REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolutio, primam sententiam omnino rejiciendam; et tertiam, quae admitit aliqua posse redire eadem numero per naturam, posse sustineri, et probat duabus rationibus claris. Putat saltem si per Deum, aut Angelum eadem materia approximata esset agenti eidem, quod reproduceretur idem numero effectus; tamen tota natura non potest sic reparare corpus humanum, sicut in resurrectione reparabitur, quia causae naturales agunt per media determinata, et non potest corpus restaurari naturaliter, nisi per conversionem alimenti in ipsum.
Respondeo igitur ad quaestionem primam, quod prima opinio circa eam, quod omnia scilicet redeant cadem numero secundum circulum, non est tenenda, quia est haeretica.
Nec secunda videtur sufficienter probata, scilicet quod nihil idem numero possit redire per naturam, quia non video aliquam impossibilitatem manifestam sequi ex hoc, quod aliquid idem numero possit redire per naturam.
Praeter autem rationes jam adductas pro hac conclusione appono adhuc alias: Si ignis aliquis in primo instanti alicujus temporis generaret substantiam hujus ignis, et statim post et in tempore intermedio cessaret generare, si tandem in ultimo instanti illius temporis aeque approximatio eidem passo, et aeque disposito, et esset aequalis virtutis in se, aeque idem generaret in ultimo instanti sicut in primo; igitur si generaret in primo instanti, et corrumperetur in tempore intermedio, in ultimo instanti aeque approximatus aeque idem generabit.
Confirmatur per exemplum de radio Solis. Si enim Sol staret, et aer non mutaretur, tunc non obstante quod radius esset in continua creatione a Sole, idem remaneret per totum illud tempus quo Sol staret, et aer continuo quiesceret. Esto autem quod radius non sit in medio propter aliquod obstaculum, ex quo est in continuo causari, quare igitur non in ultimo illius temporis causaretur, sicut et si in tempore medio causaretur? Quia quod in tempore medio causetur, nihil facit ad sui causationem in ultimo instanti; igitur cum in toto tempore radius, continue causetur. potest idem radius hoc non obstante quod in medio tempore desinat esse in primo et in ultimo instanti illius temporis causari.
Dico igitur quod mihi videtur sine praejudicio, quod non est impossibile aliquid idem numero redire per actionem naturae, postquam corruptum est.
Sed estne hoc possibile de corpore humano, scilicet postquam corruptum est, quod redeat idem numero per actionem naturae? Dico quod forma corporis humani forte posset redire eadem numero, si eadem materia ejus esset aeque approximata potentiae activae, ut si materia seminis, de qua generatur corpus hominis, postea rediret praecise eadem, et sub omnimoda dispositione, quia prius aeque approximaretur agenti aequalis virtutis et ejusdem speciei, posset iterato tale agens inducere in eadem materia formam eamdem, quam prius induxit, sicut si prius non induxisset, potuit tunc inducere, quia per hoc quod prius induxit formam ejusdem speciei, non impediretur modo quin posset in eamdem, si materia sit sibi aeque approximata, sed modo hoc potest, sicut si nunquam prius hoc egisset, de facto tamen nunquam redit materia aequaliter disposita respectu illius virtutis; si tamen Deus faceret quod sic rediret, non est aliqua impossibilitas, vel impedimentum ex parte illius virtutis naturalis aequalis, quin modo posset in illam, sicut prius potuit.
Quidquid autem sit de hoc, istud assero quod non est possibile quod per actionem agentis naturalis posset forma corporis humani redire eo modo quo redit in resurrectione, scilicet immediate, et statim post corruptionem esse idem quod prius, sine aliqua transmutatione media, quia secundum Philosophum 8. Metaphys, natura in agendo necessario requirit determinatum processum per determinata media, sine quo nihil potest agere. Imo tota natura citra Deum non posset aliquid naturaliter producere non observando ista media, quae sunt determinata a natura ad aliquem effectum producendum; non enim statim ex aceto fit vinum, sicut ex vino acetum, nec immediate ex corpore humano fit semen, sicut e converso, vel statim ex mortuo vivum, sicut ex vivo mortuum; sed requiritur necessario determinatus processus per formas medias, antequam ex aceto fiat vinum, ut scilicet prius acetum convertatur in faeces, et faeces in pulverem, et pulvis in herbam vitis, et vitis in uvam, et uva in vinum. Praeter enim istum ordinem non posset tota natura citra Deum ex aceto producere vinum, quia haec media determinata sunt a natura, quia si immediate, et sine ordine posset vinum fieriex aceto, sicut e converso, quodlibet indifferenter fieret ex quolibet, quod est inconveniens. Similiter licet immediate ex semine posset fieri corpus humanum, non tamen e converso. Similiter licet immediate posset tale corpus corrumpere, non tamen potest, postquam corruptum est, immediate idem reparare. Sed oportet ad hoc quod idem reparet, quod transeat per omnia media determinata a natura, qualia bene novit Angelus ordinate conjungere, et aequali virtute activa posset debito modo, si Deo placeret, ut conveniens activum convenienti passivo applicare, et sic idem numero, quod prius corruptumest, possibile est redire. De facto tamen nunquam redit idem per naturam, quia nunquam eadem materia praecise, et eodem modo disposita redit respectu illius virtutis, posset tamen: et de facto tantum concludunt auctoritates Philosophi 2. de Generatione, et 2. Physicorum, et in libro Praedicamentorum.