REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Magistri, id tantum quod accipitur a parentibus esse de veritate naturae, rejicitur tribus rationibus. Sententia Henrici nutrimentum conversum non accipere aliquas partes formae novas, sed praeextistentibus partibus formae formari, refutatur tribus rationibus claris.
Circa solutionem quaestionis, scilicet quomodo resurgat in quolibet quidquid est de veritate humanae naturae in eo? dico primo quod homo componitur ex corpore et anima, ut partibus ejus intrinsecis et essentialibus. Constat quod haec sunt de veritate humanae naturae. Deinde componitur ex multis et diversis partibus, quibusdam homogeneis et quibusdam heterogeneis, quae congruunt diversis operationibus ab homine excercendis, quarum nata sunt esse plura organa, quia unum organum non sufficit ad omnes illas operationes excercendas, quia oculus non audit, nec auris videt: sed cuilibet correspondet sua propria operatio, ut organo visus, videre, organo auditus, audire, et sic de aliis, nec unum organum tantum sufficit ad tantum diversitatem partium salvandam propter determinatam complexionem ejus. Hae autem partes diversae componuntur ex partibus homogeneis. Unde dicit Philosophus 1. de Generatione text. com. 35. quod partes heterogeneae nutriuntur, cum homogeneae nutriuntur; igitur primo videndum de partibus homegeneis ut carnibus et ossibus, et his aliis partibus, quae pertinent ad veritatem naturae humanae.
De isto est opinio Magistri 2. libro distinct. 30. quod solum id pertinet ad veritatem humanae naturae, quod decidi dicitur a parentibus in generatione, et illud in se augmentatur, cum alia sibi sint in fomentum. Et hanc opinionem diffusius recitatam quaere in secundo, distinctione supradicta. *
Sed ista opinio est irrationabilis, primo, quia non est imperfectior vita in hominibus, quam in aliis animalibus, cum sit homo perfectissimum animalium, et alia animalia imperfecta habent operationem vitalem, qua possunt attingere ad quantitatem et incrementum perfectum suae speciei. Patet inductive, et talis quantitas perfecta est de veritate eorum naturae; igitur homo quod est perfectissimum animalium, per operationem vitalem potest attingere ad quantitatem perfectam convenientem suae naturae.
Praeterea secundo: Mirabile est, imo magis fictitium est, quod aliqua caro sit in homine, quae secundum aliquam partem ejus non possit fluere vel corrumpi manente homine, quia illa caro non esset naturalis, sed caelestis et incorruptibilis, et per consequens ingenerabilis. Igitur si illa posset fluere, et nulla caro est de veritate humanae naturae, nisi decisa a parentibus secundum istam opinionem, cum illa caro sit valde modica, sequitur quod aliquando totaliter corrumpetur, et nihil remanebit de veritate humanae naturae, quod falsum est.
Item tertio, quod potest animari anima intellectiva, est de veritate humanae naturae: sed partes carnis, quae generantur ex nutrimento, et non solum partes carnis decisae a parentibus, possunt animari anima intellectiva; igitur aliquid generatum ex nutrimento pertinet ad veritatem humanae naturae, et non solum illud quod deciditur a parentibus. Assumptum probo sic, quia partes carnis solum genitae ex nutrimento, animantur anima sensitiva, quia secundum illas partes sentitur dolor et delectatio. Sed quod sentit dolorem et delectationem, est animatum anima sensitiva: quidquid autem in homine est animatum anima sensitiva, est animatum anima intellectiva, quia anima intellectiva est forma hominis, et non differt forte realiter ab intellectiva; igitur, etc.
