enim omnium unus sit rector, Reipublicae, et bonis multa mala, et similiter malis multa bona eveniant in vita ista, igitur si non esset bonis alia vita speranda, merito essent boni miseriores omnibus, et feliciores mali.
Item, hoc probat ipse per similitudinem de grano frumenti misso, quod non faceret fructum, si non prius moreretur; igitur nec homo potest habere fructum beatitudinis ante mortem; igitur post mortem exspectanda est alia vita. Istud est simile quoad hoc, quod neutrum habet fructum suum, nisi prius moriatur; dissimile quoad hoc, quod idem granum numero post mortem et putrefactionem ejus in terra, non manet. In proposito vero idem homo numero manet postea, et ante. Hoc apparet per Augustinum de Trin. 13. c. 19. Peritissimi Philosophi ad hoc vix pervenerunt. Item Gregorius 14. Moralium: Quid aliud mundus in suis exemplis ostendit, nisi spem nostrae resurrectionis ? In illis tamen non redit idem numero, postquam corruptum est, sicut redit in proposito.
Ad primum argumentum secundae quaestionis, cum dicis, desiderium naturale non est frustra, concedo. Et cum dicis in minori quod desiderium naturale est ad semper vivere, et immortalitatem, concedo, sed istud non est notum lumine naturali. Ad probationem de naturali fuga mortis per Apostolum 2. Cor. 5. quod nolimus expoliari, quia eodem desiderio appetitur unum contrariorum, et oditur reliquum, dico quod quilibet homo fugit naturaliter illatam sibi poenam mortis, sicut quamlibet poenam nunc fugit, quia tunc naturaliter appetit suum esse, et quietem, sive salutem ab illa poena: sed non sequitur, qui nunc naturaliter fugit omnem poenam, igitur pro semper, vel in infinitum appetit quietem, et suum esse, sed est fallacia consequentis. Nec hoc potest probari ratione necessaria plus de morte quam de quacumque alia passione poenali, quia omnem poenam naturaliter fugit pro nunc,
Ad aliud, cum dicis quod notum est naturaliter, quod nulla tota species caret suo fine, credo, quia quilibet potest naturaliter consequi suum finem. Sed quando accipis quod homo non potest consequi finem suum in vita sua, dico quod hoc non est notum lumine naturali, quia secundum Philosophum, et finis et felicitas hominis simpliciter est speculatio, quam potest homo simpliciter consequi in hac vita, sicut patet, 10. Ethic. c. 10. et 1. c. 3. nam secundum eum ibidem, ad hoc quod sit simpliciter felix, oportet eum esse sanum, et habere famulatum, et alia bona fortunae, quae non conveniunt homini nisi in vita ista, quia Philosophi nunquam de alia felicitate locuti sunt, nisi de illa. quae potuit acquiri in vita ista. Verum est igitur quod aliqua beatitudo et felicitas nota est lumine naturali, sed non illa, quae consistit in clara Dei visione post hanc vitam, quia illa solum tenetur ex creditis.
Ad aliud, cum dicis quod notum est lumine naturali quod quaelibet species, etc. concedo. Sed cum dicis ultra, species humana aliquando erit finita, quia non continuatur nisi per generationem, quae aliquando terminabitur, respondeo quod speciem humanam, vel aliquam aliam, aliquando finiri, non est notum ratione naturali, sicut nec quod generatio aliquando terminabitur, quia Philosophi posuerunt generationem fieri in infinitum a parte post, sicut a parte ante, et magis, et ideo nunquam posuerunt eam finiri, nec aliquam speciem. Est igitur creditum, et non demonstratum, quod generatio terminanda est aliquando. Et dato quod esset notum, quod generatio hominis nunquam esset finienda, adhuc dico quod hoc non concludit perfectionem in specie humana majorem quam in infima specie, quia semper manere per generationem est imperfecte manere, quia potentialiter et sub motu; igitur si aliquo alio modo maneat in se fixe et immobiliter, hoc non convenit ex parte generationis, sed ex aliquo alio non naturaliter noto.