Ad tertiam quaestionem dicendum, quod istae tres gratiae christo attribuuntur secundum diversas ipsius considerationes. Potest enim considerari in se, vel in comparatione ad alios. Si in se consideratur, sic vel inquantum deus, et sic attribuitur ei gratia unionis; vel inquantum homo, et sic attribuitur ei gratia singularis. Si autem in comparatione ad alios, sic attribuitur ei gratia capitis.
Et quia prius consideratur aliquis in se quam in comparatione ad alios, ideo gratia secundum quam est caput, sequitur alias duas gratias. Et quia omnis gratia et perfectio humanitatis ex hoc sibi debetur, quia deo unitus est homo ille in persona; ideo gratia unionis praecedit, secundum ordinem naturae et intellectus, gratiam singularem; quamvis simul in eodem tempore sint istae tres gratiae.
Ad primum ergo dicendum, quod anima complet rationem humanae naturae; et ideo praeintelligitur unio animae ad carnem, unioni humanae naturae ad deitatem: quia prius est considerare aliquid in se quam alteri unitum: sed gratia nihil facit ad rationem humanae naturae, quia inquantum hujusmodi assumptibilis est; et ideo non est simile.
Secundum et tertium patet.
Ad quartum dicendum, quod etiam in antiquis patribus non operabatur gratia capitis, nisi secundum quod praesupponebatur in fide ipsorum gratia unionis, quia per fidem incarnationis justificabantur.
Quintum patet.
In sanctis vero quasi solus tactus est. Hoc videtur esse falsum: quia Origenes super levit.
Distinguit quinque sensus spirituales, dicens, quod visus spiritualis est, ut videamus deum; auditus autem, ut audiamus qui loquitur; odoratus, per quem odoramus bonum odorem christi; gustus, ut gustemus ejus dulcedinem; tactus, ut palpemus cum joanne verbum vitae. Haec autem omnia sunt in omnibus sanctis. Ergo non solum habent tactum.
Dicendum, quod sensus spirituales possunt distingui per similitudinem ad actus sensuum corporalium; et sic sunt in omnibus sanctis, ut dicit Origenes: vel per similitudinem ad quasdam proprietates sensuum, secundum quod tactus est necessarius, alii autem non: et sic, quia in aliis sanctis sunt omnia quae sunt de necessitate salutis, in christo autem omnia simpliciter quae pertinent ad perfectionem gratiae; ideo in christo dicuntur omnes sensus esse, in aliis autem solus tactus.
Quibus datus est spiritus ad mensuram. Contra: jac. 1, 5: qui dat omnibus affluenter, dicit Glossa: omnia dat non in mensura: quia dona ejus non sunt ad mensuram. Et dicendum, quod cum mensura dari, potest accipi vel ex largitate dantis; et sic nulli dat cum mensura, quia omnibus dat ex largitate infinita: vel ex capacitate recipientis; et sic dat cuilibet cum mensura, quia nulli dat ultra quam capax sit, vel secundum rationem dati: et sic christo non dat cum mensura: quia gratia ejus, quantum ad rationem gratiae, non est limitata; sed aliis dat cum mensura, ut patet ex dictis.
Non secundum essentiam, sed secundum similitudinem.
Contra. Ergo pari ratione Petrus potest dici caput: quia quilibet sanctus est alii similis in gratia. Dicendum, quod sumitur ibi similitudo active, inquantum scilicet christus sibi alios assimilat in gratia, ut dictum est, quod alii non convenit.
Ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem christus profecisse dicatur. Videtur quod haec non fuit intentio Ambrosii: quia per hoc nihil probaret: nam sic etiam dei sapientia proficit, secundum quod se magis ostendit. Dicendum, quod quamvis dei sapientia magis se quam prius ostendit in aliquibus effectibus: tamen ipsa semper creditur esse aequalis: quod non fuit de sapientia christi, qui videbatur quandoque sapientior quam prius fuisset. Et ideo dicit duo: ad visum hominum, et sensus ostensionem. Tamen utrum aliquo alio modo profecerit in sapientia, in sequenti distinctione dicetur.