REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Homo non resurget cum tota carne, quam in vita habuit, quia esset monstrum. Resurget ergo cum illa, quam regulariter in aetate 30. annorum haberet, de quo ride in Oxon. Schol. hic n. 15. et cum purioribus carnis partibus. Explicat deinde quaenam sit caro purior, et est, quae fuit prius formata, vel per se de intentione naturae, id est, quae requirebatur ad augmentationem, non ad restaurationem. Tertio, resolvit quid dicendum sit de iis, qui vescuntur carnibus humanis, et de pueris et de pygmaeis. Ad id de costa Adae, an fuit ei superflua ? sunt duae sententiae. Vide in Oxon. Scholium hic n. 18.
His visis respondeo ad quaestionem, et dico primo de his quae nutriuntur regulariter de cibis communibus, non carnibus humanis, et augentur ex eis usque ad debitum, et convenientem quantitatem, quod in eis non resurget quidquid fuerat de veritate humanae naturae in eis animatum anima intellectiva, quia multae et plures partes verae carnis et quandoque animatae fluxerunt a corpore sic nutrito per consumptionem, et alio modo multiplici; quae si omnes redirent in tali per resurrectionem, facerent ipsum in tripla, vel quadrupla proportione majoris quantitatis quam fuit illa, quae unquam aliquo uno tempore sibi fuit convenientior, et magis debita, vel saltem talis haberet corpus densius quam conveniat corpori humano, quia esset densior auro. Non igitur resurget in omnibus partibus, quae fluxerunt, propter improportionabilem quantitatem quantitati corporis humani; resurget tamen secundum easdem partes, quas prius habuit, licet non secundum omnes, quia aliter non esset idem homo numero, qui prius.
Sed quae sunt istae partes de ve ritate humanae naturae, cum quibus resurget homo, et quae sunt illae cum quibus non resurget.
Hic est duplex modus dicendi: Unus talis, innitens huic propositioni, quod anima in resurrectione habebit perfectibile illud quod sibi est magis conveniens pro perfectibili ipsi animae; igitur in illis partibus corporis vel carnis resurget, quae faciunt perfectius, et conveniens perfectibile animae intellectivae, et magis sibi proportionatum. Sed, ut dictum est, caro prior semper est purior, et satis durat puritas carnis in sua puritate, non nimis de lege communi infecta, usque ad trigesimum annum, quando homo communiter est in optimo statu suo; igitur resurget in illis partibus carnis prioribus perfectis quae sufficiunt ad quantitatem, quam habuit tempore triginta annorum, quae est quantitas talis perfectibilis convenientior et magis debita.
Alius modus dicendi innititur huic propositioni, quod in resurrectione anima habebit illud perfectibile, quod magis est et principalius de intentione naturae. Magis autem est de intentione naturae corpus ex talibus partibus carnis, quae generantur ex nutrimento ad augmentationem qualitatis debitae faciendam, quam illae quae generantur ad restaurationem deperditi. Nam partes carnis, quae restaurant deperditum, non intenduntur a natura, nisi propter partes priores et puriores quae fluxerunt, iterum reducendas. Nam si non esset restauratio deperditi, adhuc in homine esset operatio vegetativae propter perfectam quantitatem per nutritionem et augmentum consequendam. Et ideo sive posteriores, sive priores illae partes, dummodo non sint tantum intentae a natura propter restaurationem deperditi, sed etiam principaliter propter debitam quantitatem consequendam, sunt per se de intentione naturae, et veritate substantiae humanae. Partes autem, quae tantum restaurant, non sic sunt de intentione et veritate humanae naturae, quia si non esset deperditio, sed tantum augmentatio, omnes partes, quae de novo advenirent propter augmentationem, essent per se intentae a natura. Nunc autem quia est continua deperditio substantiae nutriti, et debitae quantitatis ejus continue restaurantur per nutrimentum, et quantum ad substantiam deperditam, et quantum ad debitam ejus quantitatem. Sed quatenus pars, vel nutrimentum de novo adveniens restaurat, non per se intenditur a natura, sed quatenus augmentat, et perducit hominem usque ad perfectam et debitam quantitatem, et sic in omni comestione, qua fit augmentatio citra debitam quantitatem, est considerare et partem augmentantem, et partem restaurantem. Pars augmentans usque ad convenientem et debitam quantitatem hominis, est prima caro genita, et etiam prima de novo adveniens, principaliter intenta a natura; pars restaurans minus principaliter intenditur a natura.
Ex isto apparet in quo differt haec via a priori; prior enim dicit quod partes carnis prioris, quae sunt puriores, resurgent, et tantum illae partes priores, quae sufficiunt ad debitam et convenientem quantitatem perfectibilis animae intellectivae faciendam. Sed secunda via ponit quod non omnes partes priores et puriores resurgent, quia non istae, quae per se faciunt ad restaurationem deperditi tantum, sed istae solum quae aliis partibus aggenerantur propter augmentationem, ut perducant ad debitam et perfectam quantitatem a natura per se intentam, sive sint partes priores, sive posteriores.
