REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum resurrectio sit naturalis ?
D. Thom. quodl. 4. art. Rich. hic art. 3. q. Capr. q. 11. Palud. q. 2. et 3. Durand. quoest. 3. Suarez 3. p. tom. 2. d. 44. s. 6.
Juxta hoc quaero: Utrum resurrectio sit naturalis? Nec est eadem haec quaestio cum priori, ut patebit inferius. Quod sic. Damascenus lib. 3. cap. 14. quod commune est omnibus in eadem specie, est naturale; sed resurgere est commune omnibus hominibus; igitur.
Item, mutatio naturalis est, quando quies terminans mutationem, est naturalis; nam si quies gravis deorsum est naturalis, et motus ejus deorsum est naturalis, sicut per oppositum illa mutatio est innaturalis vel violenta, quando quies terminans illam mutationem est violenta. Sed resurrectio terminatur ad quietem naturalem, ut ad esse permanens, quod est sibi naturale post resurrectionem; igitur.
Contra, si resurrectio esset naturalis, posset naturali ratione cognosci; sed hoc falsum est, igitur illud ex quo sequitur. Probatio falsitatis consequentis apparet per Augustinum 13. de Trinitate cap. 19.