Epistola
1131C Exstat in omnibus antiquis canonum collectionibus. Eam Innocentius I epist. 6, ad Exsuperium, num. 2, Agathense concilium
can. 9, Joannes II papa epist. ad Caesarium, Cresconius in Breviario canonico, aliique recentiores canonum collectores laudant.
Ejusdem mentionem facit et Isidorus Hispal.
1131D de Scrip. eccl. c. 3. A Dionysio Exiguo in quindecim divisa est capitula, titulis totidem ei praefixis: qui quidem in plerisque
ejus exemplaribus et simul in fronte epistolae, et seorsim singuli singulis capitulis praemittuntur. Titulos illos ita servamus,
ut ubi perspicuitas nonnihil desiderat, hoc supplentes uncinis incluserimus. Non alia ejus est divisio in eo canonum codice,
quem Quesnellus vulgavit, ut et praevio ejus Indice manifestum est, ubi inscribitur,
Epistola Siricii papae ad Himerium episcopum Tarraconensem super XV
capitulis respondentis, quamvis in ipsius epistolae fronte praenotetur,
Epistola Siricii,
1132C etc.,
sub titulis XVI. Hic nempe tituli decimi sexti nomine donatur mandatum, quo Himerius, quae ad capitula XV responsa sunt, episcopis caeteris
nota facere jubetur. Ex epistolis decretalibus, quibus Romani praesules ad diversarum ecclesiarum consultationes respondent,
licet haec prima sit, quae ad
1132D nos pervenerit, non est tamen prima, quae ea de causa scripta sit. Neque enim Hieronymus in epistola ad Ageruchiam se in
responsionibus
ad Orientis Occidentisque consultationes Damasum juvare, nisi hoc antea receptum fuisse usu, commemorasset.
I. Siricii Papae Ad Himerium Episcopum Tarraconensem.
1131B
I. De Arianis (Hispana collectio addit
a Catholicis) non rebaptizandis.—II. Ut praeter Pascha et Pentecosten (excepta necessitate) baptisma non celebretur. —III.
De apostatis
(Hisp. coll. add.
ab Ecclesia separandis). —IV. Quod non liceat alterius sponsam in matrimonium sortiri.—V. De his qui (Hisp. coll. add.
acceptam) poenitentiam minime servaverunt.— VI. De monachis et virginibus propositum non servantibus. —VII. De clericis (Hisp. col.
De ministris) incontinentibus.—VIII. Quales debeant ad clericatus officium pervenire.—IX. De clericorum conversatione (seu,
Qua aetate sint promovendi).—X. De
1131C
grandaevis (Hisp. coll.
De
his qui grandaevi ad sacram militiam convertuntur).—XI. Quod clericus qui secundam uxorem duxerit, deponatur (Hisp. coll.
De clericis qui ad secundas nuptias transeunt, ut depoponantur). —XII. Quae feminae cum clericis habitare debeant.—XIII. De
monachorum promotione
(Hisp. col.
propositione ad clerum).—XIV. Quod poenitens non fiat clericus (Hisp. coll.
De clericis ut poenitentiam
1132B
per impositionem manus sacerdotis non accipiant). —XV. Ut si per ignorantiam vel poenitens, vel digamus, aut viduae maritus
clerici facti fuerint, non promoreantur
(Hisp. coll.
De poenitentibus, vel bigamis, seu viduarum maritis, ut non permittantur ad ordinem clericatus admitti).
Siricius
1132D Merlin.,
Cumerio. Unus ms.;
Hiemerio. Alter,
Hiero. Gerund.,
Eumerio. In vetusto Corb. vocis
Himerio littera
m linea transversa est.
Himerio Tarraconensi episcopo
1132D Dionysius hic addidit
salutem: quod verbum retinuerunt qui secuti sunt illius collectionem.
.
1.
Siricius ordinationem suam, ut aportuit, significat. Ejus cura et quod ei a Petro subsidium. Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis tuae relatio me jam in sede ipsius constitutum,
quia sic Dominus ordinavit, invenit. Quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus tanta invenimus, quae reprehensione
et correctione sint digna, quanta optaremus laudanda cognoscere.
1132C Et quia necesse nos erat, in ejus labores curasque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honorem; facto, ut oportebat,
primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens
non negamus: quia
1132D In vulgatis, Merlino excepto, hic praeponitur
pro, quod abest a mss.
officii nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas quibus major cunctis Christianae religionis
zelus
1133A incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur: quin immo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus,
ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes.
Cap. I.—2.
Liberii decreta. Haereticos in Ecclesiam recipiendi modus. Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam
de fratribus nostris eosdem denuo baptizare
1133B In uno ms. desideratur
velle. In Regio autem exstat,
vel quod non liceat velle, cum hoc.
velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (Ephes. IV, 5) , et canones contradicant, et post cassatum Ariminense
concilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum
Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem
1133B solam septiformis Spiritus, episcopalis
1133B Nicaeno in concilio, quod hic simplici
synodi vocabulo laudatur, exstat ὥστε χειροθετουμένους, pro quo vetus interpres, quem Isidorus Merc. sequitur, legisse videtur ὥστε
χειροτονουμένους; id quippe latine convertit,
ut ordinentur. Sed cum Dionysio Exiguo,
ut impositionem manus accipientes, praeferendum esse ex his Siricii verbis liquet. Eamdem interpretationem firmat et Innocentius I epist. 16, n. 10, ubi Nicaenum
canonem laudat ac totum refert. Ipso etiam Nicaeno concilio antiquior fuit mos haereticos in nomine Trinitatis baptizatos
per impositionem manus recipiendi, ut supra pag. 227 et seqq. videre licet in Dissertatione de sententia Stephani I circa
receptionem haereticorum. Ibi nominatim pag. 241 et 242 horum Siricii verborum cum veterum scriptis, et cum antiqua benedictione
super eos qui ab haeresi veniunt dicenda, consensionem demonstravimus. Simul etiam indicavimus
1133C quodnam inter hanc manus impositionem et sacramentum Confirmationis sit discrimen, non inficiantes similibus loquendi modis
induci potuisse nonnullos, ut impositionem manus haereticis redeuntibus praescriptam sacramentum Confirmationis esse intelligerent.
