REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ponit primo doloris et tristitiae definitionem et differentiam. Secundo, quomodo ignis dupliciter detinet spiritum: definitive secundum locum, et objective immutando intellectum. Tertio, ponit ordinem activum spiritus circa ignem. Primo est detentio; secundo perpetuae detentionis consideratio; tertio detentionis nolitio; quarto, consideratio noliti positi in esse; quinto, sequitur tristitia, quam puto ab actibus praecedentibus causari, de quo 3. d. 15. et alias dictum est. Vide Doctorem de his clarius et fusius in Oxon. hic q. 2. per totam, et scholia ibidem. Praedicta quinque eodem ordine explicat de detentione objectiva ignis, seu de immutatione intellectus, quam facit, velit nolit spiritus malus.
Respondeo ad quaestionem, et dico quod sicut per beatum Augustinum patet 14. de civitate Dei, c. 15. distinctio est inter dolorem et tristitiam, nam dolor est affectio animae ex
carne, et passio corporalis; tristitia est passio mentalis sequens apprehensionem eorum, quae nobis nolentibus accidunt. De utraque igitur passione videndum est, primo de passione tristitiae, an aliquo modo tenetur in spiritu ab igne. Respondeo distinguens, et primo quod ignis potest dupliciter considerari: Uno modo in se; alio modo in comparatione ad Angelum. Primo modo non est magis disconveniens, vel contrarius Angelo, quam caelum, et ideo sic in se consideratus non magis causat tristitiam in ipso quam coelum in se apprehensum et consideratumf: igitur si causat tristitiam in eo, erit secundo modo, ut comparatur ad ipsum.
Sed hoc adhuc potest esse dupliciter: Uno modo, ut detinens spiritum in consideratione ejus; alio modo, ut mutans intellectum ejus ad considerationem ejus, et effective, et ista differunt, quia per hoc quod ignis detinet intellectum Angeli mali in consideratione sui, ne possit in considerationem alterius objecti, non habet ignis aliquam actionem in Angelum; unde deti nere non est aliquid facere vel agere, sicut patet in exemplo. Per hoc enim quod detineor ab aere, non habet aer aliquam actionem in me; et si aer detinens corpus meum non potest dici habere aliquam actionem in corpus meum, multo magis nec ignis detinens spiritum in consideratione sui agit in ipsum, inquantum detinens tantum, quia corpus meum detinetur ab aere sine aliqua actione ejus in me circumscriptive et definitive. Angelus autem tantum detinetur ab igne sine aliqua actione in ipsum definitive: nec potest dici quod detineat Angelum, vel spiritum resistendo virtuti motivae ejus.
Quid est igitur ista detentio. Nihil aliud est nisi quidam respectus simultatis extrinsecus adveniens spiritui, vel simplex praesentia ejus cum eo, qua ignis per suam praesentiam ex sententia divinae justitiae detinet definitive Angelum in considerationem ejus, ut ubicatum suum. Nec istud detineri Angeli ab igne secundum hanc definitionem vel praesentiam, est disconveniens, vel triste naturae Angelicae, vel naturae spirituali alicui, quia detineri in aliquo ubi non est disconveniens detento in illo ubi, nisi quia naturaliter inclinatur ad aliud ubi, et illud naturaliter sibi determinat: quia igitur non magis inclinatur Angelus, vel sibi determinat unum ubi quam ad aliud, igitur si tristaretur ex hoc quod videret se in tali, vel in tali ubi, cum nullum, ut dictum est supra, est sibi disconveniens secundum se, non magis unum quam aliud, tristitia sua causaretur ex errore, et ex sua falsa imaginatione vel apprehensione; igitur cum ista detentio in hoc ubi non sit ex se sibi disconveniens, quia non minus inclinatur ad hoc ubi quam ad aliud, oportet quod sibi sit disconveniens ex aliquo alio, ut per nolitionem illius detentionis, nam spiritus malus apprehendens ignem sibi praesentem praesentialitate definita pro perpetuo, et hoc videns sibi inesse ex sententia et justitia Dei definitiva, et