REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad primam quaestionem ostendit ex variis Scripturis et ex symbolis resurrectionem futuram esse, de quo August. 20. Civit. c. 44. Hieron. in 65. Isaiae. Gregor. 17. Moralium. 5. D. Thom. in addit. q. 91. art. 4. Circa possibilitatem hujus, sententia D. Thom. est, alia ab homine non posse eadem numero redire, si corrumpantur; homo autem potest, quia nec materia nec forma ejus interrupta sunt. Hanc refutat Doct. evidenti loco August. Secundo, quia corrumpitur totum, quod tamen redit. Tertio, sequeretur non redire corpus, quia forma ejus in corruptione, destruitur, de quo late supra d. 11. q. 3. a. n. 30. Quarto, sequeretur quod Deus non posset reproducere lapidem corruptam, quia ejus forma perit Quinto, si accidentia non redeunt eadem, sequitur quod homo resurgens non habebit eamdem proprietatem. Sexto, falsum est animam esse totum esse hominis. Septimo, identitas numerica rei non dependet a continuatione vel interruptione existentiae, quia mutatio posterioris, ut est duratio, non infert mutationem prioris, et ibi tantum variatur duratio.
Ad primam quaestionem, quia ita est, patet ex solutione secundae, et manifestum est ex multis sacrae Scripturae locis ex Job. 19. ex 2. Machab. 12. ex 1. Cor. 15. ad Thessalon. 4. et aliis plurimis auctoritatibus. Deinde in secundo articulo praecedentis quaestionis possibilitas resurrectionis mortuorum, probatur persuasionibus, licet non demonstrationibus. Tertio inter articulos fidei omnia Symbola enumerant resurrectionem mortuorum; igitur, quia ita est, certum est.
Sed quomodo, vel qualiter fiat resurrectio, est major difficultas. Circa quam dicunt aliqui quod si anima sensitiva ponatur alia forma ab intellectiva, non videtur facile probare resurrectionem, nam si non potest esse idem animal numero, non potest esse idem homo numero, quia ad negationem consequentis sequitur negatio antecedentis, non e converso. Sed in his, quae interrumpuntur, non potest redire idem numero; igitur si anima sensitiva, a qua dicitur aliquid esse animal, alia existens ab intellectiva interrumpatur per mortem, per corruptionem, non potest redire idem animal numero; igitur nec idem homo numero. Ponenda est igitur in homine tantum una forma, scilicet anima intellectiva, et materia prima, quae est altera pars compositi, quae semper eodem modo remanet non interrupta. Anima autem intellectiva, ex quo est totum esse compositi, quia esse ejus est esse totius, unita materiae, communicat composito totum suum esse; sepaparata autem habet totum id esse, quod erat esse totius compositi, et per consequens quando homo moritur, non redigitur in nihil, sed manet idem quod prius, quia anima manet eadem, cujus esse est esse totius, et ita possunt istae partes simul reuniri, et sic redire idem numero. Aliae vero formae ut formae mixti, et formae accidentales, non remanent postquam separantur, et ideo non possunt redire eaedem numero homo tamen potest redire idem numero post mortem, quia anima, quae est totum esse hominis, manet eadem separata et conjuncta.
Contra istam opinionem arguo per auctoritatem et rationem. Per auctoritatem sic: Augustinus de Civitate Dei lib. 22. c. 28. dicit, quod si omnino periisset materia ista, et nunquam in quibuscumque naturae latebris latitaret, posset eam Deus totaliter reparare, si vellet, quia non solum potest id facere ipse in reparatione destructi, sed etiam annihilata; igitur.
Per rationem arguo sic: In homine est aliqua entitas positiva, quae non est materia, nec forma, nec istae partes conjunctim, vel divisim, sicut probatur per Philosophum. 7. Metaph. c. ult. et lib. 9. Entitas positiva est causata a causis intrinsecis, quia ex quo est in homine, et non est pars aliqua, oportet quod vel causetur ex causis intrinsecis, vel quod nullum ens habeat causam intrinsecam. Istud autem causatum, quod non est esse partis, nec esse totius, aliquando est destructum partibus manentibus, sed disjunctis. Patet, quia aliter mors non terminaretur ad destructionem hominis, nec aliter homo esset vere mortuus, et illud destructum repararetur idem numero, quia aliter non vere resurgeret quilibet homo idem numero, quod haereticum est; igitur non ideo redit homo idem numero, quia non constat alia forma a sensitiva.
