REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Docet primo dari species intelligibiles, de quo late in Oxon. 1. dist. 5. q. 6. a num. 5. Secundo, eas conservari, de quo ibi a num. 27. ex quibus infert tertium ad quaestionem animam separatam habere hujusmodi species, et per eas cognoscere, quia habet omnia requisita ad hoc. Quod vero servet species, patet, quia eodem modo subjectat accidentia spiritualia, separata ac unita, sicut quantitas eodem modo subjectat albedinem, sive sit in substantia, sive non. Objicit quadrupliciter et fortiter, solvitque optime ac fusius quam in alio scripto.
Ad quaestionem primam, dico quod ipsa supponit quod omnia sint nota intellectui conjuncto, et hoc vel per habitum, vel per speciem intelligibilem, de quo quantum ad modum intelligendi sic, vel sic est duplex opinio modo non pertractanda. Dictum est tamen di stinctione 3. primi libri*, quod quiddi tas nota est intellectui conjuncto in specie intelligibili, ita quod species in ratione intelligibilis repraesentat quidditatem ut intelligibilem. Haec autem species intelligibilis manet in intellectu conjuncto, et memoria intellectiva habitualiter sine actuali consideratione.
Ex hoc arguitur sic: Si in intellectu conjuncto maneat species intelligibilis, cessante actu intelligendi, ergo manet in eo cum separatur a corpore, et postquam separatus est ab eo.
Probatio consequentiae, quia per hoc quod anima, vel intellectus separatur a corpore, non aliter se habet inquantum est subjectum speciei intelligibilis quam prius; ipsa enim secundum se, et non inquantum perficit corpus, est subjectum talis speciei, aliter Angelus, vel daemon non posset esse subjectum talium specierum: igitur ipsa separata a corpore servabit species intelligibiles, quas prius habuit conjunctas.
Aliter probatur consequentia per exemplum, nam quia superficies est immediatum subjectum coloris, sive sit separata a substantia, sive inhaereat subjecto, aliter se habebit inquantum subjectum. Patet de quantitate et superficie immediate fundantibus aliqua accidentia in Eucharistia, ubi separantur a substantia, sicut si essent in substantia; igitur similiter cum anima nullo modo aliter se habeat in se in ratione subjecti speciei intelligibilis separata et conjuncta, et ipsa secundum se immediate retineat et conservet speciem intelligibilem, quando est conjuncta, videtur quod eodem modo retinebit illa, quando est separata.
Sed ultra intellectus habens objectum intelligibile sibi praesens in specie, dicitur memoria perfecta. Memoria autem perfecta isto modo sumpta est principium gignendi notitiam actualem, et verbum perfectum. Patet per Augustinum 11. de Trinitate per totum; igitur anima separata habens objectum intelligibile sibi praesens, est principium sufficiens intelligendi quidditates prius, quando erat conjuncta, habitualiter cognitas.
Sed contra istud objicitur sic: Si in anima separata maneat una species intelligibilis alicujus, quod prius novit, quando fuit conjuncta, eadem ratione et species alterius quidditatis quam prius novit, et per consequens qua ratione esset in anima separata memoria perfecta unius, pari ratione et omnium, quae prius novit. Sed habens prius memoriam omnium perfectam, quae prius novit conjuncta, non potest determinari primo ex se ad considerationem unius quidditatis, et non alterius quia aeque est in actu per quamlibet speciem, nec potest determinate primo moveri ad considerationcm unius, et non alterius ex imperio voluntatis, quia imperium voluntatis et actus voluntatis necessario supponit actum intellectus; igitur vel simul habebit notitiam cujuslibet, vel omnino nihil intelliget, quia qua ratione intelligeret unum et aliud, et quaelibet.
Item intellectio sine phantasmate absolute perfectior est intellectione cum phantasmate, quia est entis perfectionis, ut Dei et Angelorum. Sed intellectio animae separatae non est perfectior intellectione ejus, ut est conjuncta cum corpore, quia est ejus, ut habet esse imperfectius, quam ut est conjuncta, quia ut sic est ejus ut partis, et non ut totius; pars autem est imperfectior toto; igitur si ut conjuncta non possit anima causare actum intelligendi, etiam habita specie intelligibili sine phantasmate, multo magis non potest hoc separata, quando habet esse imperfectius.
Item tertio si: Si species intelligibilis manet in anima separata, quae fuit in ea conjuncta, illa erit ejusdem rationis in ea, sic et sic existente; sed species intelligibilis in anima conjuncta non fuit sufficiens ratio ad causandum intellectionem sine phantasmate.