in contemptum sui, nollet illam detentionem et praesentialitatem sibi inesse pro suo perpetuo, ita inclinatur ad aliud ubi, et praesentialitatem simplicem alterius, sicut ad istud. Et in hoc quod percipit se nolle esse in illo ubi, et non potest per suum nolle amovere se ab illo ubi propter judicium Dei definitivum, qui adju dicat sibi talem locum, vel tale ubi pro suo perpetuo, tristatur. Ipse enim apprehendens illam detentionem a tali corpore, ut aliqualiter suae naturae disconvenientem, quatenus est perpetua, et ipso nolente, quia de libertate spiritus est quod naturaliter possit se fa cere ubi vult, ita in uno ubi, sicut in alio, et ideo detentio ejus perpetua in uno ubi, est disconveniens, inquantum scilicet nolita, non tamen est simpliciter disconveniens, quia sic esset cuilibet creato spiritui disconveniens detineri a quocumque corpore, vel quocumque ubi, et tunc Michaeli disconveniens esset detineri, vel esse in caelo, et per consequens paena sibi modo foret esse in caelo, quod est inconveniens. Est igitur tantum sibi aliquod ubi disconveniens, vel alicui alteri . spiritui, quia detentio in illo ubi est sibi nolita, quia vellet uti immoderate sua libertate, etiam contra divinam justitiam, qua posset facere ubicumque vellet, quam nolitionem non potest Angelus habere respectu detentionis suae in caelo Empyreo, etiam posito quod non posset se facere ubicumque vult, quia Angelus bonus in volendo et nolendo semper conformatur suae regulae, scilicet, voluntati divinae, et sententiae definitivae ejus juste volendo volitum, quod Deus vult, etiam nolendo prohibitum ab eo. Et ideo licet de libertate ejus sit, quod posset facere se ubicumque vellet, si non determinatur a Deo ad ubi determinatum, tamen magis vult esse in ubi determinato sibi a voluntate Dei justa, etiam semper, et non posse esse in alio, quam posse esse in quolibet ad arbitrium suum; non sic est de malo Angelo, quia ipse percipiens detentionem ejus perpetuam in aliquo ubi, et ab aliquo corpore, nollet eam, et percipiens suum nolle respectu talis detentionis invidet, et agitatur invidia contra sententiam Dei justam, et judicium ejus rectum, nolendo elementa esse, a quibus tamen ibi perpetuo detinetur, et inevitabiliter, et ex hoc sequitur tristitia in voluntate ejus causata anolitione istius detentionis. Agitatu retiam superbia contra Deum, inquantum nollet sibi subesse in detineri in tali ubi.
Et si dicas quod talis nolitio est in potestate ejus, quia verus et positivus actus voluntatis, quae est domina sui actus, igitur tristitia erit in potestate ejus, ita quod potest non tristari.
Dico quod nolle ejus non est in potestate ejus, nam Deus, qui est causa superior. conservat ipsum in nolitione istius detentionis, et ita non potest in oppositum. Licet enim nolle ejus sicut velle, sit in potestate voluntatis ejus, causa superiore non determinante inferiorem ad istum actum nolitionis, tamen determinante causa superiore ipsum ad hunc actum, non potest in oppositum.
Et hic talis ordo punitionis mali Angeli, quod in primo est detentio ejus ab igne per simplicem praesentialitatem ejus cum eo. Secundo apprehendit istam detentionem ejus ab eo, et neutrum est ibi disconveniens, non detentio in hoc loco, quia inclinatur ad istum locum sicut ad alium, nec apprehensio in hoc ubi est sibi disconveniens, quia tunc necessario erraret in apprehendendo sibi disconveniens, quod non est ex se sibi disconveniens, quod non oportet dicere, cum habeat naturalia limpidissima et integra.
Tertio sequitur in eo nolitio detentionis apprehensae, quia nollet sic detineri a Deo effective per ejus sententiam definitivam, sed immoderate esse ubicumque vellet. Quarto sequitur apprehensio nolitionis detentionis talis effectus. Quinto nolitionem apprehensam de ipsa tentione jam posita sequitur tristitia in voluntate, et ita poena et afflictio.
