REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententiae Aegidii, per naturam nihil idem numero posse redire, quia non potest idem motus, vel mutatio redire, et per Deum sine mutatione potest idem redire. Rejicitur primo, quia in mutatione per Deum materia mutatur a privatione ad formam. Hac occasione disputat, et pulchre resolvit passionem fieri posse sine omni mutatione, id est, a privatione ad formam, quia prius natura creatur materia, et patitur recipiendo formam, qua tamen privata non fuit, supponendo quod simul tempore sunt.
Alii dicunt reverentius, quod Deus potest reparare idem numero postquam corruptum est, sed non natura. Cujus probatio est, natura non reducit aliquid nisi per motum et mutationem, quia requirit passum in quod agat; per motum autem et mutationem non potest idem numero reduci quod prius; interruptio enim temporis, quod est mensura et numerus motus, contradicit unitati motus et mutationi; igitur et unitati numerali rei prius destructae; et ideo contradictio est quod idem numero redeat, quod corruptum est per naturam. Deus autem potest facere idem numero redire, postquam corruptum est propter oppositum modum agendi; ex quo enim non agit per motum et mutationem, quia non requirit passum in quod agat, sed totum immediate producit, et sic potest reducere idem numero; non enim formae prius corruptae repugnat reduci idem numero, nisi per motum et mutationem.
Contra istud arguo sic: Haec ratio supponit quod Deus sine quocumque motu vel mutatione possit reducere, vel reducat idem numero, quia agere sine motu et mutatione est medium probandi aliquid posse reducere idem numero postquam corruptum est; sed falsum est quod Deus reducat idem numero prius corruptum sine quocumque motu et mutatione, quia quidquid transit a privatione formae substantialis ad formam substantialem, mutatur, secundum definitionem mutationis, 5. Physicorum. Sed ante resurrectionem, a tempore vel instanti mortis, materia erat sub privatione formae substantialis, sive sit una, sive plures, et per resurrectionem fit sub illa forma; ergo mutatur.
Sed dubium est, an Deus posset agere sine omni motu et mutatione? Et videtur quod non, quia actio Dei ad extra, abstrahendo eam ab actione et passione, quae fundantur in motu et mutatione, non videtur nisi quaedam relatio, vel quidam respectus de genere Relationis; relatio autem non potest esse principium, nec terminus actionis, 5. Physicorum text. 10.
Dico quod Deus sine omni motu et mutatione potest agere ad extra, actione, quae secundum rationem est de genere Actionis, cui correspondet in re extra, ut in passo, passio de genere Passionis. Quod autem in Deo sit actio de genere Actionis secundum rationem, probo sic: Materia naturaliter est prior, natura et origine, forma, quia susceptivum ejus, et simul duratione cum ea, non obstante prioritate materiae secundum originem. Sed Deus potest causare prius, ut prius est alio sine illo; igitur potest materiam prius natura producere quam formam, et simul cum ea secundum durationem; tunc sic: Si Deus prius ordine naturae producit materiam quam formam, prius ordine naturae creat, vel producit eam, quam imprimat ei formam, et per consequens materia dependet ad Deum prius quam recipiat formam, et ita prius refertur ad Deum creantem, quam ad formam quam recipit. Relatio autem ejus ad formam istam quam recipit, est respectus de genere Passionis, non respectus intrinsecus adveniens de genere Relationis, nisi quia circumscripto agente non oritur forma ex potentia materiae, sed producitur de materia per actionem agentis, quae est actio de genere Actionis secundum rationem correspondens passioni, quia patitur materia in recipiendo formam sibi impressam. Haec autem passio in materia respectu receptionis forirae, non est proprie mutatio, quia mutatio non est nisi inter opposita, ut inter privationem et habitum, vel formam. Sed materia prius natura creata quam recipiens formam, et simul duratione cum ea in isto priori non fuit sub privatione, quia tunc in eadem parte materiae simul duratione essent forma et ejus privatio, quod est impossibile. Patet igitur quod Deus potest aliquid agere actione de genere Actionis secundum rationem in comparatione ad creaturam extra, et creatura extra vere patietur passione de genere Passionis, et sic refertur ad Deum.
Non igitur sequitur si dicere in divinis tantum dicat respectum de genere Relationis, quod etiam creare, vel producere ad extra, ut creatio actio, vel creatio passio cujuslibet creaturae, sit tantum de genere Relationis, quia in divinis, ut probavi inprimo libro dist. 5. q. 2. est productio personae, sed non de aliquo, ut materia vel quasi materia, sed persona est terminus primus productionis et virtutis productivae. Sed in proposito forma producitur de aliquo in aliquo, quia de materia, cui per actionem Dei imprimitur. Unde simpliciter falsum est quod respectus creaturae ad Deum, et Dei ad creaturam, qui sunt creatio, actio, et creatio passio, sint relationes, vel respectus tantum de genere Relationis, ut sunt respectus dictionis activae, et dictionis passivae in divinis, ut supponitur, sed sunt alii et alii respectus formaliter distincti, sicut sunt alia et alia extrema for maliter distincta alterius rationis. Aliud enim est producens et productum, et aliud imprimens et cui fit impressio. Quando enim Deus producit aliquam personam in divinis, vel materiam prius natura, quam imprimat ei formam, ibi inter producentem et productum est habitudo intrinsecus adveniens ex natura utriusque, vel alterius extremorum; sed quando in alio instanti naturae postquam materia creata est, imprimit ei formam, incipit esse illius passionis in materia, ut in passo, cui in Deo correspondet actio, vel respectus actionis de genere Actionis secundum rationem.
Ad argumentum igitur, dico quod assumptum est falsum, nam actio ad extra est respectus extrinsecus adveniens de genere Passionis, ut receptus in creatura; de genere vero Actionis, ut in Deo secundum rationem.
Ad rationem alterius opinionis ultimae, cum dicit quod motus non potest redire idem numero. nisi sit continuus, dico quod licet iste motus non sit unus unitate continuitatis cum motu praecedente, ita quod unitas ejus sit continuitas unius partis cum alia secundum extensionem, quia sic interruptus non posset redire idem numero, est tamen unus unitate identitatis, et sic potest reparari; nec valet quod dicit ultra.
Dato etiam quod concedatur quod motus non posset reparari idem numero, non propter hoc sequitur quin forma, quae est terminus motus, possit reparari eadem numero. Licet enim termini distinguant motus, non tamen idem terminus exigit semper eumdem motum, sed est fallacia consequentis a destructione antecedentis, scilicet, motus est idem et ejusdem rationis cum terminis: igitur ubi motus diversi, et termini diversi, non sequitur, quia diversae lationes specie, ut motus rectus, et motus circularis, qui adeo sunt alterius rationis, ut non sint comparabiles, 7. Physicor. text. 21. sunt ad idem ubi, et ad eumdem terminum specie, vel numero, 5. Physicorum. Similiter motus propagationis sunt ad idem imperfectum, quia idem imperfectum potest sic et sic, ex semine scilicet, et sine semine produci. 7. Metaphys. text. c. 31. et secundum Augustinum, 3. de Trinit. c. 9. idem specie potest generari univoce et aequivoce; potest igitur motus aliunde distingui quam a termino tantum. Patet etiam hoc idem in proposito de generatione et resurrectione, quae sunt diversae productiones ad idem.