Et ita quidem intellexisse videtur Isidorus Mercator in iis sententiis, quas velut
ex synodalibus gestis S. Silvestri papae excerptas vulgavit, ubi sic loquitur:
Constituit (Silvester)
ut presbyterum Arianum resipiscentem non susciperet; nisi episcopus ejusdem loci eum reconciliaret, et sacrosancto chrismate
per episcopalis manus impositionem sancti Spiritus gratia, quae ab haereticis dari non potest, confirmaret.
manus impositione, Catholicorum conventui sociamus,
1134A quod etiam totus Oriens Occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a
nostro collegio synodali sententia separari.
Cap. II.—3.
Baptismi percipiendi tempora ac ritus. Quibusnam baptismus statim conferendus. Sequitur
1133C Hadriani vetus collectio.
Sequitur de diversis baptizandorum, prout. Isidorus vero Merc.
Sequitur de diversis baptizandorum temporibus, prout: quod postremum in edit. Rom. et concil. praelatum est. Sinceriorem lectionem revocamus ex Dionysii aliisque melioris notae
mss.
deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus,
quod commoti dicimus (De Consecr. dist. 4, c. 11) , non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut
passim ac libere Natalitiis
1133D Unus ms.
episcopi, loco
Christi. Deinde
Apparitionis vocabulo id festum notatur, quod etiamnum cum Graecis
Epiphaniam, appellamus.
Christi, seu Apparitionis, necnon et Apostolorum seu Martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium
consequantur; cum hoc sibi privilegium et apud nos, et
1134B apud omnes ecclesias, dominicum specialiter
1133D Dion. Hadr. ac vetustiores mss.
cum Pentecoste (aut
Pentecosten) suo. Duos illos dies a primis Ecclesiae saeculis baptismo solemniter conferendo consecratos fuisse Tertullianus lib. de Bapt.
cap. 19 diserte testatur his verbis:
Diem baptismo solemniorem Pascha praestat . . . . Exinde Pentecoste ordinandis lavacris latissimum spatium est. Qui mos ut illaesus servaretur, cum summi pontifices Siricius, Leo, Gelasius, etc. tum concilia quam plurima operam dederunt:
neque tamen prohibere valuerunt, quominus identidem violaretur, ac baptismus per diversas regiones praecipuis in festivitatibus
solemniter conferretur. De Natali Domini luculentum est Gregorii
1134B testimonium lib. VIII, epist. 30. Ind. 1 ad Eulogium scribentis:
In solemnitate autem Dominicae nativitatis, quae hac 1
Indictione facta est, plus quam millia Angli ab eodem nuntiati sunt fratre nostro et coepiscopo (Augustino)
baptizati. Eodem die Clodoveum solemniter regeneratum esse memorat Avitus Viennensis episcopus in epistola ad ipsummet regem. Eumque
morem in Galliis usu receptum esse liquet ex Gregorio Turon. lib. de Gloria confess. c. 69 et 76, necnon lib. VIII, Hist.
Franc. c. 9. Idem et de natali S. Joannis Baptistae die censendum esse persuadet hic postremus Gregorii Turonensis locus.
Plura sunt antiquorum pro Epiphaniorum die testimonia. Hoc praesertim die Siculi baptizati amabant: quod Leo epist. 18, n.
2 et 9, improbat. Gregorius Nyssenus ea ipsa die Orationem ad baptizandos habuit. Morem eumdem astruunt Gregorius Naz. Or.
40, Joannes Moschus in Prato spirit. c. 214, et Ratherius Veron. Serm. I de Quadrag. Immo Gregorius Naz. in praedicta
1134C Oratione 40, baptismum quovis die suscipiendum, nec differendum esse pluribus contendit refellitque nominatim eos, qui hoc
obtendunt:
Luminum (hoc est Epiphaniae)
diem exspecto, Paschatis festum pluris facio, Pentecosten exspectabo: cum Christo baptizari (in die Epiphaniae)
praestat, cum Christo in die resurrectionis ad vitam redire, Spiritus adventum honorare. Sozomenus vero lib. II, c. 26, ubi Jerosolymitani templi sub Constantino Magno factam dedicationem enarravit, proxime adjungit:
Ex eo tempore solemnem quotannis festivitatem admodum splendide Jerosolymitana celebrat ecclesia; adeo ut baptismi quoque
sacramenta eo die celebrentur.
Ex quo inferre licet, etiam in anniversario Dedicationis, immo in quovis solemnissimo die baptismum fuisse traditum; ita
ut haec baptismi traditio ad solemnitatem pertineret. Denique quibusque Martyrum festis diebus baptismum a multis expetitum
esse, testis est post Siricium Leo in epistola 156, ad episcopos per Campaniam,
1134D Samnium et Picenum constitutos. Queritur quoque concilium Matisconense II, anno 585 habitum, can. 3:
Christianos non observantes legitimum diem baptismi, pene per singulos dies ac natales Martyrum filios suos baptizare, ita
ut vix duo vel tres reperiantur in sancto Pascha, qui per aquam et Spiritum regenerentur.
Notandum tamen est, quod Siricius hoc privilegium Paschae et Pentecostes diebus non simpliciter, sed
specialiter vindicet.
Caeterum, inquit Tertullianus lib. de Baptismo c. 19,
omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de solemnitate interest, de gratia nihil interest. Sic et Augustinus Serm. 210, p. 2, docet baptismum accipere
omni die licere. Tum addens, majorem multitudinem in die Paschae ad baptismum confluere, non uberiori gratia, sed majori solemnitate
invitatam, aliis etiam diebus re ipsa
1135B percipi solere innuit. Quamvis autem baptismi, quovis die percipiatur, aequalis per se sit gratia, ea tamen mysteria, quae
Paschae et Pentecostes diebus celebrantur, ipsam baptismi gratiam expressius adumbrant, et quaedam per se sunt documenta eorum,
quae aut aguntur in baptizatis, aut ab iis agenda sunt. Unde vel ii ritus, quibus celebrari consueverunt duae illae festivitates,
cum ad instruendam vel firmandam fidem, tum ad informandos mores non parum conducunt.