Sed in Michaele est ordo contrarius, quantum ad tria ultima, et per consequens sequitur quod duo prima, in quibus conveniunt tam bonus spiritus quam malus, non sunt formaliter vel simpliciter convenientia, vel disconvenientia. Primo enim est detentio Michaelis in coelo Empyreo. Secundo est apprehensio ejus in tali ubi detinente ipsum secundum divinam justitiam definitivam. Tertio velle detineri ibi secundum arbitrium voluntatis divinae. Quarto sequitur apprehensio istius velle detineri ibi, et hinc in effectu causatur gaudium, et delectatio in voluntate ejus.
Sed quomodo potest adhuc dici, quod ignis affligit vel cruciat spiritum? Dico quod propriissime potest dici, quod ignis contristat spiritum, et sic affligit eum, quia quantumcumque aliquid non sit effective contristans inferendo alicui tristitiam, ex hoc solo tamen, quod est objectum nolitionis, et nolitum contristat et causat tristitiam, ignis detinens non causat effective tristitiam in spiritu, sed inquantum est nolitus, et ipsa nolitio in effectu apprehensa actu in esse causat tristitiam. Nolitio autem non est nisi disconvenientis, et rei tristis, vel simpliciter, vel apparenter, vel ex praestitutione propria alicujus voluntatis; igitur ex hoc quod objectum illud contra divinam justitiam nolitum est, et tamen positum in esse, causat tristitiam. Dictum est enim in primo distinctione prima* , quod delectatio et tristitia non sunt actus voluntatis, sed passiones consequentes tales actus tendentes in objecta nolita vel volita.
Exemplum hujus manifestum est de anima intellectiva, quae non tenetur effective a corpore, quia corpus non habet dominium super animam, sed potius e contrario, nisi sicut perfectibile naturale detinet suam propriam perfectionem, sed tenetur et detinetur ab ipso, ut perfectio a perfectibili; anima autem primo sic a corpore detenta, potest secundo apprehendere sic se teneri, et adhuc non sequitur aliqua tristitia vel disconvenientia, quia nihil tale adhuc apprehenditur. Tertio, potest nolle sic se a corpore detineri, quia secundum rectam rationem potest velle ab omni corpore spoliari, ut voluit beatus Paulus ad Philip. l. appetens esse cum Christo. Quarto potest apprehendere suam nolitionem respectu talis detentionis a corpore. Quinto, comprehendendo nolitum esse actu positum ineffectu, sequ itur tristitiade detentione a corpore, et ita corpus detinens animam non contristat eam effective, sed tantum inquantum est nolitum, ut sic eam detineat. Eodem modo est in proposito de igne, quia ipse ignis in se non affligit, vel contristat spiritum, sed tantum inquantum est nolitus, qui nolitus causat tristitiam.
Aliter tamen potest dici, quod anima damnata ab igne patitur, et aliter Angelus damnatus, et alia poena. Nam anima damnata patitur veram combustionem ignis, et ignis vera combustione agit in eam; combustione dico, quae sit passio vera causata ab objecto comburente hoc modo. Quia sicut post resurrectionem, quando anima conjungetur suo corpori, et proprio perfectibili, apprehendens combustionem corporis comburitur sentiendo dolorem ejus, quia actiones et passiones erunt totius conjuncti, sicut modo sunt totius, ita modo separata vel damnata apprehendens combustionem corporis futuram post diem judicii patitur, et sentit quodammodo dolorem ejus propter timorem de illo malo futuro; sicut enim dolor de malo praesenti contristat et affligit, sic et timor de malo imminenti, et in proximo futuro, quia parum differt habere certitudinem de malo futuro, et experiri ipsum in effectu. Non sic est in Angelo damnato, quia simplex est et nullius corporis combustibilis realiter vel formaliter perfectivus.
