REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem tertiam, ut explicet, quomodo ignis cruciat homines damnatos, docet primo ignem habere duas actiones; unam realem, alteram intentionalem. Secundo, neutram harum dependere ab altera. Tertio, intentionalem sine altera esse dolorificam. Quarto, resolvit verisimilius damnatos homines puniri actione intentionali; non vetat tamen si teneatur quod affligantur actione reali, sed oportet tunc ponere continuum miraculum, quo Deus eos conservet, ne absumantur. Id certum est ignem cruciare damnatos, Matth. 25. Luc. 16. Apoc. 20. Marc. 9. Patres citati a Bellam. a Coccio. Verum modus quo cruciantur, valde incertus est. Vide Doct. clarius et fusius haec tractantem in Oxon. hic quaest. 3. per totam.
Ad secundam quaestionem cum quaeritur: An corpora damnatorum punientur igne infernali? dico quod sic. Sed de modo quo ignis agat in ipsa, vel actione intentionali, vel reali, est major difficultas. Quia dicunt quidam quod tantum actione intentionali; quidam quod actione reali; dico tamen quod possunt puniri passione intentionali tantum, et non passione reali vel materiali; possunt etiam puniri tam passione intentionali quam reali, quia utraque simul. Primum probo sic: Actio sensibilis in sensu non dependet ab actione reali vel materiali, quae fit per alterationem realem, quia secundum Philosophum 2. de Anima, oportet universaliter de omni sensu accipere, quoniam est receptivus specierum sine materia. Ad hoc enim quod visus percipiat, vel sentiat colorem, non oportet quod fiat alteratio secundum colorem in ipsum, sed sufficit quod recipit formam, vel speciem illius sensibilis, scilicet coloris. Eodem modo de gustu et tactu, licet sint sensus magis materiales quam alii, non oportet quod calefiant vel recipiant caliditatem, etsi sentiat caliditatem, sicut nec visus coloratur realiter, etsi sentiat et videat colorem.
Corpora igitur damnatorum, licet sentiant caliditatem, et recipiant in se formam et speciem ignis, et patiantur ab eo passione intentionali, non tamen sunt calida passione reali vel materiali causata ab igne; et ideo licet ignis infernalis non sit calefacturus corpora damnatorum actione reali, affliget tamen ea vehementissime, quia sicut objecti proportionati sensui proportionata receptio delectat sensum, ita objecti improportionati et improportionabilis receptio affligit sensum. Ignis infernalis est omnium superexcellens, et improportionabiliter sensum tactus in corporibus damnatorum vincens ipsum, et proportionem ejus ad illum tactum; igitur potest immutare sensum tactus corporis damnati, et causare in appetitu ejus sensitivo ex apprehensione talis objecti sensibilis excellentis maximum dolorem.
Hoc potest confirmari per illud Augustini 21. de Civitate Dei, cap. 3. et recitatur in littera hujus distinctionis, cap. 5. Erit, inquit, tunc in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis hominum. Certum est autem, quod si homo modo ponatur in igne, non calefit anima ejus, licet doleat. Unde licet agens ibi, et passum utroque modo possint agere et pati, tamen Deus potest influere ad actionem vel passionem unam non influendo ad aliam coagendo illi.
Secundum probo, scilicet quod possit ibi esse utraque passio tam intentionalis quam realis, quia agens appropinquatum passo potest agere in ipsum; ignis est agens, et corpus damnatum passum, et ignis est sibi utroque modo convenienter approximatus tam ad agendum intentionaliter quam realiter vel materialiter; igitur utroque modo potest agere in ipsum.
Sed estne necessarium ponere actionem ibi, ut vere patiantur et crucientur illo igne? Dico quod non, sed ad hoc tantum sufficit actio intentionalis, ut dictum est prius, quia excellens sensibile ita est disconveniens sensui, et causat dolorem per actionem talem in sensum, sicut per actionem realem; igitur ex apprehensione sensibilis disconvenientis, et improportionati ad sensum apprehendentem, causatur dolor in appetitu sensitivo, posito quod nulla alia actio sit sensibilis in sensum.
Exemplum ad hoc est manifestum de igne, qui aliquando magis calefacit carnem, et minus affligit eam, nec dolet sensus tactus, aliquando minus calefacit, et magis affligit eam, et causat maximum dolorem in ea cum minima calefactione, sicut est, cum quis tetigerit nivem, calefiunt modicum manus ejus, et tamen sentit maximum dolorem. Similiter quod actio intentionalis posset immutare sensum, et causare in eo maximum dolorem, et veram et realem passionem, patet de radiis solaribus transeuntibus per medium vitri rubei usque ad visum, quia ita generant in percipiente rubedinem talem potentem immutare visum, sicut si essent ibi realiter, cum tamen sit ibi tantum intentionaliter, et per speciem. Assumptum patet, quia si ponatur oculus in quocumque puncto medii, in quo transit talis radius coloratus, videbit illum colorem, et potest excaecari nimis ibi stando.