Alia opinio est, quae in aliquibus est similis priori opinioni jam improbatae, penes quam materia nutrimenti spoliatur forma sua, et fit sub forma nutriti praeexistente, absque hoc quod aliqua pars formae nutriti educatur de materia nutrimenti, et tunc planum est, quia tota forma carnis, quae unquam fuit in homine a principio generationis suae usque in finem suae vitae, educta fuit de semine, ut potentia materiae sola, quia non potest educi de potentia materiae nutrimenti; et ita tota caro, quae fuit unquam hominis, quantum ad formam, resurget. Si autem dicatur quod aliqua pars carnis nutriti educatur de materia nutrimenti, et per nutritionem carni praeexistenti uniatur, et per animam intellectivam perficiatur, tunc non tantum fluit nutribilis, quantum ad ejus materiam, sed etiam quantum ad ejus formam. Et quod continue id quod deperditur per tale nutrimentum, restauretur, et tunc non esset dicendum quod tota caro nutribilis resurget in quolibet quantum ad formam incompletam, sicut nec quantum ad materiam,
Pro hac opinione arguitur per Philosophum primo de Generatione text. com. 35. qui dicit, quod caro secundum speciem non augetur, sed tantum secundum materiam, et secundum materiam diminuitur, et aliquid loco ejus substituitur, ita etiam ait de fluxu et non fluxu, quia caro tantum secundum materiam augetur et fluit, et non caro secundum speciem aut formam.
Item, si in nutritione et augmentatione fleret additio carnis secundum suam speciem, tunc sequeretur quod augmentatio carnis non aliud esset, quam quaedam juxtapositio partium carnis, ut una pars juxta aliam, et tunc non quaelibet pars aucti esset aucta, nec quaelibet nutriti esset nutrita, quod est falsum et contra Philosophum.
Contra istam opinionem arguo sic: Quaecumque forma nullo modo in se extensa, aliter quam prius, perficit materiam extensam aliter nunc quam prius, perficit eam indivisibiliter, ita quod respicit eam pro perfectibili indivisibili. Probatur de anima intellectiva, quae propter sui inextensionem ad materiam extensam quam perficit, est tota in toto, et tota in qualibet parte ejus. Similiter per oppositum patet de aliis formis extensis, ut de albedine et quantitate, quae extenduntur saltem fer accidens ad extensionem subjecti, quae non respiciunt subjecta sua indivisibiliter, sed divisibiliter, quia pars est in parte, et non totum in parte. Sed per te forma carnis non augetur, nec minuitur, nec habet partes diversas in se; sed constat quod perficit materiam extensam aliter nunc quam prius per nutritionem, etiam secundum te; igitur forma carnis perficit talem materiam, ut indivisibilem. Sed hoc est manifeste falsum, quia tunc forma carnis non esset extensa per accidens, sed esset in tota materia sua, et tota in qualibet parte ejus, quod falsum est, quia hoc solum convenit formae spirituali et immateriali, quae non est educta de potentia materiae.
Probatur: Plures partes materiae sunt in carne augmentata quam fuerunt prius; igitur vel illa pars materiae, quae de novo advenit partibus prioribus, perficitur eadem forma carnis, qua perficiebantur priores partes, et desinente illa perficere partes materiae priores, tunc forma migrat a subjecto in subjectum, et a materia in materiam, quod est inconveniens: aut non desinente perficere partes priores, sed simul perficiente omnes tam priores quam posteriores, et tunc nullo modo extenditur per se, nec per accidens, quod est falsum: vel pars materiae, quae de novo advenit, perficitur alia parte formae quam partes materiae praecedentes, et tunc habeo propositum, quod non solum in augmento augetur materia carnis, sed etiam forma.
Item, caro fluit, et aliqua pars ejus corrumpitur; non fluit autem sola materia, quia ipsa est incorruptibilis, nisi in toto, quod per se corrumpitur: igitur aliqua pars tota composita fluit et corrumpitur, ita quod illud quod corrumpitur, vere est caro, quod non est sola materia; igitur forma perficiens materiam simul corrumpitur et fluit cum materia ejus, aliter caro posset durare centum annis, et eadem sine fluxu, nec ullatenus corrumperetur.