1135C Praeterea primis ecclesiarum patribus persuasum erat, quanti interesset ne quis ad baptismi gratiam sine idonea praeparatione
accederet, ideoque nonnisi post eos dies, qui animis ad illam studiosius praeparandis praestituti sunt, ut proxime Siricius
conceptis verbis docet. Subinde Gregorius I cum plurimos Judaeos ad Christianam fidem confluere audiret, eo usus est temperamento,
ut eos extra festivitatem Paschalem, indicta prius quadraginta dierum poenitentia, baptizari permitteret. Sic porro de iis
Indict. 1, mense Maio, ad Fantinum defensorem scripsit:
Quibus tamen si longum vel triste videtur solemnitatem sustinere Paschalem, et eos nunc ad baptisma festinare cognoscis; ne,
quod absit, longa dilatio eorum retro possit animos revocare, cum fratre nostro episcopo loci ipsius loquere, ut poenitentia
et abstinentia quadraginta diebus indicta, aut die dominico, aut si celeberrima festivitas fortassis occurrerit, eos omnipotentis
Dei misericordia protegente baptizet.
cum Pentecoste sua Pascha defendat; quibus solis per
1135A annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his dumtaxat electis, qui ante quadraginta
vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis, quotidianisque orationibus atque jejuniis fuerint expiati; quatenus Apostolica
illa impleatur praeceptio (I Cor. V, 7) , ut expurgato fermento veteri, nova incipiat esse consparsio. Sicut
1135C Quesn. cum tribus mss. Colb. et uno Pith. omittit
1135D
sacram.
sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam; ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem,
vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri; ne ad nostrarum
perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam.
Quicumque etiam
1135B discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis
1135D Apud Merlin. ut in mss.,
aegritudinem desperationis. Clarius dictum esset,
Quamlibet aegritudinem corporalem, quae desperetur. A multis quidem summis pontificibus, conciliis, episcopis ac regibus nostris ad finem usque saeculi XI cautum est, ne baptismus
extra Paschae ac Pentecostes dies conferretur: sed nullum eorum decretum fuit, in quo hujusmodi exceptio non admitteretur.
aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento
temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes
teneant sacerdotes,
1136A qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli (Matth. XVI,
18) .
Cap. III.—4.
Apostatae a corpore Christi abscidendi, sed poenitentibus non neganda in fine vitae venia. Adjectum est etiam, quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum
contaminatione profanatos. Quos a Christi corpore et sanguine,
1135D Quatuor mss.,
quod dudum, non inusitato lapsu librariorum, maxime eorum qui verba ex ore dictantis excipiunt, quibus in simuli verborum concursu litteram
addere familiare est. At longe plures ac potiores cum editis,
quo dudum. Hinc corrigendi sunt tum Hispanae collectionis auctor, tum Isidorus Merc. qui capituli hujus summam sic praeter mentem Siricii
reddunt:
De apostatis ab Ecclesia abscidendis. Si enim Siricius tantum
a Christi corpore dixisset, abscisionem
1136B ab Ecclesia intellexisse commode putaretur: at cum addat,
et sanguine quo redempti fuerant, non putandus est loqui nisi de Eucharistia, in qua quidem, quod notandum,
sanguinem quo redempti sumus, et cujus fructum renascendo percipimus, nobis porrigi non dubitat. Quibus vero deinde in vitae exitu
reconciliationis gratiam largitur, his verbis id, quod prius negaverat, adeoque Eucharistiae perceptionem, concedere merito censeatur.
quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscidi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi,
his, quam diu vivunt, agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda: quia, docente Domino,
nolumus mortem peccatoris
1136C Ita mss. nisi quod in tribus,
tantum ut revertatur. At edit. Rom. et concil.,
sed ut convertatur.
, tantum ut convertatur, et vivat (Ezech.
1136B XVIII, 23) .
Cap. IV.—5.
Nemini licet alterius sponsam uxorem ducere. De conjugali autem
1136C Merlin. et Crab.,
vetatione. Posteriores edit. concil. cum Rom.
violatione: renitentibus mss. in quorum duobus mox
nuptae, loco
nupturae, et in uno
nupturis . . . violentur. Quid
desponsatam Siricius vocet, non satis apertum est. Apud Gratianum 27, q. 2, c. 12, glossa in simile decretum, quod Gregorio tribuitur,
desponsatam eo ab uxore distinguit, quod desponsata dicatur quae non sit carnaliter cognita, uxor vero quae sit cognita. At
eam etiam, quae non sit carnaliter cognita, uxoris nomine interdum donari Hieronymus sub initium libri adversus Jovinianum
probat. Nostro quidem more Tertullianus lib. de Velandis virginibus c. 11 desponsatam eam intelligens, quae sponsalibus initiata
nondum nuptiarum solemniis viro obstricta, sit, in ipsis sponsalium solemniis velum tradi docet, ubi primum ait,
Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae cum ad sponsum ignotum ignota duceretur; moxque subdit,
Si
1136D
autem ad desponsationem velantur. Verum hic Siricio
de conjugali velatione, cui et sacerdotalis benedictio fuit adjuncta, sermo est. Infra autem epist. 5, n. 3, sacerdotes nuptiis interesse ac velamen
nubentibus tradere testatur:
cum, inquit Ambrosius epist. 19, ad Vigilium, n. 17,
ipsum conjugium velamine sacerdotali et benedictione sanctificari oporteat. Quocirca nihil vetat quominus desponsatam hic intelligamus velamine sacerdotali et benedictione sanctificatam; atque id Siricii,
et benedictio, quam Nupturae
sacerdos imponit, eo intellectu interpretemur dictum, quo illud Ambrosii in Exhortatione virginitatis cap. 6, n. 1:
Nubes itaque sunt, et graves nubes quae nupserint . . . . Denique operiuntur ut nubes, cum acceperint Nupturae
velamina. Obvius tamen verborum Siricii sensus postulat. ut ea potius de prima desponsationis fide, qua etiam virginem
conjugem vocari patres ex Evangelio probant, interpretemur.
velatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere (27, q. 2. c. 50) . Hoc ne fiat,
modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii
1137A instar est, si ulla transgressione violetur.
Cap. V.—6.
Poenitentium leges. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam (33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17) , qui
acta poenitentia, tamquam canes ac sues ad
1137C Solus Quesn.,
ad vomitum et volutabra. Tum hoc loco, tum Nicaeni concilii canone 12 probare conatur
1137D clarissimus vir Claud. Fleury ad annum 826, pag. 355, militiam aliave, quae hic recensentur, in ipso tantum poenitentiae
curriculo prohiberi. Et illius quidem opinioni favet non modo Nicaenus canon 12 citatus, sed et Turonensis I concilii canon
8, ad normam horum Siricii verborum compositus. Eidem suffragantur et Venetici canon 3 et Aurelianensis I, canon 11, necnon
Dionysius Exiguus et Isidorus Mercator in summa, qua capitulum hoc explicant. Siricium tamen aliter intellexit, qui hoc idem
capitulum in vetusto codice Colbertino 3368 sic summatim reddidit:
Qui Post Actam Poenitentiam
tamquam canes ad suum vomitum redeunt. Et id quidem sonant ipsa Siricii verba. Illi enim sermo est et de viris, qui
acta poenitentia functi, non qui agentes poenitentiam dicuntur, quorum incontinentiam probat ex filiis non in ipso poenitentiae cursu, sed
post absolutionem generatis quique
jam non habent suffugium poenitendi; ac de mulieribus, quae se
post poenitentiam, non inter poenitendum, similibus pollutionibus devinxerint.