Secundo, ut dixi, ille ignis vere potest effective immutare intellectum Angeli, ut alterius spiritus ad considerationem sui, ut objecti noliti et disconvenientis, et sic immutando majorem tristitiam causare in eo, quam in detinendo ipsum, nam licet illud objectum, ut ignis, virtute sua naturali non posset causare in spiritum aliquam dispositionem repugnantem dispositioni suae essentiae, secundum quam convenit sibi secundum debitum statum suae naturae, tamen virtute justitiae increatae, et ex ordinatione voluntatis divinae principaliter eos punientis et dirigentis illum ignem ad illorum spirituum cruciatum, potest intellectum Angeli immutare ad considerationem ejus in tantum, quod impedit ipsum a consideratione omnium aliorum, quod est contra voluntatem ejus, et grave onus ejus, quia quantum est ex se, posset in considerationem cujuslibet, secundum quod dicimus, quod phantasma virtute intellectus agentis potest immutare intellectum possibilem ad considerationem alicujus, licet hoc virtute propria non potest, et si intellectus agens esset substantia volens, potens tenere intellectum possibilem semper in consideratione phantasmatis, semper staret in consideratione phantasmatis ex directione talis voluntatis intellectus agentis volentis, et si haberet voluntatem ad standum ibi, si semper staret ibi, non tristaretur. Ita est in proposito: ignis virtute Dei ut principalius agentis, immutat ita vehementer intellectum Angeli ad considerationem ejus, quod non potest in considerationem aliorum, quae potest naturaliter cognoscere, si dimitteretur sibi, et sic si tunc Angelus non posset in apprehensionem et considerationem aliorum, et hoc apprehendat sibi fieri ex sententia definitiva Dei, tristatur, et nollet talem immutationem determinati objecti sibi applicari. Sed nondum est complete ei talis immutatio, vel detentio disconveniens, sed post, cum comprehendit se secundum naturam suam esse liberum, et ita posse in considerationem aliorum, sicut inconsiderationem ignis, et tamen secundum sententiam definitivam Dei ad illam determinari, tunc ex affectione proprii commodi remurmurat tali sententiae, quam ex sua maxima malitia nollet sibi inesse aliquo modo a Deo.
Sed inquantum est a justitia divina est simpliciter contra voluntatem suam, et tunc cum ultimo immutetur ab objecto nolito ad considerationem nolitionis objecti sic immutantis ex perpetua sententia divina, causatur in eo completa disconvenientia, et tristitia maxima, multo major quam habuit in tertio gradu, quando noluit tale objectum intellectum ejus immutare; unde dicit Gregorius supra citatus, quod anima non solum videndo, sed etiam sentiendo patitur incendium, et experitur ipsum.
Sed ista tristitia, quae ponitur experimentalis in spiritibus, estne dolor in eis? Respondeo quod accipiendo dolorem, ut distinguitur con tra tristitiam, non potest esse in spiritibus, nec Angelis, nec anima. Et ratio hujus est quia dolor, ut distinguitur contra tristitiam, non est nisi quaedam disconvenientia causata in organo sensus ex excellentia objecti sensibilis, et est totius compositi ex anima et parte corporis sic mixta. Unde dicit Phi losophus primo de anima, text. com. 64. quod nihil aliud est dicere gaudere animam et tristari quam texere vel aedificare, quae constat esse totius conjun cti. Sed Angelus, vel anima separata est essentia simplex non habens organum, nec anima etiam de qua minus videtur, utitur organo in operando, nec per consequens in patiendo passiones consequentes suas proprias operationes, quia ut sic, separatur a corpore tanquam perpetuum a corruptibili, secundo de Anima; igitur nullus est dolor in eis, nisi spiritualis, qui dicitur tristitia. Potest tamen dici, ut dictum est prius quod, aliqua poena quasi corporalis est in anima damnata, quae non est in Angelo damnato de malo futuro, et combustione reali, quam sustinebit in corpore post resurrectionem. Non sic Angelus, quia Angelus non est forma corporis, ut anima, licet aliquo modo possit pati in corpore per detentionem vel immutationem intellectus ejus ab illo solo ex sententia definitiva Dei, ut dictum est supra.