Et ex his apparet quomodo resurgens habebit eamdem carnem numero, et eamdem vitam, non, inquam, eamdem, quam aliquando prius in aliquo instanti simul habuit, sed illam genitam ex partibus talibus, quae faciunt convenientius perfectibile animae intellectivae, vel perfectibile animae principaliter intentum a natura secundum illas duas vias.
Sed quid dicendum est de illis, qui tantum vescuntur et nutriuntur carnibus humanis.
Respondeo, quod illae partes carnis, aut sunt aeque purae in uno homine, sicut in alio, et aeque de intentione naturae, et tunc dico quod resurgent in illlo in quo prius fuerunt animatae, et de veritate humanae naturae in eo, ut in homine comesto, et Deus supplebit tales partes in alio comedente per aliquid aliud, sicut supplevit carnem costae Adae.
Si vero non sint aeque purae in utroque, nec aeque principaliter intentae a natura, tunc in illo resurgent, ubi fuerunt puriores et perfectiores secundum primam viam, quod contingit quandoque fieri, et esse in comedente, quandoque in comesto, et Deus supplebit in alio, quod est sibi necessarium, vel secundum aliam viam in illo resurgent, in quo sunt magis per se intentae a natura, et perfectioris quantitatis convenientis perfectibilis animae intellectivae.
Sed quid dicendum est de illis, qui nondum pervenerunt in vita ista ad perfectam et debitam quantitatem perfectibilis animae, sicut est de pueris, et nanis et pygmaeis, et hujusmodi.
Dico quod in resurrectione debet suppleri in eis talis quantitas perfecta, et assignari ex partibus impurioribus, quia partes carnis puriores tantum non sufficiunt. Partes etiam impurae fuerunt suae, et ideo facta depuratione earum vere transibunt in veritatem naturae humanae in eis, et resurgent in eo, et si nec partes carnis superfluae, vel impurae sufficerent ad faciendum debitam quantitatem convenientem perfectibili animae, qualem habuisset si vixisset tot annis, tunc dico quod Deus supplebit, quod deficit in unoquoque.
Ad primum argumentum principale, dico quod non oportet necessario concedere quod costa fuerit in Adam sicut aliquid pertinens ad veritatem suae naturae. Sicut nec semen modo est in homine tanquam aliquid de veritate naturae suae, sed est ineo tantum sicut superfluum in vase, ordinatum ad multiplicationem speciei in aliis, et non sicut pars substantiae carnis ejus.
Costa autem illa, de qua per supernaturalem transmutationem fact?m est corpus mulieris, data fuit a Deo loco seminis, ad multiplicationem speciei humanae, tanquam superflua, quoad ejus esse personale, quia non fuit de veritate humanae naturae in eo, ut pars ejus. Unde materia illius costae, ex qua postea factum est corpus mulieris, resurget in Eva, et non in Adam.
Ad secundum, patet responsio ex dictis, quia si aliquis nutriatur carnibus humanis, ex quo purior est per generationem, quam ubi est per nutritionem, reddetur ei ubi primitus esse coepit per generationem, et tunc non erit idem in diversis, sed Deus illi, qui fuerat nutritus ex talibus carnibus, restituet quidquid de carne sua prima pura deperditum fuerat. Unde Augustinus in Enrichid. c. 83. et 12. de civitate, c. 22. et 23. loquens de illo, qui fame coactus nutritur cadaveribus hominum, dicit, reddetur caro illa homini, in quo esse humana primitus incepit. Et infra: Caro illi, quem fames exuerat, ab eo, qui potest etiam exhalata revocare, reddetur, licet et si omnibus modis periisset, ita quod in nullis materia ejus latebris remansisset, adhuc bene vellet reparare eam omnipotens.
Per hoc idem ad tertium dicendum est, quod pars hominis comesti per actum nutritivae convertetur in substantiam comedentis, et pars illius in semen, et ita totus homo comestus non potest transire in semen, sed tantum secundum partem. In homine autem genito ex semine relicto ex comestione partis humani corporis resurget talis pars, vel veritas naturae talis partis, quia aliter idem in numero resurgere non posset. Pars autem alia, quae per actum nutritivae conversa est in substantiam comedentis, resurget in homine comesto, quia in ipso habuit ordinem essentialiorem ad resurrectionem quam in alio; tum, quia prius et perfectius ab anima illius informatur, quam ab anima alterius; tum, quia, ut dictum est, dist. 32. secundi * , caro genita ex nutrimento, non ita perfecte, nec ita principaliter perficitur ab anima, sicut caro genita de semine. Deus autem illud quod deerit de parte materiae illi, de cujus carnibus alius homo genitus est, aliunde indefectibiliter supplebit.
Ad quartum dico quod redit idem membrum sicut idem totum modo quo dictum est.