1138C Praeterea et ex Leone epist. 2, ad Rusticum, inquis, 10, 11, 12 et 13, colligere est. poenitentiam semel
1138D professis easdem sive
in poenitentia sive
post poenitentiam leges circa militiam, conjugia, etc. fuisse praescriptas.
vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo
appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus, quia jam suffugium
non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati,
quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur; ut hac saltem
1138D Vetustior codex Corb.,
distinctione.
districtione correpti, et ipsi
1137B in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur. Quos tamen, quoniam
carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari.
Quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt servandam esse censemus (Zacharias
papa epist. 7, c. 36) .
Cap. VI.—7.
Qui plectendi monachi aut moniales castitatis propositum temerantes.
1138D Capitulo huic in laudato codice Colb. 3368, cui et Pith. concinit, haec praeponitur summa:
Si monachi vel monachae nupserint. Alius Colb. prae se fert:
De lapsu monachorum vel monacharum.
Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam,
ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu, illicita ac sacrilega se contagione
1137C miscuerint: postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis complexibus libere filios procreaverint;
quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant. Ilas ergo impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu
ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione
deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per
communionis gratiam possit indulgentia subvenire.
Cap. VII.—
1138A 8.
Clericorum incontinentia. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias calcatos
1138D In duobus mss., Colb.
calcatos canones; quae lectio ut admitteretur, prius
a quibus, non
quos, substituendum fuisset.
atque confusos, charitate tua insinuante, reperimus, ut Jeremiae nobis voce dicendum sit:
Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum? et flebo populum hunc die ac nocte (Jerem. IX, 1) . Si ergo beatus Propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere; quanto nos possumus
dolore percelli, cum eorum, qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare! praecipue quibus secundum beatum Paulum,
instantia quotidiana et sollicitudo omnium ecclesiarum indesinenter incumbit.
Quis enim infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et
1138B
ego non uror (II Cor. XI, 29) ? Plurimos enim (Dist. 82, c. 3; Ivo p. 6, c. 50) sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis
suae tempora, tam de conjugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac
1138D Antiquiores mss.,
perscriptione. Quos hic Siricius arguit, notare videtur et Ambrosius lib. I de Offic. c. 50, n. 258, ubi ait:
Quod eo non praeterii, quia in plerisque abditioribus locis cum ministerium (hoc est diaconatum)
gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt: et id tamquam usu veteri defendunt, quando per intervalla dierum sacrificium
deferebatur.
Quos qua ratione confutet videsis.
praescriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa.
9.
Veteris Testamenti auctoritas frustra praetenditur. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum: Si aestimat, quia in lege Moysi passim sacris
ordinibus a Domino laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum praemonet dicens:
Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester
1138C (Levit. XX, 7) ? cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet
ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus
offerrent. Quibus expleto deservitionis suae tempore, uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus; quia non ex
alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti.
10.
Sacerdotes et diaconi insolubili continentiae lege
1139A
constringuntur. Unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere.
Et ideo
1139B Edit. Rom. et concil.,
Ecclesiam cujus sponsus est speciosus forma: castigantur ex Quesn. et mss.
Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare (Matth. V, 27) , ut in die judicii, cum rursus
advenerit, sine macula et ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire (Ephes. V, 27) . Quarum sanctionum
omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae, sobrietati ac pudicitiae et corda
nostra mancipemus et
1139B Antiquior e mss. Corb.,
corpora, ut Domino Deo nostro in his. Primam continentiae legem ac necessitatem, qua episcopi, presbyteri et diaconi in Occidente constricti sint, ab hac Siricii
constitutione, et ab Africani concilii, quod illam mox excepit, decreto initium sumpsisse Petrus de Marca lib. I de Concord.
sacerd. et imp. c. 8, n. 4, existimat. Non inficiatur tamen tres illos gradus longe antea
universalis Ecclesiae consuetudine ad eam temperantiam astrictos fuisse. Atque hujus consuetudinis testes profert Eusebium lib. I Dem. evang. c. 9, Epiphanium haer. 59, II. 4, Ambrosium lib. I Offic.
c. ult., Hieronymum lib. I contra Jovinianum et alibi. Hinc quod Africani anno 390 in concilio Carthaginensi II, c. 2, aiunt:
Cum in praeterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione quadam castitatis
per consecrationes annexi
1139C
sunt . . . . ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus, sic intelligit, ut continentiam et pudicitiam, quam episcopis Apostolus praescribit, interpretatione sua ex usu et consuetudine
petita, ad eam continentiae speciem quam ipsi a clericis majoribus exigunt, non ineleganter trahant. Ipse vero legem inter
et consuetudinem discrimen illud statuit, quod
consuetudo violata pudore contemptores plectit, lex vero contumaces gradibus suis multat. Aegre tamen cuique persuaserit, consuetudinem hujusmodi, nisi vel sancita lege, vel apostolica traditione firmatam, ita valere
potuisse, ut nullum in Occidente suppetat exemplum episcoporum, presbyterorum aut diaconorum, quibus ab ea recedere impune
licuerit. In fine quaestionum ex utroque Testamento mixtim, quae apud Augustinum append. I partis tomi III vulgatae sunt,
quaeque Hilario diacono Luciferi schismati addicto a multis tribuuntur, pag. 142, objicit sibi quaestionum illarum auctor:
Si licet
1139D
et bonum est nubere, cur sacerdotibus non licet uxores habere; id est ut ordinatis jam non liceat convenire? ac respondet,
Quis nesciat unumquodque suam legem habere? additque mox:
Et non solum huic (sacerdoti)
concubitus non licet, verum etiam ministro ejus, id est diacono. Quod de merae consuetudinis lege dictum non esse Jovinianus firmat. Iste enim continentiae hostis, apud Hieronymum
lib. I contra ipsum, fateri cogitur,
non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat; alioquin si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi
adulter damnabitur:
cum viri clarissimi sententia is non ut adulter damnandus, sed pudore tantum fuisset suffundendus, si contra solam consuetudinem
peccasset. At hunc Jovinianus damnandum, et ita damnandum fatetur, ut episcopus
1140B esse jam non posset. Nec dubitandum videtur, quin ibi ad id, quod in Ecclesia etiam ante Siricii tempora actitabatur, respexerit.