Prima ratio illius opinionis oppositae concludit oppositum; cum enim necesse sit dare in homine aliquam aliam formam praeter formam intellectivam, quae corrumpitur, et non manet in morte vel destructione hominis, cum materia prima non possit esse terminus corruptionis, nec anima intellectiva, quia constat quod ipsa semper manet, sequitur quod talis forma sit terminus illius destructionis, et homo idem numero resurget quod prius; igitur sequitur quod illa forma sit alia a forma intellectiva, et per consequens quae interrumpuntur possunt redire eadem numero. De hoc supra habetur in materia Eucharistiae, ubi probavi quod prima materia non potest, esse terminus conversionis contra ista falsigrammata.
Item haec positio dicit quod Deus non posset, reparare aliquod elementum mixtum idem numero in homine, postquam destructum est, quod non video esse verum, quia non est major contradictio, quod idem numero possit reparari postquam corruptum est, quam quod idem numero possit fieri et conservari antequam corruptum, quia virtus, quae potest super unum, potest super aliud, et sola illa virtus.
Praeterea omnia accidentia perfecta, saltem quae sunt totius, destruuntur in corpore, toto destructo, quia talia accidentia perfecta, ut propriae passiones, per corruptionem totius non possunt manere in anima separata, quia separata non est capax talium accidentium corporalium, nec manet in materia nuda post corruptionem, ut prius est probatum; igitur cum homo resurget cum accidentibus perfectis, et non eisdem numero per te, igitur aliis numero, et tunc, cum propria passio non redibit eadem numero, tunc non esset propria, quia omnis propria est numeralis; hoc autem inconveniens est, quia inconveniens est idem subjectum numero redire, et passionem numero eamdem ei propriam non redire.
Praeterea, quod dicit quod animae esse est esse totius hominis, non capio quod sit verum, sicut patet per primam rationem.
Contra hanc opinionem, quia esse totius est aliud ab esse utriusque partis conjunctim et divisim, sicut patet per Philosophum, ubi supra, esse animae est esse partis, quia aliter anima esset homo, quod est falsum; igitur.
Item, secundum eum, anima est imperfecta extra totum, tunc arguo: Habens idem esse totius extra totum, quod communicat toti, non caret aliqua perfectione extra totum. Sed anima separata a corpore habet idem esse in se, quod communicavit toti, quando fuit conjuncta; igitur non est imperfecta, nec caret perfectione extra totum, quod est contra te; igitur.
Aliter posset sic formari ratio: Non habens totale esse extra totum quod habet in toto, non habet in se esse illius totius. Sed anima separata a corpore et a toto, non habet totale esse illud quod habet quando est conjuncta, quia, per te, est imperfecta extra totum, quod non contingeret, si esse ejus esset esse totius; igitur non habet in se esse totius. Contradictio enim est, quod esse ejus extra corpus sit esse totius, et tamen quod extra corpus sit imperfecta, cum utrobique habeat aeque nobile esse.
Praeterea, quod dicit quod illa quae interrumpuntur, non possunt redire eadem numero, non intelligo, quia si haec res producta in esse a Deo in hoc instanti, conservatur a Deo non solum in hoc instanti, sed in toto tempore habito usque ad aliud instans, haec res, vel hoc esse hujus rei, est idem numero, et non variatur propter illa diversa instantia in hoc instanti, vel in illo. Sed modo ita est, quod conservatio hujus rei in ultimo instanti non dependet a priori instanti, nec a continuatione temporis intermedii, sed solum a continuatione conservationis, quia Deus continue in quolibet instanti rem conservat, aliter in quolibet instanti cederet in nihilum, quantum esset ex se. Igitur si Deus rem productam, quam conservat in quolibet instanti, non conservaret in tempore intermedio, sed tantum ut in ultimo instanti, haberet idem esse numero in ultimo instanti quod in primo, non obstante quacumque interruptione temporis intermedii, quia non dependet esse quod modo est, a tempore intermedio quod praecessit, sed solum a productione et conservatione divina respectu ejusdem esse. Dico igitur quod idem homo numero resurget non obstante interruptione temporis, per restitutionem multorum deperditorum eorumdem numero.