Sed contra ista arguitur sic: Cum sensus beati sint ita dispositi ad quodcumque sensibile percipiendum, quantumcumque excellens, sicut sensus damnati (quia beatitudo nihil aufert dignitatis, vel naturalis potestatis ab eis, sicut damnatio aliquid confert naturae in se ipsis damnatis, ) si ibi essent, ita immutarentur secundum sensum ad poenam et dolorem, sicut damnati ibi existentes, et per consequens si propter excellentiam sensibilis ad sensum inferreretur dolor ipsi sensui damnati, cum aeque possit percipi haec excellentia sensibilis a beato, sequitur quod posset sic pati, quod est inconveniens, vel non magis affliget damnatos quam beatos.
Item, omnis operatio sensitiva est sensui delectabilis respectu proprii objecti sensibilis, quia est propria perfectio sensus, sicut operatio intellectus est perfectio ejus: igitur talis operatio intentionalis vel realis causata in sensu ab excellenti sensibili non corrumpit sensum, sed magis perficit ipsum.
Ad primum istorum respondeo, et dico quod si ibi esset beatus, sicut damnatus ita immutaretur a tali sensu quoad sensum, sicut damnatus, et ita perciperet illud sensibile sicut damnatus, sed tamen illud objectum sensibile non esset sibi excellens improportionabiliter, sicut est damnato, et per consequens non causaret in eo dolorem vel poenam sicut in damnato. Nam beati habent sensus magis sublimatos damnatis, et ideo possunt sensibilia omnia quantumcumque excellentia, melius intueri quam ipsi. Nam Solem in fonte suo posset visus Beati naturaliter videre sine aliqua disconvenientia vel dolore, et haec sublimitas sensus ejus respectu alterius tollit ab eo omnem poenam et tristitiam, non sic de alio; unde non est poena vel dolor visui aquilae respicere Solem in fonte suo, licet mihi esset excaecatio.
Aliter respondeo, concedo enim quod illud sensibile excellens esset excellens respectu cujuslibet sensus tam Beati sublimati quam non beati, sicut sensui damnati; et ratio hujus est, quia causa, quae agit in aliquod, ut in pluribus, non agit, quando impeditur agere a causa excellentiori et perfectiori, a qua dependet in agendo. Haec est nota, quia non agit nisi quando non impeditur agere, vel causa prior coagit.
Sed ignis licet ut in pluribus, immutando vel agendo in ipsum inferat dolorem et poenam, non tamen quando impeditur a causa fortiori, ut causa prima, a qua dependet, non agente. Exemplum de pueris in camino ignis, quos ignis omnino non tetigit, nec dolorem eis intulit, licet regulariter hujus oppositum fiat.
Ad secundum, dico quod sensatio nunquam est per se tristis, sicut nec intellectio, quia ipsa est perfectio sensus absolute considerata, sicut intellectio intellectus. Potest tamen esse tristis per accidens propter organum determinatae mixtionis et complexionis, et propter improportionem et excellentiam objecti sensibilis ad ipsum, quae improportio causat in organo sensus maximam poenam, et dolorem realem et intentionalem. Eo modo licet omnis intellectio, quantum est ex parte sui, sit perfectio intellectus, per accidens tamen potest esse tristis, quia nolle, quod objectum imprimit intellectui, est aliquid intentionale nolitum sine delectatione, quia haec aliunde potest impediri. Sic sensatio est tristis propter objectum sensibile nimis excellens, quod agit actione intentionali in sensum affligente nimis; et haec sola sufficit sine actione reali et materiali, quia si ignis realiter immutaret corpus, et ageret sic in ipsum, tandem vel consumeretur, vel oporteret Deum facere miracula in conservando corpus cujuslibet damnati, ne consumeretur; excellentiae enim sensibilium corrumpunt sensum, 2. de Anima. Sed ignis infernalis est excellens sensibile respectu corporis humani, quantum est ex se, alterans ipsum secundum gradum impossibilem vitae nisi impediatur: igitur nisi aliud ponatur impediens, ignis ille corrumpet tactum, et ita vitam, quia sine tactu nec unum alium habet sensum 3. de Anima.
Non nego tamen quin ibi possit esse utraque actio realis et intentionalis, sine consumptione corporis patientis, undecumque sit, sive ex parte dispositionis talis corporis, quam habebit post resurrectionem; sive ex parte dispositionis materiae, in quam corrumpitur ille ignis, sive ex ordine justitiae, et ex ordinata justitia, et ejus influentia generali perpetua, quod magis credo, sive ex omnibus istis simul, quia si tantum tunc esset ibi actio intentionalis ignis in corpus, adhuc oportet quod conservetur per miraculum, vel tandem consumetur humor intrinsecus in eo, qui est necessarius ad vitam. Verumtamen pauciora miracula ponerentur salvando quod tantum patiantur passione intentionali, quam ponendo quod patiantur actione reali, et passione intentionali, quia utraque seorsum sine alia destrueret et consumeret totum, nisi adesset aliud conservans, et praeservans passum a consumptione.