Idem dicendum et de eo, quod Augustinus lib. II de Adulter. conjugiis c. ult. observat, clericis saepe numero ad accipiendum
clericalem honorem improvisa vi coactis, simul impositam vel invitis fuisse continentiae legem ac necessitatem. Ipse Siricius
eos,
qui se ignoratione lapsos deflebant, non tantum pudore, sed etiam poena plectit, cum iis
ullo honoris augmento in erdicit. Immo nec suo se jure uti, sed severiore poena eos multare sibi licuisse significat, cum non quod jus exigit,
sed quod misericordia et indulgentia sualet, adversus eos decernere se declarat. Quocirca et adversus eos, qui se sacerdotum
ac levitarum veteris legis exemplo fultos praetexentes, parere detrectabant, jam jure suo utens gradibus illos privat. Ultro
igitur fassus, ne Siricium quidem ullum nosse vel decessorum suorum vel conciliorum decretum, quo
1140C continentia praedictis gradibus praeciperetur, non immerito existimem, eum non meram consuetudinem, sed legem a Deo sancitam,
et ab Apostolo traditam, vindicare voluisse. Hanc quippe legem repetit, tum ab ipso veteri Testamento, quo id sacerdotibus
praecipitur,
Sancti estote, etc., et in quo illi anno vicis suae procul a domibus suis, adeoque ab uxoribus, habitare jubebantur, ita ut
solius successionis causa uxorius usus posthac eis
fuerit relaxatus; tum a voluntate Domini, qui Legem etiam hac in re venit implere ac perficere, tum demum ab institutione Apostoli, qui hanc
Domini voluntatem declaravit. Quibus expositis ubi subdit,
Quarum sanctionum omnes sacerdotes ac levitae insolubili lege constringimur, non novam legem a se condi, sed a Deo ac Domino latam et ab Apostolo institutam vindicari indicat. Inde etiam legis hujus
necessitatem commendat, quod novi foederis sacerdotes sacrificia
quotidie Deo offerant, adeoque continentiam
1140D quotidie servare divina lege jubeantur. Demum in epistola 5, ad Afros missa, hanc eamdem legem aliasque renovaturus, litteras
tales dare se praefatur,
non quae nova praecepta aliqua imperent, sed quibus ea quae per ignaviam desidiamque aliquorum neglecta sunt, observari cupiat,
quae tamen apostolica et patrum constitutione sunt constituta.
Istud porro Siricii de praedictorum ordinum continentia decretum confirmat Toletanum I concilium cap. 1.
corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus.
Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase,
Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu, si tamen
1139B
spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 8, 9) . Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis, Dei spiritus habitare?
1140A 11.
Lapsis ex ignorantia servatur honor, secus aliis. Et quia aliquanti (Dist. 82, c. 4; Ivo, p. 6, c. 50) , de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos
esse se deflent: his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti
sunt, quam diu vixerint,
1140D Duo mss.,
opere: inconcinne. Quae hic a Siricio constituuntur, Innocentius I epist. 6, ad Exsuperium, et Agathense concilium can. 9, sequenda
esse praecipiunt. Iisdem consentanea sunt, quae concilium Taurinense can. 8, Arausicanum I can. 24, et Turonense I can. 2,
jubent.
officio perseverent, si tamen posthac continentes se studuerint exhibere. li vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur,
ut sibi asserant veteri hoc lege concessum; noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis
auctoritate dejectos, nec umquam posse veneranda attrectare mysteria; quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant,
privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum:
1140B quilibet episcopus, presbyter, atque diaconus, quod non optamus, deinceps fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per
nos indulgentiae aditum
1141A intelligat obseratum: quia
ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam.
Cap. VIII.—12.
Digamus sacerdos aut diaconus non ordinetur. Didicimus etiam,
1141B In uno ms. Colb.,
libenter. Retinendum cum aliis,
licenter, id est impune ac repugnante nemine. In veterrimo Corb. ista huic capitulo praemittitur summa:
Periclitare (pro
periclitari) eum metropolitanum, a quo aliquis indigne fuerit ordinatus.
licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa conjugia, ad praefatas dignitates, prout cuique
libuerit, aspirare. Quod non tantum illis qui
1141B Lab.,
qui haec immoderata ambitione
pervertunt: renitentibus aliis libris.
ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum
1141B Apud Quesn.,
illicitis. In vetustiore ms. Corb.
dum inhibitos motus non cohibent.
inhibitis ausibus connivent, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur,
ubi illud est, quod Deus noster data per Moysen lege constituit, dicens,
Sacerdotes mei semel nubant (Levit. XXI, 13, 14) ? et
1141B alio loco:
Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem (Ezech. XLIV, 22) ? Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator,
unius uxoris virum (I Tim. III, 2) tam sacerdotem
1142A quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a vestrarum regionum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis
fuerint constituta. Et quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox justa corripiat,
qua dicit:
Videbas furem, et currebas cum eo, et ponebas tuam cum adulteris portionem (Psalm. XLIX, 18) : quid ab universis posthac ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus.
Cap. IX.—13.
Ordinandorum aetas.
1141B Idem ms. istam prae se fert capituli hujus summam:
Clerici quantis temporibus esse debeant, ut ad episcopatum perveniant. In Pith. et Colb. haec eidem
1141C praefigitur:
Per quod (lege
quot) gradus acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter vel episcopus fiat.