Quarto sic: Operatio, quae est totius compositi, non potest per se et primo competere parti, quia tunc esset primo totius, et non primo totius, sed primo partis, quia nec esse, quod est prius totius compositi, potest esse primo materiae vel formae. Patet ex Philosopho 5. et 7. Metaph. cum illud sit esse partis ut partis, et totius ut totius. Intelligere autem est propria operatio hominis, secundum quod homo est, perficiens ad esse specificum, et conveniens ei quidditative et specifice secundum Philosophum primo Ethicorum, cap. 9. ubi inqui rens propriam operationem hominis, secundum quod homo, pertinentem ad ejus esse specificum, dicit quod hoc est intelligere; constat autem quod anima non est homo, sicut nec corpus est homo; igitur talis operatio non est animae, ut est pars divisa a toto.
Ad primum istorum respondeo, quod cum plura intelligibilia sunt praesentia intellectui, sive habitualiter, sive actualiter per species suas, tunc illud, cujus species fortius imprimitur sensui, et efficacior est in repraesentando, in ipso efficacius movet intellectum ad considerationem sui. Si enim sunt duo ignes aequaliter approximati eidem ligno, qui est virtuosior et efficacior, citius et efficacius calefacit lignum. A simili, dico quod si omnes species intelligibiles in intellectu essent aequales in repraesentando, ita quod quaelibet species, quantum est ex se, aequaliter repraesentet suum objectum, tunc illa species, quae est perfectioris objecti, efficacius et citius movebit intellectum ad considerationem objecti ejus quam alterius, quia ex quo est aequalitas in repraesentando, oportet dare aliquam inaequalitatem in uno objecto in se respectu alterius, vel nunquam intelligeret magis unum quam aliud. Si autem species intelligibiles sunt aequales, et aequalis objecti, ita quod aequalitas sit in specie in repraesentando, et in objecto cognito, tunc vel intellectus inclinatur ad cognoscendum unum magis quam aliud, vel aeque. Si magis, tunc species illius objecti, ad quod magis inclinatur, citius movebit intellectum ad considerationem ejus quam alterius. Si non, tunc magis, vel citius inclinatur intellectus ad cognoscendum unum quam aliud, sed aeque intelliget utrumque, quia nec ex se, nec ex parte objecti vel speciei magis determinatur ad unum quam ad aliud.
Universaliter autem causa quare intellectus magis tendit in cognitionem unius quam alterius, haec est, vel quia species unius objecti est efficacior quam alia in repraesentando, vel quia objectum in se est perfectius, vel quia intellectus possibilis vel passivus magis inclinatur ad intellectionem unius quam alterius; et tunc ex qualibet istarum causarum potest voluntas magis imperare intellectionem unius quam alterius, et ita intellectus potest convertere se ad magis considerandum unam speciem quam aliam.
Ad secundum, cum arguitur quod intellectio sine phantasmate est perfectior intellectione cum phantasmate, dico quod verum est permissive, sed non formaliter et positive; permittit enim intellectio sine phantasmate, et compatitur secum majorem perfectionem et nobiliorem intellectum, quam sit intellectus humanus, quia Angelicum et divinum; sed non ponit de ratione formali perfectionem majorem, nec tantam. Exemplum hujus est de animali, quod permittit secum perfectionem majorem, quam sit speciei perfectioris ut animalis rationalis, in quo essentialiter salvatur, non tamen ponit ex se formaliter majorem, neque tantam, quia species aliquam perfectionem addit essentialiter supra genus suum, cum sit posterior secundum naturam, et posteriora dicuntur per appositionem ad priora secundum Philosophum 4. Physicae. A simili in proposito, intellectio sine phantasmate permittit majorem perfectionem, quam sit in intellectione sine phantasmate, non tamen ponit formaliter majorem.
Unde si accipiatur illa propositio, quod intellectio, quae est sine phantasmate, est perfectior absolute, est falsa; forte enim intellectio cum phantasmate et sine phantasmate, sive in eadem specie, sive in diversis speciebus, ut homine, et Angelo sunt ejusdem speciei; patet in 2. libro *de visione et fruitione animae, et ita neutra simpliciter perfectior altera, sed se habent in aliquibus, sicut excedentia et excessa. Similiter ex hoc, quod aliqua operatio est sine instrumento illo, quod prius ad suum esse et fieri necessario concurrebat, non est ex hoc perfectior, sed imperfectior, si essentialiter dependebat aliquo modo ex ea, ut ex causa; phantasmata autem, ut postea dicetur, respectu intellectionis ad causandum eam, non habent nisi rationem instrumenti.
