REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum anima separata possit acquirere notitiam ignotorum ?
Alens. 2. part. quoest. 26. membro 1. D. Thom. 1. part, quoest. 89. art. 1. et quoest. 15. art. 2. D. Bonavent. 2. dist. 2. art. 2. quoest. 1, Riohard. art. 6. quoest. 1. Mayron. quoest, 4. Capreol. quoest. 2. Conimbr. tract. de anima separata, disp. 3. art. 4.
Juxta hoc secundo quaero: Utrum anima separata potest acquirere notitiam prius ignotorum? Quod non, quia si sic, frustra uniretur corpori; consequens est falsum; igitur et antecedens. Probatio consequentiae, nam materia est propter formam, et non e converso, quia forma est finis materiae. Igitur si anima, quae est forma corporis, uniatur corpori, non nisi propter perfectionem animae: igitur non unitur corpori, nisi ut acquirat perfectionem suam in corpore: si igitur illam perfectionem posset habere sine corpore, frustra uniretur.
Item secundo sic: Non transitur ab extremo ad extremum nisi per medium; sed esse pure materiale et intelligibile sunt extrema; igitur non transitur ab esse pure materiali ad esse intelligibile nisi per medium; nullum medium potest dari nisi imaginabile, quod partim convenit cum esse intelligibili et immateriali, inquantum est susceptivus specierum sine materia, partim cum esse materiali, inquantum recipit tales species secundum conditiones materiales, ut hic et nunc; anima separata non habet illud medium, quia phantasma, vel imaginatio est virtus in corpore: igitur anima separata non potest notitiam prius ignotorum habitualiter iterum de novo acquirere.
Item, tertio sic: Si anima separata possit notitiam aliquorum ignotorum acquirere qua ratione potest de novo acquirere notitiam illorum, pari ratione et aliorum et omnium prius sibi ignotorum. Consequens est falsum secundum Augustinum libro de cura pro mortuis agenda, qui recitat ibi historiam de illo divite sepulto in inferno, qui voluit ire ad fratres suos ad annuntiandum eis tormenta, quae sensit in inferno, ne et ipsi descenderent in eumdem locum tormentorum, quasi ignoraverit, quae fiebant circa illos, nescivit enim utrum essent vivi, sive mortui. Consequentia est manifesta, quia intellectus possibilis, ex quo respicit otum ens pro objecto adaequato, potest cognoscere et habere notitiam de quolibet ente, et est aequalis virtutis ad acquirendum scientiam, ita de uno sicut de alio, quia est quo est omnia pati, nec distantia localis, cum est separata a corpore, impedit quin possit acquirere notitiam alicujus vel aliquorum de novo, quia secundum Boetium de hebdomad, incorporalia non esse in loco manifestum est; igitur operatio ejus non dependet a distantia, et per consequens si separata posset notitiam aliquorum acquirere, posset eam acquirere in quacumque distantia, quod est falsum, ut probatum est.
Contra, nulla natura est expers suae propriae operationis, quia non potest esse sine tali operatione 2. de Coelo, et mundo, text. c. 17. et Da mascenus lib. 3. cap. 64. et Philosophus 1. de Anima, qui sic arguit: Si anima potest habere operationem sine corpore, potest esse sine corpore, et est separabilis a corpore; si non potest esse per se, sive separabilis a corpore, non potest habere operationem sine corpore; anima igitur potens esse per se sine corpore potest habere operationem sine corpore.
Item, anima humana est perfectissima forma, et ejus propria operatio secundum intellectum possibilem, est intelligere, secundum agentem, extrahere, secundum voluntatem, velle: igitur nullus modus essendi potest convenire animae secundum naturam suam, in quo non possit in istas operationes. Sed natura sua talis est, quod potest habere esse separatum, et hoc est ex perfectione suae naturae, unde non convenit aliis formis imperfectis; igitur in illo esse potest in illas operationes; sed possibile est eam non acquisivisse prius species objectorum, ut patet de anima Pauli: igitur poterit tunc acquirere.