Quicumque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio
sociari (Dist. 77, c. 3; Ivo p. 6, c. 91 et 92) . Qui
1141C Editi,
qui ab accessu. Praepositio
ab expuncta est auctoritate undecim potiorum mss. Iste adolescentiae accessus
vigesimo aetatis anno computabatur, ut colligere est tum ex his Zosimi epist. 9, ad Hesychium, c. 3:
Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vigesimum aetatis annum continuata observatione
perduret,
tum ex illo Hibernensi canone, lib. 1, c. 9 Spicil., t. IX:
Puer vero ab infantia ecclesiasticis ministeriis deditus, usque ad vigesimum aetatis suae annum lector sive exorcista stet. Vetuit quidem Justinianus imp., Novella 123, ne lectores ante annum duodevigesimum ordinarentur: sed antea in Ecclesia cum
Orientali tum Occidentali mos obtinuerat, ut pueris hoc officium impertiretur. De Orientali cum plura proferri possent exempla,
istud sufficiat Euthymii, quem Otreius Melitinensis episcopus
susceptum puerum baptizavit, et totondit, commissaeque sibi ecclesiae lectorem fecit, ut in Euthymii
1141D ipsius vita narrat Cyrillus Analectorum Graec., t. I. De Occidentali autem, praeter Siricium, Zosimum, Hibernensesque canones,
hujus rei testis est Paulinus Nolanus, qui de S. Felice canit,
A puero instituit servire Deo . . . et primis lector servivit in annis; testis Augustinus, ut in epistola I ad Coelestinum, n. 3, visuri sumus; testis Ennodius in vita S. Epiphanii, pag. 360, ubi
hunc
annorum ferme octo lectoris officium suscepisse tradit; testis denique, ut alios sileam, Victor Vitensis, lib. I, c. 9, ubi cum Carthaginensem clerum exsilio damnatum quingentorum
numerum superasse memoret, addit:
Inter quos quam plurimi erant lectores infantuli. Quocirca in his concilii Toletani II, cap. I:
De his, quos voluntas parentum a primis infantiae annis clericatus officio manciparit, statuimus observandum, ut mox cum detonsi
vel ministerio electorum traditi fuerint,
ingens suspicio est loco proximi verbi
electorum, restituendum esse
lectorum.
accessu adolescentiae usque ad tricesimum
1142B aetatis annum, si probabiliter vixerit, una tantum, et ea, quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit,
uxore contentus,
1142C Pervetustus codex Corb. cum uno Colbertino et altero Laudunensi,
quinque annis acolythus et subdiaconus esse debebit. Tum solus Corb.
Postque tricesimo anno ad diaconi gradum. Ad haec Siricii verba, etsi non satis intellecta, expressus videtur Hibernensis canon Spicilegii, to. IX, pag. 4, ubi ita
legitur:
Qui vero accessu adolescentiae ad trigesimum aetatis suae annum probabiliter vixerit, una tantum uxore contentus, quinque
annis subdiaconus, et quinque annis diaconus, quadragesimo anno presbyter, quinquagesimo episcopus stet.
In quo observandum est hanc synodum a Siricii mente dupliciter aberrare: primo dum
1142C triplicem distinguit ordinandorum classem, atque unam instituit
de puero ab infantia ecclesiasticis officiis dedito, alteram
de unius uxoris viro juvene, tertiam
de grandaevo laico; deinde dum de primo statuit,
ut sit ostiarius et subdiaconus quatuor annis, diaconus quinque, presbyter trigesimo, episcopus vel
trigesimo, vel quadragesimo vel quinquagesimo; ac de secundo decernit, ut sit subdiaconus anno 30, diaconus 35, presbyter 40, episcopus 50. Planum enim est Siricium hic
duas tantum agnoscere ordinandorum classes, unam scilicet eorum, qui ab infantia lectores fuerant instituti, quique ubi ad
pubertatis annos pervenerant, ut concilium Carthaginense III, can. 19, praecipit, vel uxores accipere, vel continentiam profiteri
cogebantur, alteram grandaevorum. Et eum quidem, qui Ecclesiae obsequiis a puero fuerit mancipatus, accessu adolescentiae
acolythi et subdiaconi munus ad annum tricesimum obire vult, ac ipso anno 30 diaconi, anno 35 presbyteri (Justiniani Novella
123, c. 13, hac in re ipsi consentiente) , anno
1142D 45 episcopi gradum adipisci permittit. Constituunt tamen plerique canones antiqui, ut diaconi anno aetatis suae vigesimo
quinto, et presbyteri trigesimo ordinari valeant. Cujus rei fidem faciunt Neocaesariensis synodus can. 2, et Quinisexta can.
14, necnon concilium Carthaginense III can. 4, Agathense can. 16 et 17, Toletanum II can. 1, Toletanum IV can. 20, Arelatense
IV can. 1, quibus et Hieronymus epist. advers. errores Joannis Jeros. suffragatur. Cur autem sacerdotem ante trigesimum annum
ordinari nolint, hanc vulgo dant rationem,
quia nimirum
Christus ea aetate praedicare orsus est. Verum Caesarius Arelatensis, etsi mox laudato Agathensi concilio praefuerit, hoc tamen, ut habet ipsius vita, lib. I, c.
28, jamjam moriturus dixisse legitur,
ut numquam in ecclesia sua diaconum ordinaret (leg.
ordinarit) ante trigesimum aetatis ejus annum. Ex quo colligere est, eum et his Siricii decretis morem gessisse, et quantum in se erat, geri voluisse. Ex dictis
1143B etiam id intelligitur, quod in vita Bonifacii Moguntini apud Surium 5 die Junii legimus, cum videlicet eum Villibrordus
episcopum creare vellet, hoc onus ab illo propterea detrectatum,
quoniam quinquagesimi anni juxta canonicae rectitudinis normam necdum plene reciperet aetatem. Licet enim Lud. Thomassinus I p. eccl. discipl. lib. II, c. 68, n. 1, non satis perspicere se dicat, quae illa sit canonica
norma, qua ea aetas desideraretur; eam tamen desiderant non tantum
1143C apostolicae Constitutiones, lib. II, c. 1, sed et, ut supra vidimus, Hibernensis synodi statuta, quae tum Bonifacium prae
oculis habuisse probabile est.
acolythus et subdiaconus esse debebit; postque ad diaconii gradum,
1143A si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit, accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit,
congrue presbyterium consequatur. Exinde, post decennium, episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora
integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata.