Ad tertium, dicitur quod species intelligibilis est ejusdem rationis in anima separata et conjuncta, sicut albedo in superficie, sive abstracta a substantia, sive non.
Sed cum dicis quod anima conjuncta corpori habens speciem intelligibilem in se, non potest in actum intelligendi sine phantasmate, igitur nec ipsa separata intelligere potest sine phantasmate, nego consequentiam propter dissimilem ordinem istarum potentiarum in operando, quando anima est conjuncta, et quando est separata. Quando enim anima est conjuncta, quidquid ipsa intelligit secundum intellectum, phantasiatur actu illud idem secundum phantasiam, nec hoc propter aliquam imperfectionem majorem, quam habet in intelligendo, quando est conjuncta, quam quando est separata, sed propter naturalem ordinem, connexionem et concordiam istarum potentiarum in agendo circa idem, quando est conjuncta. Fundantur enim in eodem esse animae, ut partes virtuales, et ideo ad operationem perfectam alicujus potentiae omnes potentiae concurrunt coagendo circa idem objectum, quia quaelibet nata est intendere actum alterius, propter concomitantiam earum naturalem, sicut voluntas faciliter inclinatur ad volendum illud quod appetit appetitus, non propter aliud, quam propter earum ordinem naturalem in agendo, sicut intellectus maxime inclinatur ad intelligendum id phantasiabile, quod tunc actu phantasiatur ab imaginatione vel phantasia, propter eamdem causam; et isto modo necesse est animam, quando est conjuncta, convertere se ad phantasmata, ut dictum est et expositum distinctione 3. primi libri *, quia propter illum ordinem naturalem phantasiae et intellectus pro statu isto, non potest intellectus intelligere, nisi quod phantasiatur a phantasia; nec tamen propter hoc phantasma est causa intellectionis, nisi forte remota, sicut illud a quo fit abstractio speciei intelligibilis est causa, nec propter aliud requiritur conversio intellectus ad phantasmata, quando intelligit, nisi forte ad intelligendum actum intelligendi, ut dictum est distinctione 3. primi.
Talis ordo potentiarum animae non requiritur necessario, quando anima separatur a corpore, et tunc non est imaginatio vel phantasia, cum sint operationes elicitae a principio corporali, et innitenti organo corporali, et tamen intellectio, quia secundum eam non utitur organo corporali, sed separatur sicut perpetuum a corruptibili 2. de Anima, quia sic arguitur primo de Anima, si intellectus inquantum intellectus non haberet operationem separatam, non posset secundum se separari.
Ad quartum de primo Ethicorum, dico quod propria operatio hominis secundum quod homo est propria operatio animae, et aeque primo ejus ut totius, aliter non intelligeret, quando est separata. Unde proprie loquendo de operatione hominis, secundum quod homo, est operatio, quae est primo totius, et non primo partis, haec non est intellectio, sed aliqua opera organica, quae non est ipsius animae, nisi inquantum est conjuncta et pars totius hominis; et haec non est principalissima, nam intelligere prius competit animae, et non corpori vel homini, nisi inquantum anima est pars formalis ejus. Vel dicerem, si hoc non est verum, quod propria operatio hominis et speciei, quae primo est totius, aeque primo sit operatio partis ejus formalis, vel quod nulla est per se primo operatio totius, nobilior operatione organica, quod non est verum.
Sed quae est ratio quare in proposito operatio speciei, quae primo est totius hominis, est primo partis formalis, quae est principium formale operandi, et non est sic de aliis operationibus specificis, quae primo sunt totius, et nullo modo sic sunt ipsius partis?
Dico quod hoc ideo est in proposito, et non in aliis, qui hic pars formalis, quae est principium operandi potest esse per se operans, quia potest esse per se, et quod potest esse per se, potest operari per se; sed in aliis principium operandi non potest communiter esse per se, et consequenter nec per se operari, sed tantum est principium operandi, et non operans; ubicumque enim principium potest esse per se, sicut est in proposito, potest esse per se operans.
Sic igitur patet quod anima separata potest cognoscere ea quae prius sibi habitualiter erant nota per speciem, quae est principium formale cognoscendi, per quam intellectus possibilis reducitur de potentia essentiali ad actum primum respectu primi actus, adhuc manentis post receptionem talis speciei in potentia accidentali ad intelligere, et actum secundum, ad quem determinatur magis respectu objecti unius quam alterius, vel ex efficaciori specie, vel ex natura objecti, vel ex majori inclinatione ad aliquod objectum quamad aliud.