Ad rationem primam primae quaestionis, cum dicitur quod omne agens est praestantius passo, dico quod propositio Augustini est vera quantum ad illud, quod passum patiens recipit ab agente, quia quantum ad hoc non potest se facere in actu per se, sicut secundum illud fit in actu per agens, et illa propositio: Omne agens est praestantius patiente, non est prima, sed dependet ex ista, causa est nobilior suo effectu, quod maxime est verum de causa aequivoca, vel agente aequivoco: et hoc quando causa aequivoca, vel agens aequivocum est totalis causa respectu talis effectus, vel saltem principale agens respectu illius effectus; non autem est vera de agente instrumentali vel secundario. Non enim phantasma, quo, secundum unam opinionem, utitur intellectus agens, ut instrumento, est nobilius intellectu in actu, nec corpus coeli aliqua substantia vivente, quam secundario causat, quia secundum Augustinum 11. de Civitate Dei, cap. 16. In his quae a Deo facta sunt, viventia non viventibus praeponuntur. Ignis autem in proposito non est tale agens, nec principale ad causandum tristitiam in voluntate Angeli, vel consideratio nolitionis, detentionis, vel immutationis ab igne, sed Deus, vel sua propria mala voluntas quantum ad nolitionem detentionis vel immutationis ejus, ut dictum est.
Ad aliud, dico quod dictum Augustini intelligendum est, quantum ad id quo afficiuntur formaliter, non quantum ad id quo afficiuntur ex parte objecti.
Aliter potest dici, quod aut loquitur tantum inquirendo, et non determinando, aut si determinando, tunc loquitur de affligente proximo, quod est apprehensio ignis, ut noliti, et sic nocivi, licet extra sit remotum affligens.
Ad tertium, dico quod licet ignis infernalis non possit in spiritum aliqua ratione reali, quae fit per contactum corporalem, est tamen inter ignem illum et spiritum reprobum major approximatio, quam inter corpora per contactum corporalem, quia spiritus simul est cum substantia ignis tota, et quamlibet partem ejus tangit secundum se totum, juxta illud Philosophi 6. Physicorum, simplex tangens aliquid, secundum se totum tangit illud; spiritus est simplex; igitur similitudo illius ignis in ipso spiritu impressa actione intentionali ejus est in eo toto, ut in subjecto, mediante qua similitudine spiritus ab illo igne affligitur.
Ad quartum, dico quod major est vera aequivoce, non univoce; quod omne agens intendit sic vel sic assimilare sibi passum, loquendo de agente. Deus autem ex sua justitia definitiva affligens spiritum igne infernali, detinendo ipsum in consideratione illius, et immutando ad considerationem ejus solum assimilat eum aequivoce justitiae punitivae, quam habet in mente, quemadmodum homo puniens alium assimilat ipsum illi formae quam habet in mente, tanquam exemplar illius punitionis. Constat autem quod punitio et afflictio spirituum reproborum, cum sit justa, imitatur aeternam, ut exemplum suum, quod habet in mente divina: ignis igitur inquantum instrumentum divinae justitiae, assimilat sibi spiritum aequivoce, inquantum sibi poenam et tristitiam infligit, similem illi aequivocae, quam habet Deus in mente, quae dicitur justitia punitiva. Aliter potest dici, quod major est vera de actione, quae in passo causat passionem, quae in passo est salus et perfectio ejus: talis non est illa actio, quae divina justitia, ut principale agens mediante igne, ut instrumento, agit in spiritum damnatum.
Ad primum argumentum secundae quaestionis, dico quod verbum Philosophi 6. Topicorum, habet intelligi de passione naturali vel reali secundum cursum naturae nobis manifestata, quae major facta magis objicit de substantia passi, et tandem consumit et destruit totum, nisi sit aliqua causa impediens et praeservans totum a corruptione, qualis est in proposito justitia divina, et influentia ejus generalis assistens igni, ut perpetuo sic operetur in corpore talem passionem.
In proposito autem non patiuntur corpora damnatorum passionem realem, sed tantum intentionalem, et ista multiplicata magis abjicit, et tandem corpus totaliter consumeret, nisi a causa superiore impediretur; si tamen cum illa poneretur passio realis, quae magis abjicit et disponit ad consumptionem, ponerentur plura miracula, ut dictum est.
Ad aliud, quod paterentur et punirentur ab igne, ut immutante intentionaliter vel realiter, quia utroque modo potest poni, ut dictum est. Et cum arguis quod non intentionaliter, quia cum sic possent immutari sensus Beati, posset Beatus sic pati et puniri sicut damnatus, dico quod consequentia non valet, quia si Beatus posset percipere illud sensibile ignis, et immutari ab eo, non tamen sequitur quod posset pati ab eo passione corruptiva, nec intentionaliter, nec realiter: tum quia habet sensum sublimissimum ad omne sensibile percipiendum secundum gradum sensibilitatis ejus, sine laesione organi ejus: tum quia respectu ejus non agit cum causa secunda, ut igne, causa prima, et immutando sensum ejus, sed impedit inferri passionem sensui ejus, quomodo non impedit respectu sensuum damnatorum.