Cap. X.—14. Qui vero jam aetate grandaevus, melioris propositi
1143C Edit. Rom. et concil. cum mss. coll. Hadr.
conversatione. Praeferimus cum caeteris libris,
conversione, hoc est, prioris propositi in aliud melius commutatione. Hoc pacto olim in monasteriis nostris eos, qui provecta jam aetate
saeculo nuntium remittentes monasticam vitam arripiebant,
conversos appellare mos erat, eoque nomine distinguebantur ab aliis, qui a puerili aetate oblati monasteriis fuerant. Rursum ad hoc
Siricii decretum sese accommodare videtur Hibernensis synodus Spicil., to. IX, p. 4, ubi statuit;
Si vero grandis aetatis sit laicus, et necesse sit ut episcopus fiat, biennio sit lector, quinque subdiaconus, quinque diaconus,
post duodecim annos
(scil. ab eo tempore quo converti coepit)
presbyter sive episcopus subrogetur.
conversione provocatus, ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi
eo quo baptizatur tempore, statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse vel habere, et hanc
virginem accepisse, constet uxorem. Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus
fiat, et sic ad diaconium, si per haec tempora dignus judicatus fuerit,
1143B provehatur. Exinde jam accessu temporum, presbyterium vel episcopatum, si eum cleri ac plebis
1143D Ita codex Pith. cum vetere Colbertino litteris Langobardicis exarato, in quo praeterea eadem vox,
edecumarit, veluti singularis, ad oram libri annotatur. His suffragatur et Corbeiensis saeculo VI scriptus, in quo tribus prioribus litteris
deletis restat,
cuimaneret, haud dubie pro
edecumaverit. Colbertinum codicis a Quesn. vulgati exemplum habet
sequatur. Regium exemplar merae collectionis Dionysianae prae se fert
existerit, unde in unum Colb. fluxisse videtur
fuerit, praemisso antea
in eum, pro
eum. In exemplis collectionis Hadriani substitutum est
evocarit: quod et deinceps retentum. Verbum
edecumaverit, quod perinde sonat atque
e decem (hoc numero vice omnium posito)
unum meritis praecellentem censuerit, et Siricii consilio aptissimum est, et ab omni suppositae lectionis suspicione alienum. In Glossario Graeco-Latino, quod
Labbeus edidit, legere est, ἀποδεκατῶ;
Edecumatus, ἀδέκατος, ἀδωροδόκητος· quod Ducangius in Glossario Latino interpretatur,
sincerus, insignis, praeclarus, praecellens, ut est judex qui muneribus
1144B
non corrumpitur. Idem Ducaugius ibidem monet, apud Festum Pauli diaconi, pro
edecimata electa, restituendum esse
edecumata electa, sicut apud Papiam
edecumatus electus, pro
edicumatus ejectus, et apud Valerannum in epistola praefixa libro S. Anselmi Cantuar. arch. de Sacramentorum diversitate
edecumatos pro
edocumatos. Hinc et nos apud Aurelium Symmachum, qui Siricio aequalis erat, lib. 3, epist. 49 et 51, ubi
viros decumatae virtutis legimus, praeferendum
1144C censemus
edecumatae, quomodo in veteri codice Benigniano haberi ad marginem epistolae 51 annotatur. Quid vero Symmachus, in epistola 49, ad Eutropium
sibi velit his verbis,
In gravido non habeo quod amicitiae meae viros edecumatae virtutis adjungis, planius eloquitur in epistola 51, ad eumdem, quam sic exorditur:
Ago quidem studio meo (f. tuo) uberes gratias, quod mihi familiaritatem probatissimi cujusque concilias. Unde apertum est, id ipsi esse
edecumatum, quod
probatissimum, maxime cum in eadem epistola 51 inferius Eutropium roget,
ut unum aut alterum aeque decumatae (verius in ms. Benign.
edecumatae) honestatis sibi inveniat. Hunc igitur Siricius eligendum esse docet, qui caeteris praecellit, hoc est ut cum synodo Romana epist. 10,
n. 18, loquitur, dignissimum, adeoque praeiisse intelligitur tum Leoni epist. 12, cap. 6, ubi is papa
optimum promovendum esse constituit, tum Tridentinae synodo sess. 24, c. 18, cujus decreto is praecipitur eligendus,
1144D
qui dignior inter probatos ab examinatoribus fuerit. Quocirca verbum
edecumare, confundendum non est cum
decumare seu
decimare, quo decimus quisque, prout contigerit, usurpari intelligitur.
edecumarit electio, non immerito sortietur.
Cap. XI.—15. Quisquis sane clericus (Dist. 84,
1144A c. 5; Ivo p. 6, c. 55) aut viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur,
laica tantum sibi communione concessa; quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat.
Cap. XII.—16. Feminas vero (Dist. 81, c. 31; Ivo p. 6, c. 52 et 187) non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi
eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit (Can. 3. Vide concil. Carthagin.
III, c. 17) .
Cap. XIII.—17. Monachos quoque (16, q. 1, c. 29; Ivo p. 6, c. 53) quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio
sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus; ita ut qui
1144B intra tricesimum aetatis annum
1144D Isidorus, et ex eo edit. Rom. et concil.,
Sunt digni, addito de suo
digni, quod rectius abest ab anterioribus collectionibus. Hinc confirmatur, quod num. 3 statutum est, ut nimirum diaconatus nulli
prius conferatur, quam ad trigesimum aetatis suae annum pervenisset. Hic quippe id est
intra, quod
infra. Neque obscure subdiaconatus inter minores ordines illic censetur.
sunt, in minoribus per gradus singulos, crescente tempore, promoveantur ordinibus: et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia,
maturae aetatis consecratione, perveniant. Nec
1144D Unus ms. Colb. ac German.,
nec statim ad; Reg. cum duobus aliis Colb.,
nec saltim ad. Alter regius cum aliquot exemplis Hadr.,
nec saltus ad. Hinc Isid. et ex eo Merlin. et Crab.
nec per saltus ad. Editi alii, cum duobus mss.,
nec statim saltu. Veterrimus codex Corb., Coislin., Laudun. ac plures alii,
nec saltu ad: quae lectio, ut simplicior, ac caeterorum mss. lectionibus affinior, praefertur.
saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi
1145A in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora fuerint custodita.
Cap. XIV.—18.
Clerico nulli conceditur poenitentiam agere.
1145B Capituli hujus summa in uno ms. Colb. et altero Pith. ita enuntiatur:
Qui dudum fuerant vasa vitiorum, honorem clericatus non adipiscantur. Quosnam clericos Siricius a poenitentia publica eximat, jure hic quaeratur. Carthaginensis quidem V concilii canone 11:
Confirmatum est, ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse
fuerit removeri, non eis manus tamquam poenitentibus vel fidelibus laicis imponatur.
Quibus concinens Leo epist. 2 ad Rusticum, n. 5, scribit:
Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui in presbyterali honore, aut in diaconii gradu fuerint consecrati,
1145C
ii
pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi: quod sine dubio ex apostolica traditione descendit. Huic porro sententiae accedere videtur Siricius, de iis clericis loqui se notans, ad quos pertinet
gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere. Quippe, ut concilium Carthaginense II, c. 2, docet,
sacramenta contrectant episcopi, presbyteri, diaconi. Notandum tamen est Siricio sermonem esse non modo de clericis, qui
sacramenta contrectant, sed et de iis qui
gerendorum sacramentorum instrumenta suscipiunt. Neque minus generalis est ea illius sententia, qua cuicumque clericorum poenitentiam concedi negat, quam qua laicum quemcumque
post poenitudinem a quocumque clericatus gradu arceri tradit. Atqui, Innocentio epist. 40 teste et interprete,
canones apud Nicaeam constituti poenitentes etiam ab infimis officiis clericorum excludunt. Eosdem excludit et concilium Carthaginense IV, c. 68, nominatimque in ecclesia Romana id lege atque
1145D usu receptum Innocentius epist. 16, n. 8 et 11, asserit, quod et firmatur Gelasii epistola 11, c. 2. Ex quo sequitur, ut
Siricii sententia quicumque clerici a poenitentia publica eximendi sint. Verum ab hac sententia discessit Felix II, epist.
15, n. 6, qui poenitentiae publicae clericos inferiores conceptis verbis subjicit.
Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem
ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci: quia quamvis sint omnium peccatorum contagione
mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum.
Cap. XV.—19. Et quia his omnibus, quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim,
solius pietatis intuitu, necesse est clementer ignoscere: quicumque poenitens (Dist. 50, c. 56) , quicumque bigamus, quicumque
1145B viduae maritus, ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam,
ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe
1145D Ita mss. antiquiores. Alii vero libri,
promotionis. Vide concilium Carthaginense IV, c. 68 et 69. Mox
provinciarum summi antistites ii nuncupantur; qui supra n. 12,
metropolitani. Nempe quamvis Gaudentius
1146B serm. in ordinatione sua, Innocentius papa I, Leo aliique promiscue quoslibet episcopos
summos sacerdotes vocent, in unos tamen metropolitanos convenit esse
summos antistites provinciarum. Forte mirabitur nonnemo, cur Siricius tum hic tum supra n. 12, ob memorata utrobique vitia metropolitanos plectendos censeat.
Erant quidem illi culpae obnoxii, si quid in ordinationibus episcoporum praeter canones committeretur; quia nulla earum citia
illorum consensum fiebat: at in ordinibus aliis, quos iis inconsultis episcopi conferebant, soli videntur puniendi episcopi,
ut et re ipsa eos unos concilium
1146C Carthaginense IV, c. 68, plectit. Quia tamen metropolitanorum erat, curare ac prospicere, ut in provinciis suis canones
servarentur, eaque de causa bis quotannis concilia celebrare jubebantur, non iniqua videri debet disciplinae hujus erga illos
severitas.
provectionis, in hoc in quo invenietur ordine, perpetua stabilitate permaneat: scituri posthac omnium provinciarum summi
antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo, et de eorum statu quos
contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam
1146A ab apostolica sede promendam esse sententiam
1146C In pervetusto exemplari Corbeiensi. apposita hic notula, eademque, ut fieri solet quando aliquid suppletur omissum, ad oram
libri repetita, litteris Merovingicis novum adjicitur capitulum, seu decretum hactenus ineditum. Idem in ipso epistolae contextu,
ante proximum verbum
Explicuimus, exhibet Colbertinus codex 1868 interpolatum. Hoc ipsum eadem ratione interpolatum Siricii nomine citatur in vetere canonum
collectione ante annos 800 exarata, quam Germanensis bibliotheca nostra asservat. Praeterea et alia vetus collectio eidem
bibliothecae nuper dono data hoc paucioribus contractum pariter nomine Siricii laudat. Decretum istud, quod ignoravit Dionysius,
1146D ac forte ad aliud Siricii scriptum pertinet, sub triplici illa forma ad epistolae calcem, appendicis in morem, subjiciemus.
.
20.
Ut Himerius haec statuta ecclesiis aliis nota faciat. Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam: et ad singulas causas, de quibus per
filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia quantum opinor
responsa reddidimus. Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus,
ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum
qui in tua sunt dioecesi constituti: sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque
1146D Ita Quesn. cum veterrimo ms. Corb. In Remensi legere est
Gallos. In caeteris vero libris,
Gallicos. Lab. ad marginem ascripsit,
Gallicanos II
Gallicianos. Rursum in epistola 17 Leonis, ad Turibium, n. 23, offensuri sumus
Lusitanos, Gallicos; quo postremo nomine Gallaeciae episcopi haud dubie designantur. Ex vocabulo
Gallaecos factum esse putamus
Gallecos ac subinde mutato
e in
i obtinuisse
Gallicos.
Gallicios, vel eos, qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, haec, quae a nobis
1146B sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quamquam statuta sedis apostolicae
vel canonum venerabilia definita, nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen, et pro antiquitate sacerdotii
tui, dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis
tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide
sub nimia
1147A cantela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus,
qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruntur. Data
1147C 2 Febr. anni 385. Tres probae notae mss., IV
Idus. Mox editi,
viris clarissimis consulibus. Abest
viris clarissimis ab antiquioribus mss. neque ista duo verba legit Dionysius Exiguus, uti fidem facit sincerum ejus exemplar in regia bibliotheca
asservatum. Postmodum in collectione ab Hadriano ad Carolum M. missa temere adjectum est
vv. cc. ante
conss., quod et in alias exinde translatum est. Ex omnibus autem collectionum speciebus nulla est, quae notam illam consularem non
exhibeat. Quocirca Tillemontio
1147D levis ac sublesta merito visa est conjectura Papebrocii, qui hac nota motus non satis puram ac sinceram esse suspicatur
reliquam epistolam. Praecipua quidem ratio, qua ille movebatur, remotis vocibus
viris clarissimis, sublata est. Sed et si adhuc movetur, quod Arcadio appellato, epitheton
augusti sileatur, quiescet dubio procul, cum in Prosperi Marcellini chronicis eumdem annum pariter
Arcadio et Bautone consulibus, sine
augusti adjuncto, consignari observarit. Neque hinc moveri magis debuit vir eruditus, quod Siricii decessoribus inusitatum hactenus
fuerit litteras suas consulari nota consignare; maxime cum hunc usum postea Innocentio caeterisque successoribus ejus familiarem
fuisse constet.
tertio Idus Februarias, Arcadio et Bautone consulibus.